Publi Vergili Maronis
      		Eclogae
      
      
      IV. 
      
      SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
      Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae;
      si canimus silvas, silvae sint consule dignae. 
      Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
      magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: 
      iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
      iam nova progenies caelo demittitur alto. 
      Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
      desinet ac toto surget gens aurea mundo,
      casta fave Lucina:  tuus iam regnat Apollo. 
      
      Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit,
      Pollio, et incipient magni procedere menses. 
      te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
      inrita perpetua solvent formidine terras. 
      ille deum vitam accipiet, divisque videbit
      permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
      pacatumque reget patriis virtutibus orbem. 
      
      At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
      errantis hederas passim cum baccare tellus
      mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 
      Ipsae lacte domum referent distenta capellae
      ubera, nec magnos metuent armenta leones;
      ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,
      occidet et serpens, et fallax herba veneni
      occidet, Assyrium volgo nascetur amomum. 
      at simul heroum laudes et facta parentis
      iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
      molli paulatim flavescet campus arista,
      incultisque rubens pendebit sentibus uva,
      et durae quercus sudabunt roscida mella
      Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
      quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
      oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos: 
      alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
      delectos Heroas; erunt etiam altera bella,
      atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. 
      Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
      cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
      mutabit merces:  omnis feret omnia tellus: 
      non rastros patietur humus, non vinea falcem;
      robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
      nec varios discet mentiri lana colores: 
      ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
      murice, iam croceo mutabit vellera luto;
      sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. 
      
      Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
      concordes stabili fatorum numine Parcae. 
      Adgredere o magnos---aderit iam tempus---honores,
      cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
      Aspice convexo nutantem pondere mundum,
      terrasque tractusque maris caelumque profundum!
      Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!
      O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
      spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!
      Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
      nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
      Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo,
      Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
      Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. 
      Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem,
      matri longa decem tulerunt fastidia menses. 
      Incipe, parve puer, cui non risere parentes,
      nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. 
      
      

Реклама необходима...