P. Ovidi Nasonis Liber Tertius Artis Amatoriae


Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
    quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione
    fauerit et toto qui uolat orbe puer.
non erat armatis aequum concurrere nudas;
    sic etiam uobis uincere turpe, uiri.
dixerit e multis aliquis 'quid uirus in angues
    adicis, et rabidae tradis ouile lupae?'
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
    spectetur meritis quaeque puella suis.
si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
    quo premat Atrides crimine maior habet,
si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
    uiuus et in uiuis ad Styga uenit equis,
est pia Penelope lustris errante duobus
    et totidem lustris bella gerente uiro.
respice Phylaciden et quae comes isse marito
    fertur et ante annos occubuisse suos.
fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit
    proque uiro est uxor funere lata uiri.
'accipe me, Capaneu! cineres miscebimur' inquit
    Iphias, in medios desiluitque rogos.
ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
    non mirum, populo si placet illa suo.
nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte;
    conueniunt cumbae uela minora meae.
nil nisi lasciui per me discuntur amores;
    femina praecipiam quo sit amanda modo.
femina nec flammas nec saeuos discutit arcus;
    parcius haec uideo tela nocere uiris.
saepe uiri fallunt: tenerae non saepe puellae,
    paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
Phasida iam matrem fallax dimisit Iaso;
    uenit in Aesonios altera nupta sinus.
quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna marinas
    pauit in ignoto sola relicta loco.
quaere, Nouem cur una Viae dicatur, et audi
    depositis siluas Phyllida flesse comis.
et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
    praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
quid uos perdiderit, dicam: nescistis amare;
    defuit ars uobis; arte perennat amor.
nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
    iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.
tum mihi 'quid miserae' dixit 'meruere puellae?
    traditur armatis uulgus inerme uiris.
illos artifices gemini fecere libelli;
    haec quoque pars monitis erudienda tuis.
probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
    mox cecinit laudes prosperiore lyra.
si bene te noui, cultas ne laede puellas:
    gratia, dum uiues, ista petenda tibi est.'
dixit, et e myrto (myrto nam uincta capillos
    constiterat) folium granaque pauca dedit;
sensimus acceptis numen quoque: purior aether
    fulsit, et e toto pectore cessit onus.
dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
    quas pudor et leges et sua iura sinunt.
uenturae memores iam nunc estote senectae:
    sic nullum uobis tempus abibit iners.
dum licet, et uernos etiam nunc editis annos,
    ludite: eunt anni more fluentis aquae;
nec, quae praeteriit, iterum reuocabitur unda,
    nec, quae praeteriit, hora redire potest.
utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
    nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
hos ego, qui canent, frutices uiolaria uidi;
    hac mihi de spina grata corona data est.
tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
    frigida deserta nocte iacebis anus,
nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
    sparsa nec inuenies limina mane rosa.
quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
    et perit in nitido qui fuit ore color.
quasque fuisse tibi canas a uirgine iuras,
    sparguntur subito per caput omne comae.
anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas,
    nec faciunt ceruos cornua iacta senes:
nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem,
    qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae
    tempora: continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
    nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis,
    unde habet Aenean Harmoniamque suos?
ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
    gaudia nec cupidis uestra negate uiris.
ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
    mille licet sumant, deperit inde nihil.
conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu;
    sufficit et damni pars caret illa metu.
quis uetet adposito lumen de lumine sumi,
    quisue cauo uastas in mare seruet aquas?
et tamen ulla uiro mulier 'non expedit' inquit?
    quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
nec uos prostituit mea uox, sed uana timere
    damna uetat: damnis munera uestra carent.
sed me flaminibus uenti maioris iturum,
    dum sumus in portu, prouehat aura leuis.
Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uuis
    prouenit, et culto stat seges alta solo.
forma dei munus; forma quota quaeque superbit?
    pars uestrum tali munere magna caret.
cura dabit faciem; facies neclecta peribit,
    Idaliae similis sit licet illa deae.
corpora si ueteres non sic coluere puellae,
    nec ueteres cultos sic habuere uiros:
si fuit Andromache tunicas induta ualentes,
    quid mirum? duri militis uxor erat.
scilicet Aiaci coniunx ornata uenires,
    cui tegumen septem terga fuere boum!
simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est
    et domiti magnas possidet orbis opes.
aspice quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt:
    alterius dices illa fuisse Iouis.
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
    de stipula Tatio regna tenente fuit.
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
    quid nisi araturis pascua bubus erant?20
prisca iuuent alios: ego me nunc denique natum
    gratulor: haec aetas moribus apta meis,
non quia nunc terrae lentum subducitur aurum
    lectaque diuerso litore concha uenit,
nec quia decrescunt effosso marmore montes,
    nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
    rusticitas priscis illa superstes auis.
uos quoque nec caris aures onerate lapillis,
    quos legit in uiridi decolor Indus aqua,
nec prodite graues insuto uestibus auro,
    per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
munditiis capimur: non sint sine lege capilli;
    admotae formam dantque negantque manus.
nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
    eligat et speculum consulate ante suum.
longa probat facies capitis discrimina puri:
    sic erat ornatis Laodamia comis.
exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
    ut pateant aures, ora rotunda uolunt.
alterius crines umero iactentur utroque:
    talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
altera succinctae religetur more Dianae,
    ut solet, attonitas cum petit illa feras.
huic decet inflatos laxe iacuisse capillos,
    illa sit adstrictis impedienda comis;
hanc placet ornari testudine Cyllenea,
    sustineat similes fluctibus illa sinus.
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
    nec quot apes Hyblae nec quot in Alpe ferae,
nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
    adicit ornatus proxima quaeque dies.
et neglecta decet multas coma: saepe iacere
    hesternam credas, illa repexa modo est.
ars casu similis: sic capta uidit ut urbe
    Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
talem te Bacchus Satyris clamantibus 'euhoe'
    sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
o quantum indulget uestro natura decori,
    quarum sunt multis damna pianda modis!
nos male detegimur, raptique aetate capilli,
    ut Borea frondes excutiente, cadunt.
femina canitiem Germanis inficit herbis,
    et melior uero quaeritur arte color,
femina procedit densissima crinibus emptis,
    proque suis alios efficit aere suos.
nec rubor est emisse: palam uenire uidemus
    Herculis ante oculos uirgineumque chorum.
quid de ueste loquar? nec nunc segmenta requiro
    nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
cum tot prodierint pretio leuiore colores,
    quis furor est census corpore ferre suos?
aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer
    nec tepidus pluuias concitat auster aquas;
ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
    diceris Inois eripuisse dolis;
hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
    crediderim nymphas hac ego ueste tegi.
ille crocum simulat (croceo uelatur amictu,
    roscida luciferos cum dea iungit equos),
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
    albentesue rosas, Threiciamue gruem;
nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt,
    et sua uelleribus nomina cera dedit.
quot noua terra parit flores, cum uere tepenti
    uitis agit gemmas pigraque fugit hiems,
lana tot aut plures sucos bibit: elige certos,
    nam non conueniens omnibus omnis erit.
pulla decent niueas: Briseida pulla decebant;
    cum rapta est, pulla tum quoque ueste fuit.
alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas:
    sic tibi uestitae pressa Seriphos erat.
quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
    neue forent duris aspera crura pilis!
sed non Caucasea doceo de rupe puellas
    quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes
    oraque suscepta mane lauentur aqua?
scitis et inducta candorem quaerere creta;
    sanguine quae uero non rubet, arte rubet.
arte supercilii confinia nuda repletis
    paruaque sinceras uelat aluta genas.
nec pudor est oculos tenui signare fauilla
    uel prope te nato, lucide Cydne, croco.
est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae,
    paruus, sed cura grande, libellus, opus:
hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
    non est pro uestris ars mea rebus iners.
non tamen expositas mensa deprendat amator
    pyxidas: ars faciem dissimulata iuuat.
quem non offendat toto faex inlita uultu,
    cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
oesypa quid redolent? quamuis mittatur Athenis
    demptus ab inmundo uellere sucus ouis?
nec coram mixtas ceruae sumpsisse medullas
    nec coram dentes defricuisse probem.
ista dabunt formam, sed erunt deformia uisu;
    multaque, dum fiunt, turpia, facta placent:
quae nunc nomen habent operosi signa Myronis,
    pondus iners quondam duraque massa fuit;
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
    quas geritis uestis, sordida lana fuit;
cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
    nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus:
    aptius a summa conspiciere manu.
cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
    claude forem thalami! quid rude prodis opus?
multa uiros nescire decet; pars maxima rerum
    offendat, si non interiora tegas.
aurea quae pendent ornato signa theatro
    inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire,
    nec nisi summotis forma paranda uiris.
at non pectendos coram praebere capillos,
    ut iaceant fusi per tua terga, ueto.
illo praecipue ne sis morosa caueto
    tempore, nec lapsas saepe resolue comas.
tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora
    unguibus et rapta brachia figit acu.
deuouet, et tangit, dominae caput illa, simulque
    plorat in inuisas sanguinolenta comas.
quae male crinita est, custodem in limine ponat
    orneturue Bonae semper in aede Deae.
dictus eram subito cuidam uenisse puellae:
    turbida peruersas induit illa comas.
hostibus eueniat tam foedi causa pudoris,
    inque nurus Parthas dedecus illud eat.
turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
    et sine fronde frutex, et sine crine caput.
non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae,
    perque fretum falso, Sidoni, uecta boue,
aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
    tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.
turba docenda uenit pulchrae turpesque puellae,
    pluraque sunt semper deteriora bonis.
formosae non artis opem praeceptaque quaerunt;
    est illis sua dos, forma sine arte potens:
cum mare compositum est, securus nauita cessat;
    cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
    quaque potes uitium corporis abde tui.
si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere:
    inque tuo iaceas quantulacumque toro;
hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
    iniecta lateant fac tibi ueste pedes.
quae nimium gracilis, pleno uelamina filo
    sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
pallida purpureis spargat sua corpora uirgis,
    nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
pes malus in niuea semper celetur aluta:
    arida nec uinclis crura resolue suis.
conueniunt tenues scapulis analemptrides altis:
    angustum circa fascia pectus eat.
exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
    cui digiti pingues et scaber unguis erit.
cui grauis oris odor numquam ieiuna loquatur
    et semper spatio distet ab ore uiri.
si niger aut ingens aut non erit ordine natus
    dens tibi, ridendo maxima damna feres.
quis credat? discunt etiam ridere puellae,
    quaeritur atque illis hac quoque parte decor.
sint modici rictus, paruaeque utrimque lacunae,
    et summos dentes ima labella tegant,
nec sua perpetuo contendant ilia risu,
    sed leue nescioquid femineumque sonet.
est, quae peruerso distorqueat ora cachinno;
    cum risu laeta est altera, flere putes.
illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet,
    ut rudit a scabra turpis asella mola.
quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter
    quoque uolunt plorant tempore, quoque modo.
quid, cum legitima fraudatur littera uoce
    Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
in uitio decor est: quaerunt male reddere uerba
    discunt, posse minus, quam potuere, loqui.
omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam;
    discite femineo corpora ferre gradu.
est et in incessu pars non temnenda decoris;
    allicit ignotos ille fugatque uiros.
haec mouet arte latus, tunicisque fluentibus auras
    accipit, expensos fertque superba pedes;
illa uelut coniunx Vmbri rubicunda mariti
    ambulat, ingentes uarica fertque gradus.
sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
    motus, concesso mollior alter erit.
pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
    nuda sit, a laeua conspicienda manu.
hoc uos praecipue, niueae, decet: hoc ubi uidi,
    oscula ferre umero, qua patet usque libet.
monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora
    quamlibet admissas detinuere rates.
his sua Sisyphides auditis paene resoluit
    corpora, nam sociis inlita cera fuit.
res est blanda canor: discant cantare puellae,
    pro facie multis uox sua lena fuit,
et modo marmoreis referant audita theatris,
    et modo Niliacis carmina lusa modis.
nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
    nesciat arbitrio femina docta meo.
saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus,
    Tartareosque lacus tergeminumque canem.
saxa tuo cantu, uindex iustissime matris,
    fecerunt muros officiosa nouos.
quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur
    piscis Arioniae fabula nota lyrae.
disce etiam duplici genialia nablia palma
    uerrere: conueniunt dulcibus illa iocis.
sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
    sit quoque uinosi Teia Musa senis;
nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?)
    cuiue pater uafri luditur arte Getae.
et teneri possis carmen legisse Properti,
    siue aliquid Galli siue, Tibulle, tuum
dictaque Varroni fuluis insignia uillis
    uellera germanae, Phrixe, querenda tuae:
et profugum Aenean, altae primordia Romae,
    quo nullum Latio clarius extat opus.
forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,
    nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis
atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
    carmina, quis partes instruit ille duas,
deue tribus libris, titulus quos signat Amorum,
    elige, quod docili molliter ore legas,
uel tibi composita cantetur Epistula uoce;
    ignotum hoc aliis ille nouauit opus.'
o ita, Phoebe, uelis, ita uos, pia numina uatum,
    insignis cornu Bacche nouemque deae!
quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam,
    ut moueat posito brachia iussa mero?
artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
    tantum mobilitas illa decoris habet.
parua monere pudet, talorum dicere iactus
    ut sciat, et uires, tessera missa, tuas;
et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
    quam subeat partem callida, quamque uocet,
cautaque non stulte latronum proelia ludat,
    unus cum gemino calculus hoste perit,
bellatorque sua prensus sine compare bellat
    aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
reticuloque pilae leues fundantur aperto
    nec, nisi quam tolles, ulla mouenda pila est.
est genus in totidem tenui ratione redactum
    scriptula, quot menses lubricus annus habet;
parua tabella capit ternos utrimque lapillos,
    in qua uicisse est continuasse suos.
mille facesse iocos; turpe est nescire puellam
    ludere: ludendo saepe paratur amor.
sed minimus labor est sapienter iactibus uti;
    maius opus mores composuisse suos.
tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso
    nudaque per lusus pectora nostra patent;
ira subit, deforme malum, lucrique cupido,
    iurgiaque et rixae sollicitusque dolor;
crimina dicuntur, resonat clamoribus aether,
    inuocat iratos et sibi quisque deos.
nulla fides tabulae: quae non per uota petuntur?
    et lacrimis uidi saepe madere genas.
Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat,
    in quibus est ulli cura placere uiro.
hos ignaua iocos tribuit natura puellis;
    materia ludunt uberiore uiri.
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
    armaque et in gyros ire coactus equus.
nec uos Campus habet, nec uos gelidissima Virgo,
    nec Tuscus placida deuehit amnis aqua.
at licet et prodest Pompeias ire per umbras,
    Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
uisite laurigero sacrata Palatia Phoebo,
    ille Paraetonicas mersit in alta rates,
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt,
    naualique gener cinctus honore caput,
uisite turicremas uaccae Memphitidos aras,
    uisite conspicuis terna theatra locis;
spectentur tepido maculosae sanguine harenae
    metaque feruenti circumeunda rota.
quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido:
    fructus abest, facies cum bona teste caret.
tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu,
    non erit ignotae gratia magna lyrae.
si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
    mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
    hoc uotum nostri summa laboris habet.
cura deum fuerant olim regumque poetae,
    praemiaque antiqui magna tulere chori;
sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen
    uatibus, et largae saepe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
    contiguus poni, Scipio magne, tibi.
nunc hederae sine honore iacent operataque doctis
    cura uigil Musis nomen inertis habet.
sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum,
    Ilias aeternum si latuisset opus?
quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset
    inque sua turri perlatuisset anus?
utilis est uobis, formosae, turba, puellae.
    saepe uagos ultra limina ferte pedes.
ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam,
    et Iouis in multas deuolat ales aues.
se quoque det populo mulier speciosa uidendam;
    quem trahat, e multis forsitan unus erit.
omnibus illa locis maneat studiosa placendi
    et curam tota mente decoris agat.
casus ubique ualet: semper tibi pendeat hamus;
    quo minime credas gurgite, piscis erit.
saepe canes frustra nemorosis montibus errant
    inque plagam nullo ceruus agente uenit.
quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae
    quam lacrimas ulli posse placere suas?
funere saepe uiri uir quaeritur: ire solutis
    crinibus et fletus non tenuisse decet.
sed uitate uiros cultum formamque professos
    quique suas ponunt in statione comas.
quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis;
    errat et in nulla sede moratur Amor.
femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa
    forsitan et plures possit habere uiros?
uix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
    praeceptis Priami si foret usa sui.
sunt qui mendaci specie grassentur amoris
    perque aditus talis lucra pudenda petant.
nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo
    nec breuis in rugas lingula pressa suas,
nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
    anulus in digitis alter et alter erit.
forsitan ex horum numero cultissimus ille
    fur sit, et uratur uestis amore tuae.
'redde meum' clamant spoliatae saepe puellae,
    'redde meum' toto uoce boante foro.
has, Venus, e templis multo radiantibus auro
    lenta uides lites Appiadesque tuae.
sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
    deceptae, a, multi crimen amantis habent.
discite ab alterius uestras timuisse querellis,
    ianua fallaci ne sit aperta uiro.
parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
    quos faciet testis, fecit et ante deos.
et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres,
    Phyllide decepta nulla relicta fides.
si bene promittent, totidem promittite uerbis:
    si dederint, et uos gaudia pacta date.
illa potest uigiles flammas extinguere Vestae
    et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
et dare mixta uiro tritis aconita cicutis,
    accepto Venerem munere si qua negat.
fert animus propius consistere: supprime habenas,
    Musa, nec admissis excutiare rotis.
uerba uadum temptent abiegnis scripta tabellis:
    accipiat missas apta ministra notas.
inspice, quodque leges, ex ipsis collige uerbis
    fingat, an ex animo sollicitusque roget;
postque breuem rescribe moram: mora semper amantes
    incitat, exiguum si modo tempus habet.
sed neque te facilem iuueni promitte roganti
    nec tamen e duro quod petit ille nega.
fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
    spesque magis ueniat certa minorque metus.
munda sed e medio consuetaque uerba, puellae,
    scribite: sermonis publica forma placet.
a, quotiens dubius scriptis exarsit amator
    et nocuit formae barbara lingua bonae!
sed quoniam, quamuis uittae careatis honore,
    est uobis uestros fallere cura uiros,
ancillae puerique manu perarate tabellas,
    pignora nec iuueni credite uestra nouo.
uidi ego pallentes isto terrore puellas
    seruitium miseras tempus in omne pati;
perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat,
    sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.
iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
    armaque in armatos sumere iura sinunt.
ducere consuescat multas manus una figuras
    (a, pereant, per quos ista monenda mihi!)
nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
    ne teneat geminas una tabella manus.
femina dicatur scribenti semper amator:
    'illa' sit in uestris, qui fuit 'ille', notis.
si licet a paruis animum ad maiora referre
    plenaque curuato pandere uela sinu,
pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
    candida pax homines, trux decet ira feras.
ora tument ira, nigrescunt sanguine uenae,
    lumina Gorgoneo saeuius igne micant.
'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,'
    ut uidit uultus Pallas in amne suos.
uos quoque si media speculum spectetis in ira,
    cognoscat faciem uix satis ulla suam.
nec minus in uultu damnosa superbia uestro:
    comibus est oculis alliciendus Amor.
odimus inmodicos (experto credite) fastus:
    saepe tacens odii semina uultus habet.
spectantem specta, ridenti mollia ride;
    innuet, acceptas tu quoque redde notas.
sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
    spicula de pharetra promit acuta sua.
odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax;
    nos hilarem populum femina laeta capit.
numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,
    ut mea de uobis altera amica foret.
credere uix uideor, cum cogar credere partu,
    uos ego cum uestris concubuisse uiris.
scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
    'lux mea' quaeque solent uerba iuuare uiros!
quis uetat a magnis ad res exempla minores
    sumere nec nomen pertimuisse ducis?
dux bonus huic centum commisit uite regendos,
    huic equites, illi signa tuenda dedit:
uos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
    inspicite et certo ponite quemque loco.
munera det diues; ius qui profitebitur, adsit;
    facundus causam saepe clientis agat.
carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
    hic chorus ante alios aptus amare sumus.
nos facimus placitae late praeconia formae:
    nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet;
Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae:
    et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
adde, quod insidiae sacris a uatibus absunt
    et facit ad mores ars quoque nostra suos.
nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi;
    contempto colitur lectus et umbra foro.
sed facile haeremus ualidoque perurimur aestu
    et nimium certa scimus amare fide.
scilicet ingenium placida mollitur ab arte
    et studio mores conuenienter eunt.
uatibus Aoniis faciles estote, puellae:
    numen inest illis Pieridesque fauent.
est deus in nobis et sunt commercia caeli;
    sedibus aetheriis spiritus ille uenit.
a doctis pretium scelus est sperare poetis;
    me miserum, scelus hoc nulla puella timet.
dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
    este: nouus uiso casse resistet amans.
sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas,
    comparibus frenis artificemque reget,
nec, stabilis animos annis uiridemque iuuentam
    ut capias, idem limes agendus erit.
hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
    qui tetigit thalamos praeda nouella tuos,
te solam norit, tibi semper inhaereat uni;
    cingenda est altis saepibus ista seges.
effuge riualem: uinces, dum sola tenebis;
    non bene cum sociis regna Venusque manent.
ille uetus miles sensim et sapienter amabit,
    multaque tironi non patienda feret;
nec franget postes, nec saeuis ignibus uret
    nec dominae teneras adpetet ungue genas
nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae
    nec raptus flendi causa capillus erit.
ista decent pueros aetate et amore calentes;
    hic fera composita uulnera mente feret.
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
    ut modo montanis silua recisa iugis.
certior hic amor est: breuis et fecundior ille:
    quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
omnia tradantur (portas reserauimus hosti)
    et sit in infida proditione fides.
quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
    miscenda est laetis rara repulsa iocis.
ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat
    multaque summisse, multa minanter agat.
dulcia non ferimus; suco renouemur amaro;
    saepe perit uentis obruta cumba suis.
hoc est, uxores quod non patiatur amari:
    conueniunt illas, cum uoluere, uiri.
adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
    'non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis;
    nec dubito, telis quin petar ipse meis.
dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator
    solum se thalamos speret habere tuos.
postmodo riualem partitaque foedera lecti
    sentiat: has artes tolle, senescet amor.
tum bene fortis equus reserato carcere currit,
    cum quos praetereat quosque sequatur habet.
quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
    en ego, confiteor, non nisi laesus amo.
causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
    pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
incitat et ficti tristis custodia serui
    et nimium duri cura molesta uiri.
quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas;
    ut sis liberior Thaide, finge metus.
cum melius foribus possis, admitte fenestra
    inque tuo uultu signa timentis habe.
callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
    tu iuuenem trepidum quolibet abde loco.
admiscenda tamen Venus est secura timori,
    ne tanti noctes non putet esse tuas.
qua uafer eludi possit ratione maritus
    quaque uigil custos, praeteriturus eram.
nupta uirum timeat, rata sit custodia nuptae;
    hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
te quoque seruari, modo quam uindicta redemit,
    quis ferat? ut fallas, ad mea sacra ueni.
tot licet obseruent, adsit modo certa uoluntas,
    quot fuerant Argo lumina, uerba dabis.
scilicet obstabit custos ne scribere possis,
    sumendae detur cum tibi tempus aquae;
conscia cum possit scriptas portare tabellas,
    quas tegat in tepido fascia lata sinu.
cum possit sura chartas celare ligatas,
    et uincto blandas sub pede ferre notas!
cauerit haec custos, pro charta conscia tergum
    praebeat, inque suo corpore uerba ferat.
tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
    littera (carbonis puluere tange, leges),
fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
    ut ferat occultas pura tabella notas.
adfuit Acrisio seruandae cura puellae;
    hunc tamen illa suo crimine fecit auum.
quid faciat custos, cum sint tot in Vrbe theatra,
    cum spectet iunctos illa libenter equos;
cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae,
    quoque sui comites ire uetantur, eat;
cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum,
    praeterquam siquos illa uenire iubet?
cum, custode foris tunicas seruante puellae
    celent furtiuos balnea multa iocos;
cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica
    et cedat lecto quamlibet aegra suo;
nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis,
    quasque petas non det ianua sola uias?
fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
    illa uel Hispano lecta sit uua iugo;
sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos
    uictaque Lethaea lumina nocte premant;
nec male deliciis odiosum conscia tardis
    detinet, et longa iungitur ipsa mora.
quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere,
    cum minimo custos munere possit emi?
munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
    placatur donis Iuppiter ipse datis.
quid sapiens faciet? stultus cum munere gaudet:
    ipse quoque accepto munere mutus erit.
sed semel est custos longum redimendus in aeuum;
    saepe dabit, dederit quas semel, ille manus.
questus eram, memini, metuendos esse sodales;
    non tangit solos ista querella uiros.
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent
    et lepus hic aliis exagitatus erit.
haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque,
    crede mihi, mecum non semel illa fuit.
nec nimium uobis formosa ancilla ministret:
    saepe uicem dominae praebuit illa mihi.
quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
    mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur,
    non docet infestos currere cerua canes.
uiderit utilitas; ego coepta fideliter edam:
    Lemniasin gladios in mea fata dabo.
efficite (et facile est) ut nos credamus amari:
    prona uenit cupidis in sua uota fides.
spectet amabilius iuuenem et suspiret ab imo
    femina, tam sero cur ueniatque roget;
accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
    et laniet digitis illius ora suis;
iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro
    et dicet 'cura carpitur ista mei.'
praecipue si cultus erit speculoque placebit,
    posse suo tangi credet amore deas.
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
    nec sis audita paelice mentis inops;
nec cito credideris: quantum cito credere laedat,
    exemplum uobis non leue Procris erit.
est prope purpureos colles florentis Hymetti
    fons sacer et uiridi caespite mollis humus;
silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam;
    ros maris et lauri nigraque myrtus olent;
nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
    nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
    tot generum frondes herbaque summa tremit.
grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis
    lassus in hac iuuenis saepe resedit humo
'quae'que 'meos releues aestus,' cantare solebat
    'accipienda sinu, mobilis aura, ueni.'
coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
    auditos memori detulit ore sonos;
Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
    excidit, et subito muta dolore fuit;
palluit, ut serae lectis de uite racemis
    pallescunt frondes, quas noua laesit hiems,
quaeque suos curuant matura Cydonia ramos
    cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
ut rediit animus, tenues a pectore uestes
    rumpit et indignas sauciat ungue genas;
nec mora, per medias passis furibunda capillis
    euolat, ut thyrso concita Baccha, uias.
ut prope peruentum, comites in ualle relinquit,
    ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
    Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
iamiam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas
    scilicet, atque oculis probra uidenda tuis.
nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles),
    nunc iuuat: incertus pectora uersat amor:
credere quae iubeant, locus est et nomen et index
    et quia mens semper quod timet, esse putat.
uidit ut oppressa uestigia corporis herba,
    pulsantur trepidi corde micante sinus.
iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
    inque pari spatio uesper et ortus erant:
ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles,
    oraque fontana feruida pulsat aqua.
anxia, Procri, lates; solitas iacet ille per herbas
    et 'Zephyri molles auraque' dixit 'ades.'
ut patuit miserae iucundus nominis error,
    et mens et rediit uerus in ora color.
surgit et oppositas agitato corpore frondes
    mouit, in amplexus uxor itura uiri;
ille feram mouisse ratus, iuuenaliter artus
    corripit, in dextra tela fuere manu.
quid facis, infelix? non est fera, supprime tela!
    me miserum, iaculo fixa puella tuo est.
'ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum:
    hic locus a Cephalo uulnera semper habet.
ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
    hoc faciet positae te mihi, terra, leuem.
nomine suspectas iam spiritus exit in auras;
    labor, io: cara lumina conde manu.'
ille sinu dominae morientia corpora maesto
    sustinet, et lacrimis uulnera saeua lauat;
exit et incauto paulatim pectore lapsus
    excipitur miseri spiritus ore uiri.
sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
    ut tangat portus fessa carina suos.
sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam,
    et quaeris monitus hac quoque parte meos.
sera ueni positaque decens incede lucerna:
    grata mora uenies; maxima lena mora est.
etsi turpis eris, formosa uidebere potis,
    et latebras uitiis nox dabit ipsa tuis.
carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi),
    ora nec immunda tota perungue manu.
neue domi praesume dapes, sed desine citra
    quam capis; es paulo quam potes esse minus.
Priamides Helenen auide si spectet edentem,
    oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.'
aptius est, deceatque magis potare puellas:
    cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
    constant, nec, quae sunt singula, bina uide.
turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
    digna est concubitus quoslibet illa pati.
nec somnis posita tutum succumbere mensa:
    per somnos fieri multa pudenda solent.
ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione
    'praecipue nostrum est, quod pudet,' inquit 'opus.'
nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos
    sumite: non omnes una figura decet.
quae facie praesignis erit, resupina iaceto;
    spectentur tergo, quis sua terga placent.
Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
    si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam
    Thebais Hectoreo nupta resedit equo.
strata premat genibus, paulum ceruice reflexa
    femina per longum conspicienda latus.
cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda,
    stet uir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
    soluere, et effusis colla reflecte comis.
tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit,
    ut celer auersis utere Parthus equis.
mille modi Veneris; simplex minimique laboris,
    cum iacet in dextrum semisupina latus.
sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
    uera magis uobis quam mea Musa canet;
si qua fides, arti, quam longo fecimus usu,
    credite: praestabunt carmina nostra fidem.
sentiat ex imis Venerem resoluta medullis
    femina, et ex aequo res iuuet illa duos.
nec blandae uoces iucundaque murmura cessent
    nec taceant mediis improba uerba iocis.
tu quoque, cui Veneris sensum natura negauit,
    dulcia mendaci gaudia finge sono.
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
    quo pariter debent femina uirque frui.
tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto:
    effice per motum luminaque ipsa fidem.
quam iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris;
    a pudet! arcanas pars habet ista notas.
gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
    illa suas nolet pondus habere preces.
nec lucem in thalamos totis admitte fenestris:
    aptius in uestro corpore multa latent.
lusus habet finem: cygnis descendere tempus,
    duxerunt collo qui iuga nostra suo.
ut quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae
    inscribant spoliis 'Naso magister erat.'

Реклама необходима...