Publi Vergili Maronis
      		Eclogae
      
      
      I.  MELIBOEUS, TITYRUS
      
      M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
      silvestrem tenui Musam meditaris avena;
      nos patriae fines et dulcia linquimus arva: 
      nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
      formosam resonare doces Amaryllida silvas. 
      T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit: 
      namque erit ille mihi semper deus; illius aram
      saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. 
      Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
      ludere, quae vellem, calamo permisit agresti
      M. Non equidem invideo; miror magis:  undique totis
      usque adeo turbatur agris.  En, ipse capellas
      protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco: 
      hic inter densas corylos modo namque gemellos,
      spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit. 
      Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
      de caelo tactas memini praedicere quercus:---
      [saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
      Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. 
      T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
      stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
      pastores ovium teneros depellere fetus: 
      sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
      noram, sic parvis componere magna solebam: 
      verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
      quantum lenta solent inter viburna cupressi. 
      M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? 
      T. Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
      candidior postquam tondenti barba cadebat;
      respexit tamen, et longo post tempore venit,
      postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit: 
      namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
      nec spes libertatis erat, nec cura peculi: 
      quamvis multa meis exiret victima saeptis,
      pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
      non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. 
      M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
      cui pendere sua patereris in arbore poma: 
      Tityrus hinc aberat.  Ipsae te, Tityre, pinus,
      ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. 
      T. Quid facerem?  Neque servitio me exire licebat,
      nec tam praesentis alibi cognoscere divos. 
      hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
      bis senos cui nostra dies altaria fumant;
      hic mihi responsum primus dedit ille petenti: 
      `pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.'
      M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
      et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
      limosoque palus obducat pascua iunco!
      Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
      nec mala vicini pecoris contagia laedent. 
      Fortunate senex, hic, inter flumina nota
      et fontis sacros, frigus captabis opacum!
      hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
      Hyblaeis apibus florem depasta salicti
      saepe levi somnum suadebit inire susurro;
      hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
      nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
      nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. 
      T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
      et freta destituent nudos in litore pisces,
      ante pererratis amborum finibus exsul
      aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
      quam nostro illius labatur pectore voltus. 
      M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
      pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
      pauperis toto divisos orbe Britannos. 
      En umquam patrios longo post tempore finis,
      pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
      post aliquot mea regna videns mirabor aristas? 
      Impius haec tam culta novalia miles habebit,
      barbarus has segetes?  En, quo discordia civis
      produxit miseros! His nos consevimus agros!
      Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis. 
      Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae. 
      Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
      dumosa pendere procul de rupe videbo;
      carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
      florentem cytisum et salices carpetis amaras. 
      T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
      fronde super viridi:  sunt nobis mitia poma,
      castaneae molles, et pressi copia lactis;
      et iam summa procul villarum culmina fumant,
      maioresque cadunt altis de montibus umbrae. 
      
      

Реклама необходима...