Publi Vergili Maronis
      	Georgicon
      	  Liber I
      
      
      Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
      vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis
      conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
      sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
      hinc canere incipiam.  Vos, o clarissima mundi
      lumina, labentem caelo quae ducitis annum,
      Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
      Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
      poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
      et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
      ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: 
      Munera vestra cano.  Tuque o, cui prima frementem
      fudit equum magno tellus percussa tridenti,
      Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
      ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
      ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
      Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
      adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
      inventrix, uncique puer monstrator aratri,
      et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
      dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
      quique novas alitis non ullo semine fruges,
      quique satis largum caelo demittitis imbrem;
      tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
      concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
      terrarumque velis curam et te maximus orbis
      auctorem frugum tempestatumque potentem
      accipiat, cingens materna tempora myrto,
      an deus inmensi venias maris ac tua nautae
      numina sola colant, tibi serviat ultima Thule
      teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
      anne novum tardis sidus te mensibus addas,
      qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
      panditur---ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
      Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit---
      quidquid eris,---nam te nec sperant Tartara regem
      nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
      quamvis Elysios miretur Graecia campos
      nec repetita sequi curet Proserpina matrem---
      da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis
      ignarosque viae mecum miseratus agrestis
      ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.  
      
      Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
      liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
      depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
      ingemere et sulco attritus splendescere vomer.  
      Illa seges demum votis respondet avari
      agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
      illius inmensae ruperunt horrea messes.  
      At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
      ventos et varium caeli praediscere morem
      cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum
      et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.  
      Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
      arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt
      gramina.  Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
      India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
      at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
      castorea, Eliadum palmas Epiros equarum.  
      Continuo has leges aeternaque foedera certis
      inposuit natura locis, quo tempore primum
      Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
      unde homines nati, durum genus.  Ergo age, terrae
      pingue solum primis extemplo a mensibus anni
      fortes invertant tauri glaebasque iacentis
      pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
      at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
      Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: 
      illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
      hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.  
      
      Alternis idem tonsas cessare novalis
      et segnem patiere situ durescere campum;
      aut ibi flava seres mutato sidere farra,
      unde prius laetum siliqua quassante legumen
      aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
      sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.  
      Urit enim lini campum seges, urit avenae,
      urunt Lethaeo perfusa papavera somno: 
      sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
      ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
      effetos cinerem inmundum iactare per agros.  
      Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
      nec nulla interea est inaratae gratia terrae.  
      Saepe etiam sterilis incendere profuit agros
      atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: 
      sive inde occultas viris et pabula terrae
      pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
      excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,
      seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
      spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
      seu durat magis et venas adstringit hiantis,
      ne tenues pluviae rapidive potentia solis
      acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.  
      Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
      vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum
      flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
      et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
      rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
      exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.  
      Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
      agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
      laetus ager:  nullo tantum se Mysia cultu
      iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.  
      Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
      insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae
      deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
      et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
      ecce supercilio clivosi tramitis undam
      elicit.  illa cadens raucum per levia murmur
      saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.  
      Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
      luxuriem segetum tenera depascit in herba,
      cum primum sulcos aequant sata.  quique paludis
      collectum humorem bibula deducit harena.  
      Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
      exit et obducto late tenet omnia limo,
      unde cavae tepido sudant humore lacunae.  
      
      Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
      versando terram experti, nihil inprobus anser
      Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris
      officiunt aut umbra nocet.  Pater ipse colendi
      haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
      movit agros curis acuens mortalia corda
      nec torpere gravi passus sua regna veterno. 
      Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
      ne signare quidem aut partiri limite campum
      fas erat:  in medium quaerebant ipsaque tellus
      omnia liberius nullo poscente ferebat.  
      Ille malum virus serpentibus addidit atris
      praedarique lupos iussit pontumque moveri,
      mellaque decussit foliis ignemque removit
      et passim rivis currentia vina repressit,
      ut varias usus meditando extunderet artis
      paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam. 
      [Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.] 
      Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
      navita tum stellis numeros et nomina fecit,
      Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
      tum laqueis captare feras et fallere visco
      inventum et magnos canibus circumdare saltus;
      atque alius latum funda iam verberat amnem
      alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
      tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,---
      nam primi cuneis scindebant fissile lignum
      tum variae venere artes.  Labor omnia vicit
      inprobus et duris urgens in rebus egestas.  
      Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
      instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
      deficerent silvae et victum Dodona negaret.  
      Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
      esset robigo segnisque horreret in arvis
      carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
      lappaeque tribolique, interque nitentia culta
      infelix lolium et steriles dominantur avenae.  
      Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
      et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
      falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
      heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
      concussaque famem in silvis solabere quercu.  
      
      Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
      quis sine nec potuere seri nec surgere messes: 
      vomis et inflexi primum grave robur aratri
      tardaque Eleusinae matris volventia plaustra
      tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
      virgea praeterea Celei vilisque supellex,
      arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.  
      Omnia quae multo ante memor provisa repones,
      si te digna manet divini gloria ruris.  
      Continuo in silvis magna vi flexa domatur
      in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.  
      Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
      binae aures, duplici aptantur dentalia dorso
      caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,
      stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
      et suspensa focis explorat robora fumus.  
      
      Possum multa tibi veterum praecepta referre,
      ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.  
      Area cum primis ingenti aequanda cylindro
      et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
      ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
      tum variae inludant pestes:  saepe exiguus mus
      sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
      aut oculis capti fodere cubilia talpae,
      inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
      monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
      curculio atque inopi metuens formica senectae.  
      Contemplator item, cum se nux plurima silvis
      induet in florem et ramos curvabit olentis.  
      Si superant fetus, pariter frumenta sequentur
      magnaque cum magno veniet tritura calore;
      at si luxuria foliorum exuberat umbra,
      nequiquam pinguis palea teret area culmos.  
      Semina vidi equidem multos medicare serentis
      et nitro prius et nigra perfundere amurca,
      grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
      et, quamvis igni exiguo, properata maderent.  
      Vidi lecta diu et multo spectata labore
      degenerare tamen, ni vis humana quot annis
      maxima quaeque manu legeret.  Sic omnia fatis
      in peius ruere ac retro sublapsa referri,
      non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
      remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
      atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. 
      
      Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
      Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
      quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
      pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.  
      Libra die somnique pares ubi fecerit horas
      et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
      exercete, viri, tauros, serite hordea campis
      usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
      nec non et lini segetem et Cereale papaver
      tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
      dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.  
      Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
      accipiunt sulci et milio venit annua cura,
      candidus auratis aperit cum cornibus annum
      Taurus et averso cedens Canis occidit astro.  
      At si triticeam in messem robustaque farra
      exercebis humum solisque instabis aristis,
      ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
      Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
      debita quam sulcis committas semina quamque
      invitae properes anni spem credere terrae.  
      Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
      exspectata seges vanis elusit avenis.  
      Si vero viciamque seres vilemque phaselum
      nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
      haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: 
      incipe et ad medias sementem extende pruinas.  
      
      Idcirco certis dimensum partibus orbem
      per duodena regit mundi Sol aureus astra.  
      Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco
      semper sole rubens et torrida semper ab igni;
      quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
      caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
      has inter mediamque duae mortalibus aegris
      munere concessae divom, et via secta per ambas,
      obliquus qua se signorum verteret ordo.  
      Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
      consurgit, premitur Libyae devexus in austros.  
      Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
      sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.  
      Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
      circum perque duas in morem fluminis Arctos,
      Arctos Oceani metuentis aequore tingui.  
      Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
      semper et obtenta densentur nocte tenebrae,
      aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
      nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
      illic, sera rubens accendit lumina Vesper.  
      Hinc tempestates dubio praediscere caelo
      possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
      et quando infidum remis inpellere marmor
      conveniat, quando armatas deducere classis,
      aut tempestivam silvis evertere pinum.  
      
      Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
      temporibusque parem diversis quattuor annum.  
      Frigidus agricolam si quando continet imber,
      multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
      maturare datur:  durum procudit arator
      vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,
      aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.  
      Exacuunt alii vallos furcasque bicornis
      atque Amerina parant lentae retinacula viti.  
      Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
      nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.  
      Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
      fas et iura sinunt; rivos deducere nulla
      religio vetuit, segeti praetendere saepem,
      insidias avibus moliri, incendere vepres,
      balantumque gregem fluvio mersare salubri.  
      Saepe oleo tardi costas agitator aselli
      vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
      incusum aut atrae massam picis urbe reportat.  
      
      Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna
      felicis operum.  Quintam fuge:  pallidus Orcus
      Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
      Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea
      et coniuratos caelum rescindere fratres.  
      Ter sunt conati inponere Pelio Ossam
      scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;
      ter pater exstructos disiecit fulmine montis. 
      Septima post decimam felix et ponere vitem
      et prensos domitare boves et licia telae
      addere:  nona fugae melior, contraria furtis.  
      
      Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
      aut cum sole novo terras inrorat Eous.  
      Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
      tondentur, noctes lentus non deficit humor.  
      Et quidam seros hiberni ad luminis ignis
      pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
      interea longum cantu solata laborem
      arguto coniunx percurrit pectine telas,
      aut dulcis musti Volcano decoquit humorem
      et foliis undam trepidi despumat aeni.  
      At rubicunda Ceres medio succiditur aestu
      et medio tostas aestu terit area fruges.  
      Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.  
      Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur
      mutuaque inter se laeti convivia curant.  
      Invitat genialis hiems curasque resolvit,
      ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
      puppibus et laeti nautae inposuere coronas.  
      Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus
      et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
      tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
      auritosque sequi lepores, tum figere dammas,
      stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
      cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.  
      
      Quid tempestates autumni et sidera dicam,
      atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
      quae vigilanda viris.  vel cum ruit imbriferum ver,
      spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
      frumenta in viridi stipula lactentia turgent.  
      Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
      agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
      omnia ventorum concurrere proelia vidi,
      quae gravidam late segetem ab radicibus imis
      sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
      ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.  
      Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum
      et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
      collectae ex alto nubes; ruit arduus aether
      et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
      diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt
      cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.  
      Ipse pater media nimborum in nocte corusca
      fulmina molitur dextra; quo maxuma motu
      terra tremit; fugere ferae et mortalia corda
      per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti
      aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
      deicit; ingeminant austri et densissimus imber;
      nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. 
      Hoc metuens caeli menses et sidera serva,
      frigida Saturni sese quo stella receptet,
      quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.  
      In primis venerare deos atque annua magnae
      sacra refer Cereri laetis operatus in herbis
      extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.  
      Tum pingues agni et tum mollissima vina,
      tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.  
      Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;
      cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
      terque novas circum felix eat hostia fruges,
      omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
      et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante
      falcem maturis quisquam supponat aristis,
      quam Cereri torta redimitus tempora quercu
      det motus incompositos et carmina dicat.  
      
      Atque haec ut certis possemus discere signis,
      aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,
      ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret,
      quo signo caderent austri, quid saepe videntes
      agricolae propius stabulis armenta tenerent.  
      Continuo ventis surgentibus aut freta ponti
      incipiunt agitata tumescere et aridus altis
      montibus audiri fragor aut resonantia longe
      litora misceri et nemorum increbrescere murmur.  
      Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,
      cum medio celeres revolant ex aequore mergi
      clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae
      in sicco ludunt fulicae notasque paludes
      deserit atque altam supra volat ardea nubem.  
      Saepe etiam stellas vento inpendente videbis
      praecipitis caelo labi noctisque per umbram
      flammarum longos a tergo albescere tractus;
      saepe levem paleam et frondes volitare caducas
      aut summa nantis in aqua colludere plumas.  
      At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum
      Eurique Zephyrique tonat domus:  omnia plenis
      rura natant fossis atque omnis navita ponto
      humida vela legit.  Numquam inprudentibus imber
      obfuit:  aut illum surgentem vallibus imis
      aeriae fugere grues, aut bucula caelum
      suspiciens patulis captavit naribus auras,
      aut arguta lacus circumvolitavit hirundo
      et veterem in limo ranae cecinere querelam.  
      Saepius et tectis penetralibus extulit ova
      angustum formica terens iter et bibit ingens
      arcus et e pastu decedens agmine magno
      corvorum increpuit densis exercitus alis.  
      Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum
      dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
      certatim largos umeris infundere rores: 
      nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas
      et studio incassum videas gestire lavandi.  
      Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce
      et sola in sicca secum spatiatur harena.  
      Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
      nescivere hiemem, testa cum ardente viderent
      scintillare oleum et putris concrescere fungos.  
      
      Nec minus ex imbri soles et aperta serena
      prospicere et certis poteris cognoscere signis: 
      nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,
      nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
      tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;
      non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt
      dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos
      inmundi meminere sues iactare maniplos.  
      At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
      solis et occasum servans de culmine summo
      nequiquam seros exercet noctua cantus.  
      Adparet liquido sublimis in aere Nisus
      et pro purpureo poenas dat Scylla capillo: 
      quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,
      ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
      insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
      illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis
      Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
      aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
      nescio qua praeter solitum dulcedine laeti
      inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis
      progeniem parvam dulcisque revisere nidos;
      haud equidem credo, quia sit divinitus illis
      ingenium aut rerum fato prudentia maior;
      verum ubi tempestas et caeli mobilis humor
      mutavere vias et Iuppiter uvidus austris
      denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,
      vertuntur species animorum et pectora motus
      nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
      concipiunt:  hinc ille avium concentus in agris
      et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.  
      
      Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
      ordine respicies, numquam te crastina fallet
      hora neque insidiis noctis capiere serenae.  
      Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
      si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
      maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
      at si virgineum suffuderit ore ruborem,
      ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.  
      Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
      pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
      totus et ille dies et qui nascentur ab illo
      exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
      votaque servati solvent in litore nautae
      Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.  
      Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
      signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
      et quae mane refert et quae surgentibus astris.  
      Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
      conditus in nubem medioque refugerit orbe,
      suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
      arboribusque satisque Notus pecorique sinister.  
      Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
      diversi rumpent radii aut ubi pallida surget
      Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
      heu male tum mitis defendet pampinus uvas: 
      tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.  
      Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
      profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
      ipsius in voltu varios errare colores: 
      caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
      sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
      omnia tum pariter vento nimbisque videbis
      fervere.  Non illa quisquam me nocte per altum
      ire, neque a terra moneat convellere funem.  
      At si, cum referetque diem condetque relatum,
      lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis
      et claro silvas cernes Aquilone moveri.  
      Denique quid vesper serus vehat, unde serenas
      ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
      sol tibi signa dabit.  Solem quis dicere falsum
      audeat.  Ille etiam caecos instare tumultus
      saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.  
      Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
      cum caput obscura nitidum ferrugine texit
      inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem.  
      Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti
      obscenaeque canes inportunaeque volucres
      signa dabant.  Quotiens Cyclopum effervere in agros
      vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam
      flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
      Armorum sonitum toto Germania caelo
      audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.  
      Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis
      ingens et simulacra modis pallentia miris
      visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,
      infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt
      et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.  
      Proluit insano contorquens vertice silvas
      fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
      cum stabulis armenta tulit.  Nec tempore eodem
      tristibus aut extis fibrae adparere minaces
      aut puteis manare cruor cessavit et altae
      per noctem resonare lupis ululantibus urbes.  
      Non alias caelo ceciderunt plura sereno
      fulgura nec diri totiens arsere cometae.  
      ergo inter sese paribus concurrere telis
      Romanas acies iterum videre Philippi;
      nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
      Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.  
      Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
      agricola incurvo terram molitus aratro
      exesa inveniet scabra robigine pila
      aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
      grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.  
      Di patrii, Indigetes, et romule Vestaque mater,
      quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
      hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
      ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
      Laomedonteae luimus periuria Troiae;
      iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
      invidet atque hominum queritur curare triumphos;
      quippe ubi fas versum atque nefas:  tot bella per orbem,
      tam multae scelerum facies; non ullus aratro
      dignus honos, squalent abductis arva colonis
      et curvae rigidum falces conflantur in ensem.  
      Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
      vicinae ruptis inter se legibus urbes
      arma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe;
      ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
      addunt in spatia et frustra retinacula tendens
      fertur equis auriga neque audit currus habenas. 
      
      

Реклама необходима...