P. Ovidi Nasonis Liber Secundus Artis Amatoriae


Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!':
    decidit in casses praeda petita meos.
laetus amans donat uiridi mea carmina palma,
    praelata Ascraeo Maeonioque seni.
talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis
    candida cum rapta coniuge uela dedit;
talis erat qui te curru uictore ferebat,
    uecta peregrinis Hippodamia rotis.
quid properas, iuuenis? mediis tua pinus in undis
    nauigat, et longe quem peto portus abest.
non satis est uenisse tibi me uate puellam:
    arte mea capta est, arte tenenda mea est.
nec minor est uirtus, quam quaerere, parta tueri:
    casus inest illic; hoc erit artis opus.
nunc mihi, si quando, puer et Cytherea, fauete,
    nunc Erato, nam tu nomen amoris habes.
magna paro, quas possit Amor remanere per artes,
    dicere, tam uasto peruagus orbe puer.
et leuis est, et habet geminas, quibus auolet, alas:
    difficile est illis inposuisse modum.
hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
    audacem pinnis repperit ille uiam.
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris
    semibouemque uirum semiuirumque bouem,
'sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos:
    accipiat cineres terra paterna meos.
et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
    uiuere non potui, da mihi posse mori.
da reditum puero, senis est si gratia uilis:
    si non uis puero parcere, parce seni.'
dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat
    dicere: regressus non dabat ille uiro.
quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit:
    'materiam, qua sis ingeniosus, habes.
possidet et terras et possidet aequora Minos:
    nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
    da ueniam coepto, Iuppiter alte, meo:
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
    qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, uia est.
per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
    sunt mihi naturae iura nouanda meae.'
ingenium mala saepe mouent: quis crederet umquam
    aerias hominem carpere posse uias?
remigium uolucrum disponit in ordine pinnas,
    et leue per lini uincula nectit opus,
imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
    finitusque nouae iam labor artis erat.
tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
    nescius haec umeris arma parata suis.
cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis,
    hac nobis Minos effugiendus ope.
aera non potuit Minos, alia omnia clausit;
    quem licet, inuentis aera rumpe meis.
sed tibi non uirgo Tegeaea comesque Bootae
    ensiger Orion aspiciendus erit:
me pinnis sectare datis; ego praeuius ibo:
    sit tua cura sequi; me duce tutus eris.
nam siue aetherias uicino sole per auras
    ibimus, impatiens cera caloris erit:
siue humiles propiore freto iactabimus alas,
    mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
inter utrumque uola; uentos quoque, nate, timeto,
    quaque ferent aurae, uela secunda dato.'
dum monet, aptat opus puero, monstratque moueri,
    erudit infirmas ut sua mater aues.
inde sibi factas umeris accommodat alas,
    perque nouum timide corpora librat iter.
iamque uolaturus paruo dedit oscula nato,
    nec patriae lacrimas continuere genae.
monte minor collis, campis erat altior aequis:
    hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
et mouet ipse suas, et nati respicit alas
    Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
iamque nouum delectat iter, positoque timore
    Icarus audaci fortius arte uolat.
hos aliquis, tremula dum captat harundine pisces,
    uidit, et inceptum dextra reliquit opus.
iam Samos a laeua (fuerant Naxosque relictae
    et Paros et Clario Delos amata deo)
dextra Lebinthos erat siluisque umbrosa Calymne
    cinctaque piscosis Astypalaea uadis,
cum puer, incautis nimium temerarius annis,
    altius egit iter, deseruitque patrem.
uincla labant, et cera deo propiore liquescit,
    nec tenues uentos brachia mota tenent.
territus a summo despexit in aequora caelo:
    nox oculis pauido uenit oborta metu.
tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
    et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
    clauserunt uirides ora loquentis aquae.
at pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
    'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe uolas?
Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
    ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
    ipse deum uolucrem detinuisse paro.
fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
    datque quod a teneri fronte reuellit equi.
non facient, ut uiuat amor, Medeides herbae
    mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Vlixem,
    si modo seruari carmine posset amor.
nec data profuerint pallentia philtra puellis:
    philtra nocent animis, uimque furoris habent.
sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
    quod tibi non facies solaue forma dabit:
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,
    Naiadumque tener crimine raptus Hylas,
ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
    ingenii dotes corporis adde bonis.
forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
    fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
nec uiolae semper nec hiantia lilia florent,
    et riget amissa spina relicta rosa.
et tibi iam uenient cani, formose, capilli,
    iam uenient rugae, quae tibi corpus arent.
iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
    solus ad extremos permanet ille rogos.
nec leuis ingenuas pectus coluisse per artes
    cura sit et linguas edidicisse duas.
non formosus erat, sed erat facundus Vlixes,
    et tamen aequoreas torsit amore deas.
a quotiens illum doluit properare Calypso,
    remigioque aptas esse negauit aquas!
haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
    ille referre aliter saepe solebat idem.
litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
    exigit Odrysii fata cruenta ducis.
ille leui uirga (uirgam nam forte tenebat)
    quod rogat, in spisso litore pingit opus.
'haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
    'hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
    sparsimus, Haemonios dum uigil optat equos.
illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
    hac ego sum captis nocte reuectus equis.'
pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
    abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro,
    perdiderint undae nomina quanta, uides?'
ergo age, fallaci timide confide figurae,
    quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
dextera praecipue capit indulgentia mentes;
    asperitas odium saeuaque bella mouet.
odimus accipitrem, quia uiuit semper in armis,
    et pauidum solitos in pecus ire lupos.
at caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,
    quasque colat turres, Chaonis ales habet.
este procul, lites et amarae proelia linguae:
    dulcibus est uerbis mollis alendus amor.
lite fugent nuptaeque uiros nuptasque mariti,
    inque uicem credant res sibi semper agi;
hoc decet uxores; dos est uxoria lites:
    audiat optatos semper amica sonos.
non legis iussu lectum uenistis in unum:
    fungitur in uobis munere legis Amor.
blanditias molles auremque iuuantia uerba
    adfer, ut aduentu laeta sit illa tuo.
non ego diuitibus uenio praeceptor amandi:
    nil opus est illi, qui dabit, arte mea.
secum habet ingenium qui, cum libet, 'accipe' dicit;
    cedimus, inuentis plus placet ille meis.
pauperibus uates ego sum, quia pauper amaui;
    cum dare non possem munera, uerba dabam.
pauper amet caute, timeat maledicere pauper,
    multaque diuitibus non patienda ferat.
me memini iratum dominae turbasse capillos;
    haec mihi quam multos abstulit ira dies!
nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa
    dixerat, et pretio est illa redempta meo.
at uos, si sapitis, uestri peccata magistri
    effugite et culpae damna timete meae.
proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,
    et iocus et causas quicquid amoris habet.
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti,
    perfer et obdura: postmodo mitis erit.
flectitur obsequio curuatus ab arbore ramus:
    frangis, si uires experiare tuas.
obsequio tranantur aquae: nec uincere possis
    flumina, si contra quam rapit unda nates.
obsequium tigresque domat Numidasque leones;
    rustica paulatim taurus aratra subit.
quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
    subcubuit meritis trux tamen illa uiri.
saepe suos casus nec mitia facta puellae
    flesse sub arboribus Milaniona ferunt;
saepe tulit iusso fallacia retia collo,
    saepe fera toruos cuspide fixit apros.    
sensit et Hylaei contentum saucius arcum;
    sed tamen hoc arcu notior alter erat.
non te Maenalias armatum scandere siluas
    nec iubeo collo retia ferre tuo,
pectora nec missis iubeo praebere sagittis;
    artis erunt cauto mollia iussa meae.
cede repugnanti: cedendo uictor abibis;
    fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;
    quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.
riserit, adride; si flebit, flere memento;
    imponat leges uultibus illa tuis.
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
    tu male iactato, tu male iacta dato;
seu iacies talos, uictam ne poena sequatur,
    damnosi facito stent tibi saepe canes.
siue latrocinii sub imagine calculus ibit,
    fac pereat uitreo miles ab hoste tuus.
ipse tene distenta suis umbracula uirgis,
    ipse fac in turba, qua uenit illa, locum.
nec dubita tereti scamnum producere lecto,
    et tenero soleam deme uel adde pedi.
saepe etiam dominae, quamuis horrebis et ipse,
    algenti manus est calfacienda sinu.
nec tibi turpe puta (quamuis sit turpe, placebit)
    ingenua speculum sustinuisse manu.
ille, fatigata praebendo monstra nouerca
    qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
    creditur, et lanas excoluisse rudes.
paruit imperio dominae Tirynthius heros:
    i nunc et dubita ferre quod ille tulit.
iussus adesse foro, iussa maturius hora
    fac semper uenias, nec nisi serus abi.
occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
    curre, nec inceptum turba moretur iter.
nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
    Tum quoque pro seruo, si uocat illa, ueni.
rure erit, et dicet uenias; Amor odit inertes:
    si rota defuerit, tu pede carpe uiam.    
nec graue te tempus sitiensque Canicula tardet
    nec uia per iactas candida facta niues.
militiae species amor est: discedite, segnes;
    non sunt haec timidis signa tuenda uiris.
nox et hiems longaeque uiae saeuique dolores
    mollibus his castris et labor omnis inest.
saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
    frigidus et nuda saepe iacebis humo.
Cynthius Admeti uaccas pauisse Pheraei
    fertur, et in parua delituisse casa.
quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
    curam mansuri quisquis amoris habes.
si tibi per tutum planumque negabitur ire
    atque erit opposita ianua fulta sera,
at tu per praeceps tecto delabere aperto:
    det quoque furtiuas alta fenestra uias.
laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
    hoc dominae certi pignus amoris erit.
saepe tua poteras, Leandre, carere puella:
    transnabas, animum nosset ut illa tuum.
nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
    nec tibi sit seruos demeruisse pudor.
nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,
    iunge tuis humiles ambitiose manus.
sed tamen et seruo (leuis est inpensa) roganti
    porrige Fortunae munera parua die;
porrige et ancillae, qua poenas luce pependit
    lusa maritali Gallica ueste manus.
fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa
    ianitor et thalami qui iacet ante fores.
nec dominam iubeo pretioso munere dones:
    parua, sed e paruis callidus apta dato.
dum bene diues ager, cum rami pondere nutant,
    adferat in calatho rustica dona puer.
rure suburbano poteris tibi dicere missa,
    illa uel in Sacra sint licet empta Via.
adferat aut uuas aut, quas Amaryllis amabat,
    at nunc castaneas non amat illa nuces.
quin etiam turdoque licet missaque columba
    te memorem dominae testificere tuae.
turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
    a, pereant, per quos munera crimen habent!
quid tibi praecipiam teneros quoque mittere uersus?
    ei mihi, non multum carmen honoris habet.
carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
    dummodo sit diues, barbarus ipse placet.
aurea sunt uere nunc saecula: plurimus auro
    uenit honos: auro conciliatur amor.
ipse licet uenias Musis comitatus, Homere,
    si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
    altera non doctae turba, sed esse uolunt.
utraque laudetur per carmina: carmina lector
    commendet dulci qualiacumque sono.
his ergo aut illis uigilatum carmen in ipsas
    forsitan exigui muneris instar erit.
at quod eris per te facturus, et utile credis,
    id tua te facito semper amica roget.
libertas alicui fuerit promissa tuorum:
    hanc tamen a domina fac petat ille tua.    
si poenam seruo, si uincula saeua remittis,
    quod facturus eras, debeat illa tibi:
utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
    perde nihil, partes illa potentis agat.
sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
    attonitum forma fac putet esse sua.
siue erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus;
    siue erit in Cois, Coa decere puta.
aurata est: ipso tibi sit pretiosior auro;
    gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
astiterit tunicata, 'moues incendia' clama,
    sed timida, caueat frigora, uoce roga.
conpositum discrimen erit: discrimina lauda;
    torserit igne comam: torte capille, place.
brachia saltantis, uocem mirare canentis,
    et, quod desierit, uerba querentis habe.
ipsos concubitus, ipsum uenerere licebit
    quod iuuat et Ý quaedam gaudia noctis habe Ý.
ut fuerit torua uiolentior illa Medusa,
    fiet amatori lenis et aequa suo.
tantum, ne pateas uerbis simulator in illis,
    effice, nec uultu destrue dicta tuo.
si latet, ars prodest; adfert deprensa pudorem
    atque adimit merito tempus in omne fidem.
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus
    plenaque purpureo subrubet uua mero,
cum modo frigoribus premimur, modo soluimur aestu,
    aere non certo, corpora languor habet.
illa quidem ualeat, sed si male firma cubarit
    et uitium caeli senserit aegra sui,
tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae;
    tum sere, quod plena postmodo falce metas.
nec tibi morosi ueniant fastidia morbi,
    perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus,
et uideat flentem, nec taedeat oscula ferre,
    et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
multa uoue, sed cuncta palam, quotiesque libebit,
    quae referas illi, somnia laeta uide.
et ueniat, quae lustret anus lectumque locumque,
    praeferat et tremula sulphur et oua manu.
omnibus his inerunt gratae uestigia curae;
    in tabulas multis haec uia fecit iter.
nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra;
    sit suus in blanda sedulitate modus:
neue cibo prohibe, nec amari pocula suci
    porrige; riualis misceat illa tuus.
Sed non cui dederas a litore carbasa uento
    utendum, medio cum potiere freto.
dum nouus errat amor, uires sibi colligat usu;
    si bene nutrieris, tempore firmus erit.
quem taurum metuis, uitulum mulcere solebas;
    sub qua nunc recubas arbore, uirga fuit;
nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
    quaque uenit, multas accipit amnis aquas.
fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius,
    quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
te semper uideat, tibi semper praebeat aures,
    exhibeat uultus noxque diesque tuos.
cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,
    cum procul absenti cura futurus eris,
da requiem: requietus ager bene credita reddit,
    terraque caelestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
    exarsit uelis acrius illa datis.
Penelopen absens sollers torquebat Vlixes;
    Phylacides aberat, Laodamia, tuus.
sed mora tuta breuis: lentescunt tempore curae
    uanescitque absens et nouus intrat amor:
dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret,
    hospitis est tepido nocte recepta sinu.
quis stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas,
    isdem sub tectis hospes et uxor erant.
accipitri timidas credis, furiose, columbas?
    plenum montano credis ouile lupo?
nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
    quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
cogis adulterium dando tempusque locumque;
    quid nisi consilio est usa puella tuo?
quid faciat? uir abest, et adest non rusticus hospes,
    et timet in uacuo sola cubare toro.
uiderit Atrides; Helenen ego crimine soluo:
    usa est humani commoditate uiri.
sed neque fuluus aper media tam saeuus in ira est,
    fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,
    nec breuis ignaro uipera laesa pede,
femina quam socii deprensa paelice lecti:
    ardet et in uultu pignora mentis habet.
in ferrum flammasque ruit, positoque decore
    fertur, ut Aonii cornibus icta dei.
coniugis admissum uiolataque iura marita est
    barbara per natos Phasias ulta suos.
altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
    aspice, signatum sanguine pectus habet.
hoc bene compositos, hoc firmos soluit amores;
    crimina sunt cautis ista timenda uiris.
nec mea uos uni damnat censura puellae:
    di melius! uix hoc nupta tenere potest.
ludite, sed furto celetur culpa modesto;
    gloria peccati nulla petenda sui est.
nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
    nec sint nequitiae tempora certa tuae,
et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
    non uno est omnis conuenienda loco,
et, quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
    inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
laesa Venus iusta arma mouet telumque remittit
    et, modo quod questa est, ipse querare facit.
dum fuit Atrides una contentus, et illa
    casta fuit; uitio est improba facta uiri.
audierat laurumque manu uittasque ferentem
    pro nata Chrysen non ualuisse sua;
audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores
    bellaque per turpis longius isse moras.
haec tamen audierat; Priameida uiderat ipsa:
    uictor erat praedae praeda pudenda suae.
inde Thyestiaden animo thalamoque recepit
    et male peccantem Tyndaris ulta uirum.
quae bene celaris, si qua tamen acta patebunt,
    illa licet pateant, tu tamen usque nega.
tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
    haec animi multum signa nocentis habent.
sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
    concubitu prior est infitianda Venus.
sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
    sumere; iudiciis ista uenena meis.
aut piper urticae mordacis semine miscent
    tritaque in annoso flaua pyrethra mero;
sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
    colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
    bulbus et, ex horto quae uenit, herba salax
ouaque sumantur, sumantur Hymettia mella
    quasque tulit folio pinus acuta nuces.
docta, quid ad magicas, Erato, deuerteris artes?
    interior curru meta terenda meo est.
qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
    flecte iter, et monitu detege furta meo.
nec leuitas culpanda mea est: non semper eodem
    impositos uento panda carina uehit.
nam modo Threicio Borea, modo currimus Euro;
    saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
    lora, modo admissos arte retentet equos.
sunt quibus ingrate timida indulgentia seruit
    et, si nulla subest aemula, languet amor.
luxuriant animi rebus plerumque secundis,
    nec facile est aequa commoda mente pati.
ut leuis absumptis paulatim uiribus ignis
    ipse latet, summo canet in igne cinis,
sed tamen extinctas admoto sulphure flammas
    inuenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
    acribus est stimulis eliciendus amor.
fac timeat de te tepidamque recalface mentem:
    palleat indicio criminis illa tui;
o quater et quotiens numero conprendere non est
    felicem, de quo laesa puella dolet!
quae, simul inuitas crimen peruenit ad aures,
    excidit, et miserae uoxque colorque fugit.
ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos;
    ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
quem uideat lacrimans, quem toruis spectet ocellis,
    quo sine non possit uiuere, posse uelit.
si spatium quaeras, breue sit, quo laesa queratur,
    ne lenta uires colligat ira mora.
candida iamdudum cingantur colla lacertis,
    inque tuos flens est accipienda sinus;
oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,
    pax erit; hoc uno soluitur ira modo.
cum bene saeuierit, cum certa uidebitur hostis,
    tum pete concubitus foedera, mitis erit.
illic depositis habitat Concordia telis,
    illo, crede mihi, Gratia nata loco est.
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,
    quarum blanditias uerbaque murmur habet.
prima fuit rerum confusa sine ordine moles,
    unaque erat facies sidera, terra, fretum;
mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est
    inque suas partes cessit inane chaos;
silua feras, uolucres aer accepit habendas;
    in liquida, pisces, delituistis aqua.
tum genus humanum solis errabat in agris
    idque merae uires et rude corpus erat;
silua domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:
    iamque diu nulli cognitus alter erat.
blanda truces animos fertur mollisse uoluptas:
    constiterant uno femina uirque loco.
quid facerent, ipsi nullo didicere magistro;
    arte Venus nulla dulce peregit opus.
ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
    inuenit in media femina piscis aqua;
cerua parem sequitur, serpens serpente tenetur;
    haeret adulterio cum cane nexa canis;
laeta salitur ouis: tauro quoque laeta iuuenca est;
    sustinet inmundum sima capella marem.
in furias agitantur equae, spatioque remota
    per loca diuiduos amne sequuntur equos.
ergo age et iratae medicamina fortia praebe;
    illa feri requiem sola doloris habent,
illa Machaonios superant medicamina sucos;
    his, ubi peccaris, restituendus eris.
haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
    mouit inauratae pollice fila lyrae.
in manibus laurus, sacris inducta capillis
    laurus erat; uates ille uidendus adit.
is mihi 'lasciui' dixit 'praeceptor Amoris,
    duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
est ubi diuersum fama celebrata per orbem
    littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
    atque opus ad uires exiget omne suas.
cui faciem natura dedit, spectetur ab illa;
    cui color est, umero saepe patente cubet;
qui sermone placet, taciturna silentia uitet;
    qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
sed neque declament medio sermone diserti,
    nec sua non sanus scripta poeta legat!'
sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;
    certa dei sacro est huius in ore fides.
ad propiora uocor. quisquis sapienter amabit,
    uincet et e nostra, quod petet, arte feret.
credita non semper sulci cum fenere reddunt,
    nec semper dubias adiuuat aura rates;
quod iuuat, exiguum, plus est, quod laedat amantes:
    proponant animo multa ferenda suo.
quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
    caerula quot bacas Palladis arbor habet,
litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
    quae patimur, multo spicula felle madent.
dicta erit isse foras: intus fortasse uidebis:
    isse foras, et te falsa uidere puta.
clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:
    perfer et inmunda ponere corpus humo.
forsitan et uultu mendax ancilla superbo
    dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'
postibus et durae supplex blandire puellae
    et capiti demptas in fore pone rosas.
cum uolet, accedes: cum te uitabit, abibis;
    dedecet ingenuos taedia ferre sui.
'effugere hunc non est' quare tibi possit amica
    dicere? non omni tempore sensus obest.
nec maledicta puta, nec uerbera ferre puellae
    turpe nec ad teneros oscula ferre pedes.
quid moror in paruis? animus maioribus instat;
    magna canam: toto pectore, uulgus, ades.
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, uirtus:
    difficilis nostra poscitur arte labor.
riualem patienter habe: uictoria tecum
    stabit: eris magni uictor in arce Iouis.
haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas
    dicere: nil istis ars mea maius habet.
innuet illa: feras; scribet: ne tange tabellas;
    unde uolet, ueniat; quoque libebit, eat.
hoc in legitima praestant uxore mariti,
    cum, tener, ad partes tu quoque, Somne, uenis.
hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte;
    quid faciam? monitis sum minor ipse meis.
mene palam nostrae det quisquam signa puellae
    et patiar nec me quo libet ira ferat?
oscula uir dederat, memini, suus; oscula questus
    sum data; barbaria noster abundat amor.
non semel hoc uitium nocuit mihi; doctior ille,
    quo ueniunt alii conciliante uiri.
sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur,
    ne fugiat ficto fassus ab ore pudor.
quo magis, o iuuenes, deprendere parcite uestras;
    peccent, peccantes uerba dedisse putent.
crescit amor prensis: ubi par fortuna duorum est,
    in causa damni perstat uterque sui.
fabula narratur toto notissima caelo,
    Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater, insano Veneris turbatus amore
    de duce terribili factus amator erat.
nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
    rustica Gradiuo difficilisque fuit.
a, quotiens lasciua pedes risisse mariti
    dicitur, et duras igne uel arte manus!
Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
    multaque cum forma gratia mixta fuit.
sed bene concubitus primos celare solebant.
    plena uerecundi culpa pudoris erat.
indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
    cognita Vulcano coniugis acta suae.
(quam mala, Sol, exempla moues! pete munus ab ipsa
    et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.)
Mulciber obscuros lectum circaque superque
    disponit laqueos: lumina fallit opus.
fingit iter Lemnon; ueniunt ad foedus amantes;
    impliciti laqueis nudus uterque iacent.
conuocat ille deos; praebent spectacula capti;
    uix lacrimas Venerem continuisse putant.
non uultus texisse suos, non denique possunt
    partibus obscenis opposuisse manus.
hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mauors,
    si tibi sunt oneri, uincula transfer!' ait.
uix precibus, Neptune, tuis captiua resoluit
    corpora; Mars Thracen occupat, illa Paphon.
hoc tibi pro facto, Vulcane, quod ante tegebant,
    liberius faciunt, ut pudor omnis abest.
saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
    teque ferunt artis paenituisse tuae.
hoc uetiti uos este; uetat deprensa Dione
    insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
nec uos riuali laqueos disponite, nec uos
    excipite arcana uerba notata manu.
ista uiri captent, si iam captanda putabunt,
    quos faciet iustos ignis et unda uiros.
en, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum
    luditur; in nostris instita nulla iocis.
quis Cereris ritus ausit uulgare profanis
    magnaque Threicia sacra reperta Samo?
exigua est uirtus praestare silentia rebus;
    at contra grauis est culpa tacenda loqui.
o bene, quod frustra captatis arbore pomis
    garrulus in media Tantalus aret aqua!
praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri;
    admoneo, ueniat nequis ad illa loquax.
condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
    nec caua uesanis ictibus aera sonant,
at tamen inter nos medio uersantur in usu,
    sed sic, inter nos ut latuisse uelint.
ipsa Venus pubem, quotiens uelamina ponit,
    protegitur laeua semireducta manu.
in medio passimque coit pecus: hoc quoque uiso
    auertit uultus nempe puella suos.
conueniunt thalami furtis et ianua nostris
    parsque sub iniecta ueste pudenda latet,
et, si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
    quaerimus, atque aliquid luce patente minus.
tunc quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
    tegula sed quercus tecta cibumque dabat,
in nemore atque antris, non sub Ioue, iuncta uoluptas:
    tanta rudi populo cura pudoris erat.
at nunc nocturnis titulos inponimus actis,
    atque emitur magno nil, nisi posse loqui.
scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
    cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit'?
nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
    ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
parua queror: fingunt quidam, quae uera negarent,
    et nulli non se concubuisse ferunt.
corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
    famaque non tacto corpore crimen habet.
i nunc, claude fores, custos odiose puellae,
    et centum duris postibus obde seras:
quid tuti superest, cum nominis extat adulter
    et credi quod non contigit esse, cupit?
nos etiam ueros parce profitemur amores,
    Tectaque sunt solida mystica furta fide.
parcite praecipue uitia exprobrare puellis,
    utile quae multis dissimulasse fuit.
nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
    mobilis in gemino cui pede pinna fuit.
omnibus Andromache uisa est spatiosior aequo,
    unus, qui modicam diceret, Hector erat.
quod male fers, adsuesce: feres bene: multa uetustus
    leniet, incipiens omnia sentit amor.
dum nouus in uiridi coalescit cortice ramus,
    concutiat tenerum quaelibet aura, cadet.
mox eadem uentis, spatio durata, resistet,
    firmaque adoptiuas arbor habebit opes.
eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
    quodque fuit uitium, desinit esse mora.
ferre nouae nares taurorum terga recusant:
    adsiduo domitas tempore fallit odor.
nominibus mollire licet mala: 'fusca' uocetur,
    nigrior Illyrica cui pice sanguis erit;
si straba, sit 'Veneri similis'; si raua, 'Mineruae';
    sit 'gracilis', macie quae male uiua sua est;
dic 'habilem', quaecumque breuis, quae turgida, 'plenam';
    et lateat uitium proximitate boni.
nec quotus annus eat, nec quo sit nata require
    consule, quae rigidus munera censor habet,
praecipue si flore caret, meliusque peractum
    Tempus, et albentes iam legit illa comas.
utilis, o iuuenes, aut haec, aut serior aetas:
    iste feret segetes, iste serendus ager.
[dum uires annique sinunt, tolerate labores:
    iam ueniet tacito curua senecta pede.
aut mare remigiis, aut uomere findite terras
    aut fera belligeras addite in arma manus,
aut latus et uires operamque adferte puellis:
    hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.]
adde, quod est illis operum prudentia maior,
    solus et, artifices qui facit, usus adest.
illae munditiis annorum damna rependunt
    et faciunt cura, ne uideantur anus;
utque uelis, Venerem iungunt per mille figuras:
    inuenit plures nulla tabella modos. 
illis sentitur non inritata uoluptas:
    quod iuuet, ex aequo femina uirque ferant.
odi concubitus, qui non utrumque resoluunt;
    hoc est, cur pueri tangar amore minus.
odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
    siccaque de lana cogitat ipsa sua.
quae datur officio, non est mihi grata uoluptas:
    officium faciat nulla puella mihi.
me uoces audire iuuat sua gaudia fassas,
    quaeque morer meme sustineamque, roget.
aspiciam dominae uictos amentis ocellos;
    langueat et tangi se uetet illa diu.
haec bona non primae tribuit natura iuuentae,
    quae cito post septem lustra uenire solent.
qui properant, noua musta bibant; mihi fundat auitum
    consulibus priscis condita testa merum.
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
    et laedunt nudos prata nouella pedes.
scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
    et melior Gorge quam sua mater erat!
at Venerem quicumque uoles adtingere seram,
    si modo duraris, praemia digna feres.
conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
    ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur,
    nec manus in lecto laeua iacebit iners.
inuenient digiti, quod agant in partibus illis,
    in quibus occulte spicula tingit Amor.
fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector
    nec solum bellis utilis ille fuit.
fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
    cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
illis te manibus tangi, Brisei, sinebas,
    imbutae Phrygia quae nece semper erant.
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciua, iuuaret,
    ad tua uictrices membra uenire manus?
crede mihi, non est Veneris properanda uoluptas,
    sed sensim tarda prolicienda mora.
cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
    non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
    ut sol a liquida saepe refulget aqua.
accedent questus, accedet amabile murmur,
    et dulces gemitus aptaque uerba ioco.
sed neque tu dominam uelis maioribus usus
    desere, nec cursus anteat illa tuos;
ad metam properate simul: tum plena uoluptas,
    cum pariter uicti femina uirque iacent.
hic tibi uersandus tenor est, cum libera dantur
    otia, furtiuum nec timor urget opus.
cum mora non tuta est, totis incumbere remis
    utile et admisso subdere calcar equo.
Finis adest operi: palmam date, grata iuuentus,
    sertaque odoratae myrtea ferte comae.
quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
    Aeacides dextra, pectore Nestor erat,
quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
    Automedon curru, tantus amator ego.
me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes;
    cantetur toto nomen in orbe meum.
arma dedi uobis: dederat Vulcanus Achilli;
    uincite muneribus, uicit ut ille, datis.
sed quicumque meo superarit Amazona ferro,
    inscribat spoliis 'Naso magister erat'.
ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae:
    uos eritis chartae proxima cura meae!

Реклама необходима...