Publi Vergili Maronis
      		Eclogae
      
      
      VIII.  DAMON, ALPHESIBOEUS
      
      PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei---
      immemor herbarum quos est mirata iuvenca
      certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
      et mutata suos requierunt flumina cursus---
      Illonis Musam dicemus et Alphesiboei. 
      
      Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,
      sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
      ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? 
      en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
      sola Sophocleo tua carmina digna coturno? 
      A te principium, tibi desinam:  accipe iussis
      carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
      inter victrices hederam tibi serpere laurus. 
      
      Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,
      cum ros in tenera pecori gratissimus herba;
      incumbens tereti Damon sic coepit olivae. 
      D. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
      coniugis indigno Nisae deceptus amore
      dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
      profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. 
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
      semper habet; semper pastorum ille audit amores,
      Panaque, qui primus calaunos non passus inertis. 
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      Mopso Nisa datur:  quid non speremus amantes? 
      Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
      cum canibus timidi venient ad pocula dammae. 
      Mopse, novas incide faces:  tibi ducitur uxor;
      sparge, marite, nuces:  tibi deserit Hesperus Oetam. 
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
      dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
      hirsutumque supercilium promissaque barba,
      nec curare deum credis mortalia quemquam!
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      Saepibus in nostris parvam te roscida mala---
      dux ego vester eram---vidi cum matre legentem. 
      Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;
      iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 
      Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error!
      
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      Nunc scio, quid sit Amor:  duris in cotibus illum
      aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremm Garamantes,
      nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. 
      
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
      commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: 
      crudelis mater magis, an puer improbus ille? 
      improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. 
      
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae
      mala ferant quercus; narcisso floreat alnus;
      pinguia corticibus sudent electra myricae;
      certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus,
      Orpheus in silvis, inter delphinas Arion. 
      Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 
      Omnia vel medium fiant mare:  vivite, silvae!
      praeceps aerii specula de montis in undas
      deferar; extremum hoc munus morientis habeto. 
      desine Maenalios, iam desine, tibia, versus. 
      
      Haec Damon:  vos, quae responderit Alphesiboeus,
      dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. 
      A. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,
      verbenasque adole pinguis et mascula tura,
      coniugis ut magicis sanos avertere sacris
      experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;
      carminibus Circe socios mutavit Ulixi;
      frigidus in pratia cantando rumpitur anguis. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      terna tibi haec primum triplici diversa colore
      licia circumdo, terque haec altaria circum
      effigiem duco:  numero deus impare gaudet. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,
      necte, Amarylli, modo, et `Veneris' dic `vincula necto.'
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit
      uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. 
      Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus. 
      Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum
      per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
      propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,
      perdita, nec serae meminit decedere nocti,
      talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
      pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,
      terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
      ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto. 
      His ego saepe lupum fieri et se condere silvis
      Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
      atque satas alio vidi traducere messis. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
      transque caput iace, nec respexeris:  his ego Daphnim
      adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat. 
      
      Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 
      Aspice, corripuit tremulis altaria flammis
      sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse:  bonum sit!
      Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat. 
      Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? 
      Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis. 
      
      

Реклама необходима...