Publi Vergili Maronis
      		Eclogae
      
      
      V.  MENALCAS, MOPSUS
      
      Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
      tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
      hic corylis mixtas inter consedimus ulmos? 
      Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
      sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
      sive antro potius succedimus:  aspice, ut antrum
      silvestris raris sparsit labrusca racemis. 
      Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas. 
      Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo? 
      Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes,
      aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri: 
      incipe, pascentis servabit Tityrus haedos. 
      Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
      carmina descripsi et modulans alterna notavi,
      experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas. 
      Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
      puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
      iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. 
      sed tu desine plura, puer; successimus antro. 
      Mo. Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim
      flebant; vos coryli testes et flumina nymphis;
      cum complexa sui corpus miserabile nati,
      atque deos atque astra vocat crudelia mater. 
      Non ulli pastos illis egere diebus
      frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem
      libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam. 
      Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
      interitum montesque feri silvaeque loquuntur. 
      Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
      instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,
      et foliis lentas intexere mollibus hastas. 
      Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
      ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
      tu decus omne tuis.  Postquam te fata tulerunt,
      ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. 
      Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
      infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
      pro molli viola, pro purpureo narcisso,
      carduus et spinis surgit paliurus acutis. 
      Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
      pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
      et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 
      DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
      
      FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
      Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
      quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
      dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo: 
      nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum. 
      [Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.]
      Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
      dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
      Daphnin ad astra feremus:  amavit nos quoque Daphnis. 
      Mo. An quicquam nobis tali sit munere maius
      Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
      iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. 
      Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi,
      sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. 
      ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
      Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
      nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
      ulla dolum meditantur:  amat bonus otia Daphnis. 
      ipsi laetitia voces ad sidera iactant
      intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
      ipsa sonant arbusta:  `Deus, deus ille, Menalca.'
      Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras: 
      ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. 
      pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
      craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
      et multo in primis hilarans convivia Baccho,---
      ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,---
      vina novum fundam calathis Ariusia nectar. 
      cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
      saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus. 
      Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
      reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. 
      Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
      dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
      semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
      ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
      agricolae facient:  damnabis tu quoque votis. 
      Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? 
      Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
      nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
      saxosas inter decurrunt flumina valles. 
      Me. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta: 
      haec nos, `Formosum Corydon ardebat Alexim,'
      haec eadem docuit, `Cuium pecus, an Meliboei?'
      Mo. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
      non tulit Antigenes---et erat tum dignus amari---
      formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 
      
      

Реклама необходима...