Publi Vergili Maronis
      	Georgicon
      	  Liber IV
      
      
      
      Protinus aerii mellis caelestia dona
      exsequar:  hanc etiam, Maecenas, adspice partem. 
      Admiranda tibi levium spectacula rerum
      magnanimosque duces totiusque ordine gentis
      mores et studia et populos et proelia dicam. 
      In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
      numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. 
      
      Principio sedes apibus statioque petenda,
      quo neque sit ventis aditus---nam pabula venti
      ferre domum prohibent---neque oves haedique petulci
      floribus insultent aut errans bucula campo
      decutiat rorem et surgentes atterat herbas. 
      Absint et picti squalentia terga lacerti
      pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres
      et manibus Procne pectus signata cruentis;
      omnia nam late vastant ipsasque volantes
      ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. 
      At liquidi fontes et stagna virentia musco
      adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,
      palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
      ut, cum prima novi ducent examina reges
      vere suo ludetque favis emissa iuventus,
      vicina invitet decedere ripa calori,
      obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. 
      In medium, seu stabit iners seu profluet umor,
      transversas salices et grandia conice saxa,
      pontibus ut crebris possint consistere et alas
      pandere ad aestivum solem, si forte morantes
      sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. 
      Haec circum casiae virides et olentia late
      serpylla et graviter spirantis copia thymbrae
      floreat inriguumque bibant violaria fontem. 
      Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
      seu lento fuerint alvaria vimine texta,
      angustos habeant aditus:  nam frigore mella
      cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. 
      Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
      nequiquam in tectis certatim tenuia cera
      spiramenta linunt fucoque et floribus oras
      explent collectumque haec ipsa ad munera gluten
      et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. 
      Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
      sub terra fovere larem, penitusque repertae
      pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. 
      Tu tamen et levi rimosa cubilia limo
      ungue fovens circum et raras superinice frondes. 
      Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes
      ure foco cancros, altae neu crede paludi,
      aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
      saxa sonant vocisque offensa resultat imago. 
      
      Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit
      sub terras caelumque aestiva luce reclusit,
      illae continuo saltus silvasque peragrant
      purpureosque metunt flores et flumina libant
      summa leves.  Hinc nescio qua dulcedine laetae
      progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes
      excudunt ceras et mella tenacia fingunt. 
      Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli
      nare per aestatem liquidam suspexeris agmen
      obscuramque trahi vento mirabere nubem,
      contemplator:  aquas dulces et frondea semper
      tecta petunt.  Huc tu iussos adsperge sapores,
      trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
      tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. 
      ipsae consident medicatis sedibus, ipsae
      intima more suo sese in cunabula condent. 
      
      Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus
      regibus incessit magno discordia motu,
      continuoque animos vulgi et trepidantia bello
      corda licet longe praesciscere; namque morantes
      Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
      auditur fractos sonitus imitata tubarum;
      tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
      spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
      et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
      miscentur magnisque vocant clamoribus hostem. 
      Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
      erumpunt portis; concurritur, aethere in alto
      fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
      praecipitesque cadunt; non densior aere grando,
      nec de concussa tantum pluit ilice glandis. 
      ipsi per medias acies insignibus alis
      ingentes animos angusto in pectore versant,
      usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
      aut hos versa fuga victor dare terga subegit. 
      Hi motus animorum atque haec certamina tanta
      pulveris exigui iactu compressa quiescent. 
      Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
      deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
      dede neci; melior vacua sine regnet in aula. 
      Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
      nam duo sunt genera:  hic melior, insignis et ore
      et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
      desidia latamque trahens inglorius alvum. 
      
      Ut binae regum facies, ita corpora plebis. 
      Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
      cum venit et sicco terram spuit ore viator
      aridus; elucent aliae et fulgore coruscant
      ardentes auro et paribus lita corpora guttis. 
      Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo
      dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
      et liquida et durum Bacchi domitura saporem. 
      
      At cum incerta volant caeloque examina ludunt
      contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
      instabiles animos ludo prohibebis inani. 
      Nec magnus prohibere labor:  tu regibus alas
      eripe; non illis quisquam cunctantibus altum
      ire iter aut castris audebit vellere signa. 
      Invitent croceis halantes floribus horti
      et custos furum atque avium cum falce saligna
      Hellespontiaci servet tutela Priapi. 
      Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
      tecta serat late circum, cui talia curae;
      ipse labore manum duro terat, ipse feraces
      figat humo plantas et amicos inriget imbres. 
      
      Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
      vela traham et terris festinem advertere proram,
      forsitan et, pingues hortos quae cura colendi
      ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
      quoque modo potis gauderent intiba rivis 
      et virides apio ripae, tortusque per herbam
      cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
      narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi
      pallentesque hederas et amantes litora myrtos. 
      Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,
      qua niger umectat flaventia culta Galaesus,
      Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
      
      iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis
      nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho. 
      Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum 
      lilia verbenasque premens vescumque papaver
      regum aequabat opes animis seraque revertens
      nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis. 
      Primus vere rosam atque autumno carpere poma,
      et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa 
      rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,
      ille comam mollis iam tondebat hyacinthi
      aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes. 
      Ergo apibus fetis idem atque examine multo
      primus abundare et spumantia cogere pressis 
      mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus,
      quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
      induerat, totidem autumno matura tenebat. 
      Ille etiam seras in versum distulit ulmos
      eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes 
      iamque ministrantem platanum potantibus umbras. 
      Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
      praetereo atque aliis post me memoranda relinquo. 
      
      Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse
      addidit, expediam, pro qua mercede canoros 
      Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae
      Dictaeo caeli regem pavere sub antro. 
      Solae communes natos, consortia tecta
      urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,
      et patriam solae et certos novere penates,
      venturaeque hiemis memores aestate laborem
      experiuntur et in medium quaesita reponunt. 
      Namque aliae victu invigilant et foedere pacto
      exercentur agris; pars intra saepta domorum
      Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten 
      prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces
      suspendunt ceras:  aliae spem gentis adultos
      educunt fetus, aliae purissima mella
      stipant et liquido distendunt nectare cellas. 
      Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,
      inque vicem speculantur aquas et nubila caeli
      aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
      ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. 
      Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 
      ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis 
      cum properant, alii taurinis follibus auras
      accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
      aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;
      illi inter sese magna vi bracchia tollunt
      in numerum versantque tenaci forcipe ferrum: 
      non aliter, si parva licet componere magnis,
      Cecropias innatus apes amor urget habendi,
      munere quamque suo.  Grandaevis oppida curae
      et munire favos et daedala fingere tecta. 
      At fessae multa referunt se nocte minores,
      crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
      et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
      et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. 
      Omnibus una quies operum, labor omnibus unus: 
      mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem 
      vesper ubi e pastu tandem decedere campis
      admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
      fit sonitus, mussantque oras et limina circum. 
      Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur
      in noctem fessosque sopor suus occupat artus. 
      Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
      longius aut credunt caelo adventantibus Euris,
      sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,
      excursusque breves temptant et saepe lapillos,
      ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,
      tollunt, his sese per inania nubila librant. 
      Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
      quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes
      in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt: 
      verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis 
      ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
      sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt. 
      *Saepe etiam duris errando in cotibus alas
      attrivere ultroque animam sub fasce dedere: 
      tantus amor florum et generandi gloria mellis. 
      Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
      excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,
      at genus immortale manet multosque per annos
      stat fortuna domus et avi numerantur avorum. 
      Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens 
      Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
      observant.  Rege incolumi mens omnibus una est;
      amisso rupere fidem constructaque mella
      diripuere ipsae et crates solvere favorum. 
      Ille operum custos, illum admiruntur et omnes 
      circumstant fremitu denso stipantque frequentes
      et saepe attollunt umeris et corpora bello
      obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem. 
      
      His quidam signis atque haec exempla secuti
      esse apibus partem divinae mentis et haustus 
      aetherios dixere; deum namque ire per omnes
      terrasque tractusque maris caelumque profundum. 
      Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
      quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;
      scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri 
      omnia nec morti esse locum, sed viva volare
      sideris in numerum atque alto succedere caelo. 
      
      Siquando sedem angustam servataque mella
      thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum
      ora fove fumosque manu praetende sequaces. 
      Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,
      Taygete simul os terris ostendit honestum
      Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes,
      aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
      tristior hibernas caelo descendit in undas. 
      Illis ira modum supra est, laesaeque venenum
      morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt
      adfixae venis animasque in vulnere ponunt. 
      Sin duram metues hiemem parcesque futuro
      contunsosque animos et res miserabere fractas,
      at suffire thymo cerasque recidere inanes
      quis dubitet?  nam saepe favos ignotus adedit
      stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
      immunisque sedens aliena ad pabula fucus
      aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,
      aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
      laxos in foribus suspendit aranea casses. 
      Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
      incumbent generis lapsi sarcire ruinas
      complebuntque foros et floribus horrea texent. 
      
      Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
      vita tulit, tristi languebunt corpora morbo---
      quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: 
      continuo est aegris alius color, horrida vultum
      deformat macies, tum corpora luce carentum 
      exportant tectis et tristia funera ducunt;
      aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
      aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
      ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. 
      Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
      frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
      ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
      aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis: 
      hic iam galbaneos suadebo incendere odores
      mellaque harundineis inferre canalibus, ultro 
      hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. 
      Proderit et tunsum gallae admiscere saporem
      Arentesque rosas aut igni pinguia multo
      defruta vel psithia passos de vite racemos
      Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. 
      Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
      fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
      namque uno ingentem tollit de caespite silvam,
      aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
      funduntur, violae sublucet purpura nigrae;
      [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;]
      asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
      pastores et curva legunt prope flumina Mellae. 
      Huius odorato radices incoque Baccho
      pabulaque in foribus plenis adpone canistris. 
      
      Sed siquem proles subito defecerit omnis,
      nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,
      tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
      pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
      insincerus apes tulerit cruor.  Altius omnem 
      expediam prima repetens ab origine famam. 
      Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
      accolit effuso stagnantem flumine Nilum
      et circum pictis vehitur sua rura phaselis,
      quaque pharetratae vicinia Persidis urget,
      [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,
      et diversa ruens septem discurrit in ora
      usque coloratis amnis devexus ab Indis]
      omnis in hac certam regio iacit arte salutem. 
      Exiguus primum atque ipsos contractus in usus 
      eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti
      parietibusque premunt artis et quattuor addunt,
      quattuor a ventis obliqua luce fenestras. 
      Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte
      quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris 
      multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
      tunsa per integram solvuntur viscera pellem. 
      Sic positum in clauso linquunt et ramea costis
      subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. 
      Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,
      ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
      garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. 
      Interea teneris tepefactus in ossibus umor
      aestuat et visenda modis animalia miris,
      trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,
      miscentur tenuemque magis magis aera carpunt,
      donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
      erupere aut ut nervo pulsante sagittae,
      prima leves ineunt si quando proelia Parthi. 
      
      Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 
      Unde nova ingressus hominum experientia cepit? 
      Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
      amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
      tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis
      multa querens atque hac adfatus voce parentem: 
      `Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
      ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
      si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,
      invisum fatis genuisti?  aut quo tibi nostri
      pulsus amor?  quid me caelum sperare iubebas? 
      En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
      quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
      omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. 
      Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
      fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,
      ure sata et validam in vites molire bipennem,
      tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'
      At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
      sensit.  Eam circum Milesia vellera Nymphae
      carpebant hyali saturo fucata colore,
      drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
      caesariem effusae nitidam per candida colla,
      Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
      Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
      altera tum primos Lucinae experta labores,
      Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
      ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
      atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
      et tandem positis velox Arethusa sagittis. 
      Inter quas curam Clymene narrabat inanem 
      Vulcani Martisque dolos et dulcia furta,
      aque Chao densos divum numerabat amores
      carmine quo captae dum fusis mollia pensa
      devolvunt, iterum maternas impulit aures
      luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes 
      obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
      prospiciens summa flavum caput extulit unda
      et procul:  `O gemitu non frustra exterrita tanto,
      Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
      tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam 
      stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.'
      Huic percussa nova mentem formidine mater,
      `duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
      tangere,' ait.  Simul alta iubet discedere late
      flumina, qua iuvenis gressus inferret.  At illum 
      curvata in montis faciem circumstetit unda
      accepitque sinu vasto misitque sub amnem. 
      Iamque domum mirans genetricis et umida regna
      speluncisque lacus clausos lucosque sonantes
      ibat et ingenti motu stupefactus aquarum 
      omnia sub magna labentia flumina terra
      spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque
      et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus
      unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta
      saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,
      et gemina auratus taurino cornua vultu
      Eridanus, quo non alius per pinguia culta
      in mare purpureum violentior effluit amnis. 
      Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
      perventum et nati fletus cognovit inanes 
      Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
      germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
      pars epulis onerant mensas et plena reponunt
      pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
      et mater, `Cape Maeonii carchesia Bacchi: 
      Oceano libemus,' ait.  Simul ipsa precatur
      Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores
      centum quae silvas, centum quae flumina servant. 
      Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,
      ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. 
      Omine quo firmans animum sic incipit ipsa: 
      
      `Est in Carphatio Neptuni gurgite vates
      caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
      et iuncto bipedum curru metitur equorum. 
      Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit 
      Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse
      grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
      quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
      quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
      armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. 
      Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
      expediat morbi causam eventusque secundet. 
      Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
      orando flectes; vim duram et vincula capto
      tende; doli circum haec demum frangentur inanes. 
      Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,
      cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
      in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
      se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 
      Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
      tum variae eludent species atque ora ferarum
      Fiet enim subito sus horridus atraque tigris
      squamosusque draco et fulva cervice leaena,
      aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
      excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. 
      Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
      tanto, nate, magis contende tenacia vincla,
      donec talis erit mutato corpore, qualem
      videris, incepto tegeret cum lumina somno. 
      
      Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,
      quo totum nati corpus perduxit; at illi
      dulcis compositis spiravit crinibus aura
      atque habilis membris venit vigor.  Est specus ingens
      exesi latere in montis, quo plurima vento
      cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,
      deprensis olim statio tutissima nautis;
      intus se vasti Proteus tegit obice saxi. 
      Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
      collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 
      Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos 
      ardebat, caelo et medium sol igneus orbem
      hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis
      faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: 
      cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
      ibat; eum vasti circum gens umida ponti 
      exsultans rorem late dispergit amarum. 
      Sternunt se somno diversae in litore phocae. 
      Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
      vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
      auditisque lupos acuunt balatibus agni,
      considit scopulo medius numerumque recenset. 
      Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
      vix defessa senem passus componere membra
      cum clamore ruit magno manicisque iacentem
      occupat.  Ille suae contra non immemor artis 
      omnia transformat sese in miracula rerum,
      ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. 
      Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
      in sese redit atque hominis tandem ore locutus: 
      `Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras 
      iussit adire domos?  Quidve hinc petis?' inquit.  At ille: 
      `Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam
      sed tu desine velle.  Deum praecepta secuti
      venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus. 
      Tantum effatus.  Ad haec vates vi denique multa 
      ardentes oculos intorsit lumine glauco
      et graviter frendens sic fatis ora resolvit. 
      
      Non te nullius exercent numinis irae;
      magna luis commissa:  tibi has miserabilis Orpheus
      haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant,
      suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit. 
      Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
      immanem ante pedes hydrum moritura puella
      servantem ripas alta non vidit in herba. 
      At chorus aequalis Dryadum clamore supremos 
      implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces
      altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus
      atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. 
      Ipse cava solans aegrum testudine amorem
      te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,
      te veniente die, te decedente canebat. 
      Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
      et caligantem nigra formidine lucum
      ingressus manesque adiit regemque tremendum
      nesciaque humanis precibus mansuescere corda. 
      At cantu commotae Erebi de sedibus imis
      umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
      quam multa in foliis avium se milia condunt
      vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
      matres atque viri defunctaque corpora vita 
      magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
      impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
      quos circum limus niger et deformis harundo
      Cocyti tardaque palus inamabilis unda
      alligat et noviens Styx interfusa coercet. 
      Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
      tartara caeruleosque implexae crinibus angues
      Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora
      atque Ixionii vento rota constitit orbis. 
      Iamque pedem referens casus evaserat omnes;
      redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
      pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem,
      cum subita incautum dementia cepit amantem,
      ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes. 
      Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa 
      immemor heu! victusque animi respexit.  Ibi omnis
      effusus labor atque immitis rupta tyranni
      foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. 
      Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu,
      quis tantus furor?  En iterum crudelia retro 
      Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. 
      Iamque vale:  feror ingenti circumdata nocte
      invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
      dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras
      commixtus tenues, fugit diversa, neque illum,
      prensantem nequiquam umbras et multa volentem
      dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci
      amplius obiectam passus transire paludem. 
      Quid faceret?  Quo se rapta bis coniuge ferret? 
      Quo fletu Manis, quae numina voce moveret? 
      Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. 
      Septem illum totos perhibent ex ordine menses
      rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam
      flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris
      mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
      qualis populea maerens philomela sub umbra
      amissos queritur fetus, quos durus arator
      observans nido implumes detraxit; at illa
      flet noctem ramoque sedens miserabile carmen
      integrat et maestis late loca questibus implet. 
      Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. 
      Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
      arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
      lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis
      dona querens; spretae Ciconum quo munere matres 
      inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
      discerptum latos iuvenem sparsere per agros. 
      Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
      gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
      volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua 
      ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: 
      Eurydicen toto referebant flumine ripae. 
      
      Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
      quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. 
      At non Cyrene; namque ultro adfata timentem: 
      
      `Nate, licet tristes animo deponere curas. 
      Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae,
      cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
      exitium misere apibus.  Tu munera supplex
      tende petens pacem et faciles venerare Napaeas;
      namque dabunt veniam votis irasque remittent. 
      Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam. 
      Quattuor eximios praestanti corpore tauros,
      qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,
      delige et intacta totidem cervice iuvencas. 
      Quattuor his aras alta ad delubra dearum
      constitue et sacrum iugulis demitte cruorem,
      corporaque ipsa boum frondoso desere luco. 
      Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
      inferias Orphei Lethaea papavera mittes 
      et nigram mactabis ovem lucumque revises: 
      placatam Eurydicen vitula venerabere caesa. 
      
      Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
      ad delubra venit, monstratas excitat aras,
      quattuor eximios praestanti corpore tauros 
      ducit et intacta totidem cervice iuvencas. 
      Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
      inferias Orphei mittit lucumque revisit. 
      Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
      adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto 
      stridere apes utero et ruptis effervere costis,
      immensasque trahi nubes, iamque arbore summa
      confluere et lentis uvam demittere ramis. 
      
      Haec super arvorum cultu pecorumque canebam
      et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum 
      fulminat Euphraten bello victorque volentes
      per populos dat iura viamque adfectat Olympo. 
      Illo Vergilium me tempore dulcis alebat
      Parthenope studiis florentem ignobilis oti,
      carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,
      Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi. 
      
      

Реклама необходима...