Q. Horatii Flacci
      		Carminum Liber IV
      
      
      I 
      
      	Intermissa, Venus, diu 
      rursus bella moues? Parce precor, precor. 
      	Non sum qualis eram bonae 
      sub regno Cinarae. Desine, dulcium 
      	mater saeua Cupidinum, 
      circa lustra decem flectere mollibus 
      	iam durum imperiis: abi, 
      quo blandae iuuenum te reuocant preces. 
      	Tempestiuius in domum 
      Pauli purpureis ales oloribus 
      	comissabere Maximi, 
      si torrere iecur quaeris idoneum; 
      	namque et nobilis et decens 
      et pro sollicitis non tacitus reis 
      	et centum puer artium 
      late signa feret militiae tuae, 
      	et, quandoque potentior 
      largi muneribus riserit aemuli, 
      	Albanos prope te lacus 
      ponet marmoream sub trabe citrea. 
      	Illic plurima naribus 
      duces tura, lyraque et Berecyntia 
      	delectabere tibia 
      mixtis carminibus non sine fistula; 
      	illic bis pueri die 
      numen cum teneris uirginibus tuum 
      	laudantes pede candido 
      in morem Salium ter quatient humum. 
      	Me nec femina nec puer 
      iam nec spes animi credula mutui 
      	nec certare iuuat mero 
      nec uincire nouis tempora floribus. 
      	Sed cur heu, Ligurine, cur 
      manat rara meas lacrima per genas? 
      	Cur facunda parum decoro 
      inter uerba cadit lingua silentio? 
      	Nocturnis ego somniis 
      iam captum teneo, iam uolucrem sequor 
      	te per gramina Martii 
      campi, te per aquas, dure, uolubilis. 
      
      
      II 
      
      Pindarum quisquis studet aemulari, 
      Iulle, ceratis ope Daedalea 
      nititur pinnis, uitreo daturus 
      	nomina ponto. 
      
      Monte decurrens uelut amnis, imbres 
      quem super notas aluere ripas, 
      feruet inmensusque ruit profundo 
      	Pindarus ore, 
      
      laurea donandus Apollinari, 
      seu per audacis noua dithyrambos 
      uerba deuoluit numerisque fertur 
      	lege solutis, 
      
      seu deos regesque canit, deorum 
      sanguinem, per quos cecidere iusta 
      morte Centauri, cecidit tremendae 
      	flamma Chimaerae, 
      
      siue quos Elea domum reducit 
      palma caelestis pugilemue equomue 
      dicit et centum potiore signis 
      	munere donat, 
      
      flebili sponsae iuuenemue raptum 
      plorat et uiris animumque moresque 
      aureos educit in astra nigroque 
      	inuidet Orco. 
      
      Multa Dircaeum leuat aura cycnum, 
      tendit, Antoni, quotiens in altos 
      nubium tractus; ego apis Matinae 
      	more modoque 
      
      grata carpentis thyma per laborem 
      plurimum circa nemus uuidique 
      Tiburis ripas operosa paruus 
      	carmina fingo. 
      
      Concines maiore poeta plectro 
      Caesarem, quandoque trahet ferocis 
      per sacrum cliuum merita decorus 
      	fronde Sygambros; 
      
      quo nihil maius meliusue terris 
      fata donauere bonique diui 
      nec dabunt, quamuis redeant in aurum 
      	tempora priscum. 
      
      Concines laetosque dies et urbis 
      publicum ludum super impetrato 
      fortis Augusti reditu forumque 
      	litibus orbum. 
      
      Tum meae, si quid loquar audiendum, 
      uocis accedet bona pars, et: 'O sol 
      pulcher, o laudande!' canam recepto 
      	Caesare felix; 
      
      teque, dum procedis, io Triumphe! 
      non semel dicemus, io Triumphe! 
      ciuitas omnis, dabimusque diuis 
      	tura benignis. 
      
      Te decem tauri totidemque uaccae, 
      me tener soluet uitulus, relicta 
      matre qui largis iuuenescit herbis 
      	in mea uota, 
      
      fronte curuatos imitatus ignis 
      tertius lunae referentis ortum, 
      qua notam duxit niueus uideri, 
      	cetera fuluus. 
      
      
      III 
      
      	Quem tu, Melpomene, semel 
      nascentem placido lumine uideris, 
      	illum non labor Isthmius 
      clarabit pugilem, non equus impiger 
      	curru ducet Achaico 
      uictorem, neque res bellica Deliis 
      	ornatum foliis ducem, 
      quod regum tumidas contuderit minas, 
      	ostendet Capitolio; 
      sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 
      	et spissae nemorum comae 
      fingent Aeolio carmine nobilem. 
      	Romae principis urbium 
      dignatur suboles inter amabilis 
      	uatum ponere me choros, 
      et iam dente minus mordeor inuido. 
      	O testudinis aureae 
      dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, 
      	o mutis quoque piscibus 
      donatura cycni, si libeat, sonum, 
      	totum muneris hoc tui est, 
      quod monstror digito praetereuntium 
      	Romanae fidicen lyrae; 
      quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. 
      
      
      IV 
      
      Qualem ministrum fulminis alitem, 
      cui rex deorum regnum in auis uagas 
      	permisit expertus fidelem 
      	Iuppiter in Ganymede flauo, 
      
      olim iuuentas et patrius uigor 
      nido laborum protulit inscium 
      	uernique iam nimbis remotis 
      	insolitos docuere nisus 
      
      uenti pauentem, mox in ouilia 
      demisit hostem uiuidus impetus, 
      	nunc in reluctantis dracones 
      	egit amor dapis atque pugnae; 
      
      qualemue laetis caprea pascuis 
      intenta fuluae matris ab ubere 
      	iam lacte depulsum leonem 
      	dente nouo peritura uidit: 
      
      uidere Raeti bella sub Alpibus 
      Drusum gerentem; Vindelici -- quibus 
      	mos unde deductus per omne 
      	tempus Amazonia securi 
      
      dextras obarmet, quaerere distuli, 
      nec scire fas est omnia -- sed diu 
      	lateque uictrices cateruae 
      	consiliis iuuenis reuictae 
      
      sensere, quid mens rite, quid indoles 
      nutrita faustis sub penetralibus 
      	posset, quid Augusti paternus 
      	in pueros animus Nerones. 
      
      Fortes creantur fortibus et bonis; 
      est in iuuencis, est in equis patrum 
      	uirtus neque inbellem feroces 
      	progenerant aquilae columbam; 
      
      doctrina sed uim promouet insitam 
      rectique cultus pectora roborant; 
      	utcumque defecere mores, 
      	indecorant bene nata culpae. 
      
      Quid debeas, o Roma, Neronibus, 
      testis Metaurum flumen et Hasdrubal 
      	deuictus et pulcher fugatis 
      	ille dies Latio tenebris, 
      
      qui primus alma risit adorea, 
      dirus per urbes Afer ut Italas 
      	ceu flamma per taedas uel Eurus 
      	per Siculas equitauit undas. 
      
      Post hoc secundis usque laboribus 
      Romana pubes creuit et impio 
      	uastata Poenorum tumultu 
      	fana deos habuere rectos; 
      
      dixitque tandem perfidus Hannibal: 
      'Cerui, luporum praeda rapacium, 
      	sectamur ultro, quos opimus 
      	fallere et effugere est triumphus. 
      
      Gens, quae cremato fortis ab Ilio 
      iactata Tuscis aequoribus sacra 
      	natosque maturosque patres 
      	pertulit Ausonias ad urbes, 
      
      duris ut ilex tonsa bipennibus 
      nigrae feraci frondis in Algido, 
      	per damna, per caedes ab ipso 
      	ducit opes animumque ferro. 
      
      Non hydra secto corpore firmior 
      uinci dolentem creuit in Herculem, 
      	monstrumue submisere Colchi 
      	maius Echioniaeue Thebae. 
      
      Merses profundo, pulchrior euenit; 
      luctere, multa proruet integrum 
      	cum laude uictorem geretque 
      	proelia coniugibus loquenda. 
      
      Carthagini iam non ego nuntios 
      mittam superbos; occidit, occidit 
      	spes omnis et fortuna nostri 
      	nominis Hasdrubale interempto. 
      
      Nil Claudiae non perficient manus, 
      quas et benigno numine Iuppiter 
      	defendit et curae sagaces 
      	expediunt per acuta belli'. 
      
      
      V 
      
      Diuis orte bonis, optume Romulae 
      custos gentis, abes iam nimium diu; 
      maturum reditum pollicitus patrum 
      	sancto consilio redi. 
      
      Lucem redde tuae, dux bone, patriae; 
      instar ueris enim uoltus ubi tuus 
      adfulsit populo, gratior it dies 
      	et soles melius nitent. 
      
      Vt mater iuuenem, quem Notus inuido 
      flatu Carpathii trans maris aequora 
      cunctantem spatio longius annuo 
      	dulci distinet a domo, 
      
      uotis omnibusque et precibus uocat, 
      curuo nec faciem litore dimouet, 
      sic desideriis icta fedelibus 
      	quaerit patria Caesarem. 
      
      Tutus bos etenim rura perambulat, 
      nutrit rura Ceres almaque Faustitas, 
      pacatum uolitant per mare nauitae, 
      	culpari metuit fides, 
      
      nullis polluitur casta domus stupris, 
      mos et lex maculosum edomuit nefas, 
      laudantur simili prole puerperae, 
      	culpam poena premit comes. 
      
      Quis Parthum paueat, quis gelidum Scythen, 
      quis Germania quos horrida parturit 
      fetus incolumi Caesare? Quis ferae 
      	bellum curet Hiberiae? 
      
      Condit quisque diem collibus in suis 
      et uitem uiduas ducit ad arbores; 
      hinc ad uina redit laetus et alteris 
      	te mensis adhibet deum; 
      
      te multa prece, te prosequitur mero 
      defuso pateris et Laribus tuum 
      miscet numen, uti Graecia Castoris 
      	et magni memor Herculis. 
      
      'Longas o utinam, dux bone, ferias 
      praestes Hesperiae!' dicimus integro 
      sicco mane die, dicimus uuidi, 
      	cum sol Oceano subest. 
      
      
      VI 
      
      Diue, quem proles Niobea magnae 
      uindicem linguae Tityosque raptor 
      sensit et Troiae prope uictor altae 
      	Pthius Achilles, 
      
      ceteris maior, tibi miles impar, 
      filius quamuis Thetidis marinae 
      Dardanas turris quateret tremenda 
      	cuspide pugnax. 
      
      Ille mordaci uelut icta ferro 
      pinus aut inpulsa cupressus Euro 
      procidit late posuitque collum in 
      	puluere Teucro; 
      
      ille non inclusus equo Mineruae 
      sacra mentito male feriatos 
      troas et laetam Priami choreis 
      	falletet aulam; 
      
      sed palam captis grauis, heu nefas, heu! 
      nescios fari pueros Achiuis 
      ureret flammis, etiam latentem 
      	matris in aluo, 
      
      ni tuis flexus Venerisque gratae 
      uocibus diuom pater adnuisset 
      rebus Aeneae potiore ductos 
      	alite muros. 
      
      Doctor argutae fidicen Thaliae, 
      Phoebe, qui Xantho lauis amne crinis, 
      Dauniae defende decus Camenae, 
      	leuis Agyieu. 
      
      Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem 
      carminis nomenque dedit poetae. 
      Virginum primae puerique claris 
      	patribus orti, 
      
      Deliae tutela deae, fugacis 
      lyncas et ceruos cohibentis arcu, 
      Lesbium seruate pedem meique 
      	pollicis ictum, 
      
      rite Latonae puerum canentes, 
      rite crescentem face Noctilucam, 
      prosperam frugum celeremque pronos 
      	uoluere mensis. 
      
      Nupta iam dices: 'Ego dis amicum, 
      saeculo festas referente luces, 
      reddidi carmen docilis modorum 
      	uatis Horati.' 
      
      
      VII 
      
      Diffugere niues, redeunt iam gramina campis 
      	arboribus comae; 
      mutat terra uices et decrescentia ripas 
      	flumina praetereunt; 
      Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 
      	ducere nuda chorus. 
      Inmortalia ne speres, monet annus et almum 
      	quae rapit hora diem. 
      Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas, 
      	interitura simul 
      pomifer autumnus fruges effuderit, et mox 
      	bruma recurrit iners. 
      Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: 
      	non ubi decidimus 
      quo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus, 
      	puluis et umbra sumus. 
      Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae 
      	tempora di superi? 
      Cuncta manus auidas fugient heredis, amico 
      	quae dederis animo. 
      Cum semel occideris et de te splendida Minos 
      	fecerit arbitria, 
      non, Torquate, genus, non te facundia, non te 
      	restituet pietas; 
      infernis neque enim tenebris Diana pudicum 
      	liberat Hippolytum, 
      nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro 
      	uincula Pirithoo. 
      
      
      VIII 
      
      Donarem pateras grataque commodus, 
      Censorine, meis aera sodalibus, 
      donarem tripodas, praemia fortium 
      Graiorum neque tu pessuma munerum 
      ferres, diuite me scilicet artium 
      quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, 
      hic saxo, liquidis ille coloribus 
      sollers nunc hominem ponere, nunc deum. 
      Sed non haec mihi uis, non tibi talium 
      res est aut animus deliciarum egens. 
      Gaudes carminibus; carmina possumus 
      donare et pretium dicere muneri. 
      Non incisa notis marmora publicis, 
      per quae spiritus et uita redit bonis 
      post mortem ducibus, non celeres fugae 
      reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, 
      non incendia Carthaginis impiae 
      eius, qui domita nomen ab Africa 
      lucratus rediit, clarius indicant 
      laudes quam Calabrae Pierides, neque, 
      si chartae sileant quod bene feceris, 
      mercedem tuleris. Quid foret Iliae 
      Mauortisque puer, si taciturnitas 
      obstaret meritis inuida Romuli? 
      Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 
      uirtus et fauor et lingua potentium 
      uatum diuitibus consecrat insulis. 
      Dignum laude irum Musa uetat mori, 
      caelo Musa beat. Sic Iouis interest 
      optatis epulis impiger Hercules, 
      clarum Tyndaridae sidus ab infimis 
      quassas eripiunt aequoribus rates, 
      ornatus uiridi tempora pampino 
      Liber uota bonos ducit ad exitus. 
      
      
      IX 
      
      Ne forte credas interitura quae 
      longe sonantem natus ad Aufidum 
      	non ante uolgatas per artis 
      	uerba loquor socianda chordis: 
      
      non, si priores Maeonius tenet 
      sedes Homerus, Pindaricae latent 
      	Ceaeque et Alcaei minaces 
      	Stesichoriue graues Camenae; 
      
      nec siquid olim lusit Anacreon, 
      deleuit aetas; spirat adhuc amor 
      	uiuuntque commissi calores 
      	Aeoliae fidibus puellae. 
      
      Non sola comptos arsit adulteri. 
      crines et aurum uestibus inlitum 
      	mirata regalisque cultus 
      	et comites Helene Lacaena 
      
      primusue Teucer tela Cydonio 
      direxit arcu; non semel Ilios 
      	uexata; non pugnauit ingens 
      	Idomeneus Sthenelusue solus 
      
      dicenda Musis proelia; non ferox 
      Hector uel acer Deiphobus grauis 
      	excepit ictus pro pudicis 
      	coniugibus puerisque primus. 
      
      Vixere fortes ante Agamemnona 
      multi; sed omnes inlacrimabiles 
      	urgentur ignotique longa 
      	nocte, carent quia uate sacro. 
      
      Paulum sepultae distat inertiae 
      celata uirtus. Non ego te meis 
      	chartis inornatum silebo 
      	totue tuos patiar labores 
      
      impune, Lolli, carpere liuidas 
      obliuiones. Est animus tibi 
      	rerumque prudens et secundis 
      	temporibus dubiisque rectus, 
      
      uindex auarae fraudis et abstinens 
      ducentis ad se cuncta pecuniae, 
      	consulque non unius anni, 
      	sed quotiens bonus atque fidus 
      
      iudex honestum praetulit utili, 
      reiecit alto dona nocentium 
      	uoltu, per obstantis cateruas 
      	explicuit sua uictor arma. 
      
      Non possidentem multa uocaueris 
      recte beatum; rectius occupat 
      	nomen beati, qui deorum 
      	muneribus sapienter uti 
      
      duramque callet pauperiem pati 
      peiusque leto flagitium timet, 
      	non ille pro caris amicis 
      	aut patria timidus perire. 
      
      
      X 
      
      O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, 
      insperata tuae cum ueniet pluma superbiae 
      et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae, 
      nunc et qui color est puniceae flore prior rosae 
      mutatus Ligurinum in faciem uerterit hispidam, 
      dices, heu, quotiens te speculo uideris alterum: 
      'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, 
      uel cur his animis incolumes non redeunt genae?' 
      
      
      XI 
      
      Est mihi nonum superantis annum 
      plenus Albani cadus, est in horto, 
      Phylli, nectendis apium coronis, 
      	est hederae uis 
      
      multa, qua crinis religata fulges, 
      ridet argento domus, ara castis 
      uincta uerbenis auet immolato 
      	spargier agno; 
      
      cuncta festinat manus, huc et illuc 
      cursitant mixtae pueris puellae, 
      sordidum flammae trepidant rotantes 
      	uertice fumum. 
      
      Vt tamen noris quibus aduoceris 
      gaudiis, Idus tibi sunt agendae, 
      qui dies mensem Veneris marinae 
      	findit Aprilem, 
      
      iure sollemnis mihi sanctiorque 
      paene natali proprio, quod ex hac 
      luce Maecenas meus affluentis 
      	ordinat annos. 
      
      Telephum, quem tu petis, occupauit 
      non tuae sortis iuuenem puella 
      diues et lasciua tenetque grata 
      	compede uinctum. 
      
      Terret ambustus Phaethon auaras 
      spes et exemplum graue praebet ales 
      Pegasus terrenum equitem grauatus 
      	Bellerophontem, 
      
      semper ut te digna sequare et ultra 
      quam licet sperare nefas putando 
      disparem uites. Age iam, meorum 
      	finis amorum 
      
      (non enim posthac alia calebo 
      femina), condisce modos, amanda 
      uoce quos reddas; minuentur atrae 
      	carmine curae. 
      
      
      XII 
      
      Iam ueris comites, quae mare temperant, 
      impellunt animae lintea Thraciae, 
      iam nec prata rigent, nec fluuii strepunt 
      	hiberna niue turgidi. 
      
      Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 
      infelix auis et Cecropiae domus 
      aeternum obprobrium, quod male barbaras 
      	regum est ulta libidines. 
      
      Dicunt in tenero gramine pinguium 
      custodes ouium carmina fistula 
      delectantque deum, cui pecus et nigri 
      	colles Arcadiae placent. 
      
      Adduxere sitim tempora, Vergili; 
      sed pressum Calibus ducere Liberum 
      si gestis, iuuenum nobilium cliens, 
      	nardo uina merebere. 
      
      Nardi paruus onyx eliciet cadum, 
      qui nunc Sulpiciis accubat horreis, 
      spes donare nouas largus amaraque 
      	curarum eluere efficax. 
      
      Ad quae si properas gaudia, cum tua 
      uelox merce ueni; non ego te meis 
      inmunem meditor tinguere poculis, 
      	plena diues ut in domo. 
      
      Verum pone moras et studium lucri, 
      nigrorumque memor, dum licet, ignium 
      misce stultitiam consiliis breuem: 
      	dulce est desipere in loco. 
      
      
      XIII 
      
      Audiuere, Lyce, di mea uota, di 
      audiuere, Lyce: fis anus, et tamen 
      	uis formosa uideri 
      	ludisque et bibis impudens 
      
      et cantu tremulo pota Cupidinem 
      lentum sollicitas. Ille uirentis et 
      	doctae psallere Chiae 
      	pulchris excubat in genis. 
      
      Importunus enim transuolat aridas 
      quercus et refugit te quia luridi 
      	dentes, te quia rugae 
      	turpant et capitis niues. 
      
      Nec Coae referunt iam tibi purpurae 
      nec cari lapides tempora, quae semel 
      	notis condita fastis 
      	inclusit uolucris dies. 
      
      Quo fugit Venus, heu, quoue color, decens 
      quo motus? Quid habes illius, illius, 
      	quae spirabat amores, 
      	quae me surpuerat mihi, 
      
      felix post Cinaram notaque et artium 
      gratarum facies? Sed Cinarae breuis 
      	annos fata dederunt, 
      	seruatura diu parem 
      
      cornicis uetulae temporibus Lycen, 
      possent ut iuuenes uisere feruidi 
      	multo non sine risu 
      	dilapsam in cineres facem. 
      
      
      XIV 
      
      Quae cura patrum quaeue Quiritium 
      plenis honorum muneribus tuas, 
      	Auguste, uirtutes in aeuum 
      	per titulos memoresque fastus 
      
      aeternet, o qua sol habitabilis 
      inlustrat oras maxime principum? 
      	quem legis expertes Latinae 
      	Vindelici didicere nuper 
      
      quid Marte posses. Milite nam tuo 
      Drusus Genaunos, inplacidum genus, 
      	Breunosque uelocis et arces 
      	Alpibus impositas tremendis 
      
      deiecit acer plus uice simplici. 
      Maior Neronum mox graue proelium 
      	commisit immanisque Raetos 
      	auspiciis pepulit secundis, 
      
      spectandus in certamine Martio, 
      deuota morti pectora liberae 
      	quanti fatigaret ruinis, 
      	indomitas prope qualis undas 
      
      exercet Auster Pleiadum choro 
      scindente nubes, impiger hostium 
      	uexare turmas et frementem 
      	mittere equum medios per ignis. 
      
      Sic tauriformis uoluitur Aufidus, 
      qui regna Dauni praefluit Apuli, 
      	cum saeuit horrendamque cultis 
      	diluuiem meditatur agris, 
      
      ut barbarorum Claudius agmina 
      ferrata uasto diruit impetu 
      	primosque et extremos metendo 
      	strauit humum sine clade uictor, 
      
      te copias, te consilium et tuos 
      praebente diuos. Nam tibi quo die 
      	portus Alexandrea supplex 
      	et uacuam patefecit aulam, 
      
      Fortuna lustro prospera tertio 
      belli secundos reddidit exitus 
      	laudemque et optatum peractis 
      	imperiis decus arrogauit. 
      
      Te Cantaber non ante domabilis 
      Medusque et Indus, te profugus Scythes 
      	miratur, o tutela praesens 
      	Italiae dominaeque Romae; 
      
      te fontium qui celat origines 
      Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, 
      	te beluosus qui remotis 
      	obstrepit Oceanus Britannis, 
      
      te non pauentis funera Galliae 
      duraeque tellus audit Hiberiae, 
      	te caede gaudentes Sygambri 
      	compositis uenerantur armis. 
      
      
      XV 
      
      Phoebus uolentem proelia me loqui 
      uictas et urbes increpuit lyra, 
      	ne parua Tyrrhenum per aequor 
      	uela darem. Tua, Caesar, aetas 
      
      fruges et agris rettulit uberes 
      et signa nostro restituit Ioui 
      	derepta Parthorum superbis 
      	postibus et uacuum duellis 
      
      Ianum Quirini clausit et ordinem 
      rectum euaganti frena licentiae 
      	iniecit emouitque culpas 
      	et ueteres reuocauit artes 
      
      per quas Latinum nomen et Italae 
      creuere uires famaque et imperi 
      	porrecta maiestas ad ortus 
      	solis ab Hesperio cubili. 
      
      Custode rerum Caesare non furor 
      ciuilis aut uis exiget otium, 
      	non ira, quae procudit enses 
      	et miseras inimicat urbes. 
      
      Non qui profundum Danuuium bibunt 
      edicta rumpent Iulia, non Getae, 
      	non Seres infidique Persae, 
      	non Tanain prope flumen orti. 
      
      Nosque et profestis lucibus et sacris 
      inter iocosi munera Liberi 
      	cum prole matronisque nostris 
      	rite deos prius adprecati, 
      
      uirtute functos more patrum duces 
      Lydis remixto carmine tibiis 
      	Troiamque et Anchisen et almae 
      	progeniem Veneris canemus. 
      
      
      CARMEN SAECVLARE 
      
      Phoebe siluarumque potens Diana, 
      lucidum caeli decus, o colendi 
      semper et culti, date quae precamur 
      	tempore sacro, 
      
      quo Sibyllini monuere uersus 
      uirgines lectas puerosque castos 
      dis, quibus septem placuere colles, 
      	dicere carmen. 
      
      Alme Sol, curru nitido diem qui 
      promis et celas aliusque et idem 
      nasceris, possis nihil urbe Roma 
      	uisere maius. 
      
      Rite maturos aperire partus 
      lenis, Ilithyia, tuere matres, 
      siue tu Lucina probas uocari 
      	seu Genitalis: 
      
      diua, producas subolem patrumque 
      prosperes decreta super iugandis 
      feminis prolisque nouae feraci 
      	lege marita, 
      
      certus undenos deciens per annos 
      orbis ut cantus referatque ludos 
      ter die claro totiensque grata 
      	nocte frequentis. 
      
      Vosque ueraces cecinisse, Parcae, 
      quod semel dictum est stabilisque rerum 
      terminus seruet, bona iam peractis 
      	iungite fata. 
      
      Fertilis frugum pecorisque Tellus 
      spicea donet Cererem corona; 
      nutriant fetus et aquae salubres 
      	et Iouis aurae. 
      
      Condito mitis placidusque telo 
      supplices audi pueros, Apollo; 
      siderum regina bicornis, audi, 
      	Luna, puellas. 
      
      Roma si uestrum est opus Iliaque 
      litus Etruscum tenuere turmae, 
      iussa pars mutare Lares et urbem 	
      	sospite cursu, 
      
      cui per ardentem sine fraude Troiam 
      castus Aeneas patriae superstes 
      liberum muniuit iter, daturus 
      	plura relictis: 
      
      di, probos mores docili iuuentae, 
      di, senectuti placidae quietem, 
      Romulae genti date remque prolemque 
      	et decus omne; 
      
      quaeque uos bobus ueneratur albis 
      clarus Anchisae Venerisque sanguis, 
      impetret, bellante prior, iacentem 
      	lenis in hostem. 
      
      Iam mari terraque manus potentis 
      Medus Albanasque timet securis; 
      iam Scythae responsa petunt, superbi 
      	nuper et Indi; 
      
      iam Fides et Pax et Honor Pudorque 
      priscus et neglecta redire Virtus 
      audet apparetque beata pleno 
      	Copia cornu; 
      
      augur et fulgente decorus arcu 
      Phoebus acceptusque nouem Camenis, 
      qui salutari leuat arte fessos 
      	corporis artus, 
      
      si Palatinas uidet aequus arces, 
      remque Romanam Latiumque felix 
      alterum in lustrum meliusque semper 
      	prorogat aeuum; 
      
      quaeque Auentinum tenet Algidumque, 
      quidecim Diana preces uirorum 
      curat et uotis puerorum amicas 
      	applicat auris. 
      
      Haec Iouem sentire deosque cunctos 
      spem bonam certamque domum reporto, 
      doctus et Phoebi chorus et Dianae 
      	dicere laudes.
      
      

Реклама необходима...