Q. Horatii Flacci
      		Carminum Liber III
      
      
      I 
      
      Odi profanum uolgus et arceo. 
      Fauete linguis: carmina non prius 
      	audita Musarum sacerdos 
      	uirginibus puerisque canto. 
      
      Regum timendorum in proprios greges, 
      reges in ipsos imperium est Iouis, 
      	clari Giganteo triumpho, 
      	cuncta supercilio mouentis. 
      
      Est ut uiro uir latius ordinet 
      arbusta sulcis, hic generosior 
      	descendat in campum petitor, 
      	moribus hic meliorque fama 
      
      contendat, illi turba clientium 
      sit maior: aequa lege Necessitas 
      	sortitur insignis et imos, 
      	omne capax mouet urna nomen. 
      
      Destrictus ensis cui super impia 
      ceruice pendet, non Siculae dapes 
      	dulcem elaboratum saporem, 
      	non auium citharaeque cantus 
      
      Somnum reducent: somnus agrestium 
      lenis uirorum non humilis domos 
      	fastidit umbrosamque ripam, 
      	non Zephyris agitata tempe. 
      
      Desiderantem quod satis est neque 
      tumultuosum sollicitat mare, 
      	nec saeuus Arcturi cadentis 
      	impetus aut orientis Haedi, 
      
      non uerberatae grandine uineae 
      fundusque mendax, arbore nunc aquas 
      	culpante, nunc torrentia agros 
      	sidera, nunc hiemes iniquas. 
      
      Contracta pisces aequora sentiunt 
      iactis in altum molibus: huc frequens 
      	caementa demittit redemptor 
      	cum famulis dominusque terrae 
      
      fastidiosus: sed Timor et Minae 
      scandunt eodem quo dominus, neque 
      	decedit aerata triremi et 
      	post equitem sedet atra Cura. 
      
      Quod si dolentem nec Phrygius lapis 
      nec purpurarum sidere clarior 
      	delenit usus nec Falerna 
      	uitis Achaemeniumque costum, 
      
      cur inuidendis postibus et nouo 
      sublime ritu moliar atrium? 
      	Cur ualle permutem Sabina 
      	diuitias operosiores? 
      
      
      II 
      
      Angustam amice pauperiem pati 
      robustus acri militia puer 
      	condiscat et Parthos ferocis 
      	uexet eques metuendus hasta 
      
      uitamque sub diuo et trepidis agat 
      in rebus. Illum ex moenibus hosticis 
      	matrona bellantis tyranni 
      	prospiciens et adulta uirgo 
      
      suspiret, eheu, ne rudis agminum 
      sponsus lacessat regius asperum 
      	tactu leonem, quem cruenta 
      	per medias rapit ira caedes. 
      
      Dulce et decorum est pro patria mori: 
      mors et fugacem persequitur uirum 
      	nec parcit inbellis iuuentae 
      	poplitibus timidoue tergo. 
      
      Virtus, repulsae nescia sordidae, 
      intaminatis fulget honoribus 
      	nec sumit aut ponit securis 
      	arbitrio popularis aurae. 
      
      Virtus, recludens inmeritis mori 
      caelum, negata temptat iter uia 
      	coetusque uolgaris et udam 
      	spernit humum fugiente pinna. 
      
      Est et fideli tuta silentio 
      merces: uetabo, qui Cereris sacrum 
      	uolgarit arcanae, sub isdem 
      	sit trabibus fragilemque mecum 
      
      soluat phaselon; saepe Diespiter 
      neglectus incesto addidit integrum, 
      	raro antecedentem scelestum 
      	deseruit pede Poena claudo. 
      
      
      III 
      
      Iustum et tenacem propositi uirum 
      non ciuium ardor praua iubentium, 
      	non uoltus instantis tyranni 
      	mente quatit solida neque Auster, 
      
      dux inquieti turbidus Hadriae, 
      nec fulminantis magna manus Iouis: 
      	si fractus inlabatur orbis, 
      	inpauidum ferient ruinae. 
      
      Hac arte Pollux et uagus Hercules 
      ensius arces attigit igneas, 	
      	quos inter Augustus recumbens 
      	purpureo bibet ore nectar; 
      
      hac te merentem, Bacche pater, tuae 
      uexere tigres indocili iugum 
      	collo trahentes; hac Quirinus 
      	Martis equis Acheronta fugit, 
      
      gratum elocuta consiliantibus 
      Ionone diuis: 'Ilion, Ilion 
      	fatalis incestusque iudex 
      	et mulier peregrina uertit 
      
      in puluerem, ex quo destituit deos 
      mercede pacta Laomedon, mihi 
      	castaeque damnatum Mineruae 
      	cum populo et duce fraudulento. 
      
      Iam nec Lacaenae splendet adulterae 
      famosus hospes nec Priami domus 
      	periura pugnaces Achiuos 
      	Hectoreis opibus refringit 
      
      nostrisque ductum seditionibus 
      bellum resedit. Protinus et grauis 
      	irae et inuisum nepotem, 
      	Troica quem peperit sacerdos, 
      
      Marti redonabo; illum ego lucidas 
      inire sedes, discere nectaris 
      	sucos et adscribi quietis 
      	ordinibus patiar deorum. 
      
      Dum longus inter saeuiat Ilion 
      Romamque pontus, qualibet exules 
      	in parte regnato beati; 
      	dum Priami Paridisque busto 
      
      insultet armentum et catulos ferae 
      celae inultae, stet Capitolium 
      	fulgens triumphatisque possit 
      	Roma ferox dare iura Medis. 
      
      Horrenda late nomen in ultimas 
      extendat oras, qua medius liquor 
      	secernit Europen ab Afro, 
      	qua tumidus rigat arua Nilus; 
      
      aurum inrepertum et sic melius situm, 
      cum terra celat, spernere fortior 
      	quam cogere humanos in usus 
      	omne sacrum rapiente dextra, 
      
      quicumque mundo terminus obstitit, 
      hunc tanget armis, uisere gestiens, 
      	qua parte debacchentur ignes, 
      	qua nebulae pluuiique rores. 
      
      Sed bellicosis fata Quiritibus 
      hac lege dico, ne nimium pii 
      	rebusque fidentes auitae 
      	tecta uelint reparare Troiae. 
      
      Troiae renascens alite lugubri 
      fortuna tristi clade iterabitur, 
      	ducente uictrices cateruas 
      	coniuge me Iouis et sorore. 
      
      Ter si resurgat murus aeneus 
      auctore Phoebo, ter pereat meis 
      	excisus Argiuis, ter uxor 
      	capta uirum puerosque ploret.' 
      
      Non hoc iocosae conueniet lyrae; 
      quo, Musa, tendis? Desine peruicax 
      	referre sermones deorum et 
      	magna modis tenuare paruis. 
      
      
      IV 
      
      Descende caelo et dic age tibia 
      regina longum Calliope melos, 
      	seu uoce nunc mauis acuta 
      	seu fidibus citharaue Phoebi. 
      
      Auditis? An me ludit amabilis 
      insania? Audire et uideor pios 
      	errare per lucos, amoenae 
      	quos et aquae subeunt et aurae. 
      
      Me fabulosae Volture in Apulo 
      nutricis extra limina Pulliae 
      	ludo fatigatumque somno 
      	fronde noua puerum palumbes 
      
      texere, mirum quod foret omnibus 
      quicumque celsae nidum Aceruntiae 
      	saltusque Bantinos et aruum 
      	pingue tenent humilis Forenti, 
      
      ut tuto ab atris corpore uiperis 
      dormirem et ursis, ut premerer sacra 
      	lauroque conlataque myrto, 
      	non sine dis animosus infans. 
      
      Vester, Camenae, uester in arduos 
      tollor Sabinos, seu mihi frigidum 
      	Praeneste seu Tibur supinum 
      	seu liquidae placuere Baiae; 
      
      uestris amicum fontibus et choris 
      non me Philippis uersa acies retro, 
      	deuota non extinxit arbor 
      	nec Sicula Palinurus unda. 
      
      Vtcumque mecum uos eritis, libens 
      insanientem nauita Bosphorum 
      	temptabo et urentis harenas 
      	litoris Assyrii uiator, 
      
      uisam Britannos hospitibus feros 
      et laetum equino sanguine Concanum, 
      	uisam pharetratos Gelonos 
      	et Scythicum inuiolatus amnem. 
      
      Vos Caesarem altum, militia simul 
      fessas cohortes abdidit oppidis, 
      	finire quaerentem labores 
      	Pierio recreatis antro; 
      
      uos lene consilium et datis et dato 
      gaudetis, almae. Scimus ut impios 
      	Titanas imnanemque turbam 
      	fulmine sustulerit caduco, 
      
      qui terram inertem, qui mare temperat 
      uentosum et urbes regnaque tristia 
      	diuosque mortalisque turmas 
      	imperio regit unus aequo. 
      
      Magnum illa terrorem intulerat Ioui 
      fidens iuuentus horrida bracchiis 
      	fratresque tendentes opaco 
      	Pelion imposuisse Olympo. 
      
      Sed quid Typhoeus et ualidus Mimas 
      aut quid minaci Porphyrion statu, 
      	quid Rhoetus euolsisque truncis 
      	Enceladus iaculator audax 
      
      contra sonantem Palladis aegida 
      possent ruentes? Hinc auidus stetit 
      	Volcanus, hinc matrona Iuno et 
      	nunquam umeris positurus arcum, 
      
      qui rore puro Castaliae lauit 
      crinis solutos, qui Lyciae tenet 
      	dumeta natalemque siluam, 
      	Delius et Patareus Apollo. 
      
      Vis consili expers mole ruit sua; 
      uim temperatam di quoque prouehunt 
      	in maius; idem odere uires 
      	omne nefas animo mouentis. 
      
      Testis mearum centimanus gigas 
      sententiarum, notus et integrae 
      	temptator Orion Dianae, 
      	uirginea domitus sagitta. 
      
      Iniecta monstris Terra dolet suis 
      maeretque partus fulmine luridum 
      	missos ad Orcum; nec peredit 
      	impositam celer ignis Aetnen, 
      
      incontinentis nec Tityi iecur 
      reliquit ales, nequitiae additus 
      	custos; amatorem trecentae 
      	Pirithoum cohibent catenae. 
      
      
      V 
      
      Caelo tonantem credidimus Iouem 
      regnare: praesens diuus habebitur 
      	Augustus adiectis Britannis 
      	imperio grauibusque Persis. 
      
      Milesne Crassi coniuge barbara 
      turpis maritus uixit et hostium, 
      	pro curia inuersique mores! 
      	consenuit socerorum in armis 
      
      sub rege Medo Marsus et Apulus 
      anciliorum et nominis et togae 
      	oblitus aeternaeque Vestae, 
      	incolumi Ioue et urbe Roma? 
      
      Hoc cauerat mens prouida Reguli 
      dissentientis condicionibus 
      	foedis et exemplo trahenti 
      	perniciem ueniens in aeuum, 
      
      si non periret inmiserabilis 
      captius pubes: 'Signa ego Punicis 
      	adfixa delubris et arma 
      	militibus sine caede' dixit 
      
      'derepta uidi; uidi ego ciuium 
      retorta tergo bracchia libero 
      	portasque non clausas et arua 
      	Marte coli populata nostro. 
      
      Auro repensus scilicet acrior 
      miles redibit. Flagitio additis 
      	damnum. Neque amissos colores 
      	lana refert medicata fuco, 
      
      nec uera uirtus, cum semel excidit, 
      curat reponi deterioribus. 
      	Si pugnat extricata densis 
      	cerua plagis, erit ille fortis, 
      
      qui perfidis se credidit hostibus, 
      et Marte Poenos proteret altero, 
      	qui lora restrictis lacertis 
      	sensit iners timuitque mortem. 
      
      Hic, unde uitam sumeret inscius, 
      pacem duello miscuit. O pudor! 
      	o magna Carthago, probrosis 
      	altior Italiae ruinis!' 
      
      Fertur pudicae coniugis osculum 
      paruosque natos ut capitis minor 
      	ab se remouisse et uirilem 
      	toruus humi posuisse uoltum, 
      
      donec labantis consilio patres 
      firmaret auctor nunquam alias dato 
      	interque maerentis amicos 
      	egregius properaret exul. 
      
      Atqui sciebat quae sibi barbarus 
      tortor pararet; non aliter tamen 
      	dimouit obstantis propinquos 
      	et populum reditus morantem 
      
      quam si clientum longa negotia 
      diiudicata lite relinqueret, 
      	tendens Venafranos in agros 
      	aut Lacedaemonium Tarentum. 
      
      
      VI 
      
      Delicta maiorum inmeritus lues, 
      Romane, donec templa refeceris 
      	aedisque labentis deorum et 
      	foeda nigro simulacra fumo. 
      
      Dis te minorem quod geris, imperas: 
      hinc omne principium, huc refer exitum. 
      	Di multa neglecti dederunt 
      	Hesperiae mala luctuosae. 
      
      Iam bis Monaeses et Pacori manus 
      non auspicatos contudit impetus 
      	nostros et adiecisse praedam 
      	torquibus exiguis renidet. 
      
      Paene occupatam seditionibus 
      deleuit urbem Dacus et Aethiops, 
      	hic classe formidatus, ille 
      	missilibus melior sagittis. 
      
      Fecunda culpae saecula nuptias 
      primum inquinauere et genus et domos: 
      	hoc fonte deriuata clades 
      	in patriam populumque fluxit. 
      
      Motus doceri gaudet Ionicos 
      matura uirgo et fingitur artibus, 
      	iam nunc et incestos amores 
      	de tenero meditatur ungui. 
      
      Mox iuniores quaerit adulteros 
      inter mariti uina, neque eligit 
      	cui donet inpermissa raptim 
      	gaudia luminibus remotis, 
      
      sed iussa coram non sine conscio 
      surgit marito, seu uocat institor 
      	seu nauis Hispanae magister, 	
      	dedecorum pretiosus emptor. 
      
      Non his iuuentus orta parentibus 
      infecit aequor sanguine Punico 
      	Pyrrhumque et ingentem cecidit 
      	Antiochum Hannibalemque dirum; 
      
      sed rusticorum mascula militum 
      proles, Sabellis docta ligonibus 
      	uersare glaebas et seuerae 
      	matris ad arbitrium recisos 
      
      portare fustis, sol ubi montium 
      mutaret umbras et iuga demeret 
      	bobus fatigatis, amicum 
      	tempus agens abeunte curru. 
      
      Damnosa quid non inminuit dies? 
      aetas parentum, peior auis, tulit 
      	nos nequiores, mox daturos 
      	progeniem uitiosiorem. 
      
      
      VII 
      
      Quid fles, Asterie, quem tibi candidi 
      primo restituent uere Fauonii 
      	Thyna merce beatum, 
      	constantis iuuenem fide 
      
      Gygen? Ille Notis actus ad Oricum 
      post insana Caprae sidera frigidas 
      	noctes non sine multis 
      	insomnis lacrimis agit. 
      
      Atqui sollicitae nuntius hospitae, 
      suspirare Chloen et miseram tuis 
      	dicens ignibus uri, 
      	temptat mille uafer modis. 
      
      Vt Proetum mulier perfida credulum 
      falsis inpulerit criminibus nimis 
      	casto Bellerophontae 
      	maturare necem, refert; 
      
      narrat paene datum Pelea Tartaro, 
      Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens, 
      	et peccare docentis 
      	fallax historias monet. 
      
      Frustra: nam scopulis surdior Icari 
      uocis audit adhuc integer. At tibi 
      	ne uicinus Enipeus 
      	plus iusto placeat caue; 
      
      quamuis non alius flectere equum sciens 
      aeque conspicitur gramine Martio, 
      	nec quisquam citus aeque 
      	Tusco denatat alueo, 
      
      prima nocte domum claude neque in uias 
      sub cantu querulae despice tibiae 
      	et te saepe uocanti 
      	duram difficilis mane. 
      
      
      VIII 
      
      Martis caelebs quid agam Kalendis, 
      quid uelint flores et acerra turis 
      plena miratis positusque carbo in 
      	caepite uiuo, 
      
      docte sermones utriusque linguae. 
      Voueram dulcis epulas et album 
      Libero caprum prope funeratus 
      	arboris ictu. 
      
      Hic dies anno redeunte festus 
      corticem adstrictum pice dimouebit 
      amphorae fumum bibere institutae 
      	consule Tullo. 
      
      Sume, Maecenas, cyathos amici 
      sospitis centum et uigilis lucernas 
      perfer in lucem; procul omnis esto 
      	clamor et ira. 
      
      Mitte ciuilis super urbe curas. 
      Occidit Daci Cotisonis agmen, 
      Medus infestus sibi luctuosis 
      	dissidet armis, 
      
      seruit Hispanae uetus hostis orae 
      Cantaber sera domitus catena, 
      iam Scythae laxo meditantur arcu 
      	cedere campis. 
      
      Neglegens ne qua populus laboret, 
      parce priuatus nimium cauere et 
      dona praesentis cape laetus horae, 
      	linque serera. 
      
      
      IX 
      
      	'Donec gratus eram tibi 
      nec quisquam potior bracchia candidae 
      	ceruici iuuenis dabat, 
      Persarum uigui rege beatior.' 
      	'Donec non alia magis 
      arsisti neque erat Lydia post Chloen, 
      	multi Lydia nominis, 
      Romana uigui clarior Ilia.' 
      	'Me nunc Thressa Chloe regit, 
      dulcis docta modos et citharae sciens, 
      	pro qua non metuam mori, 
      si parcent animae fata superstiti.' 
      	'Me torret face mutua 
      Thurini Calais filius Ornyti, 
      	pro quo bis patiar mori, 
      si parcent puero fata superstiti.' 
      	'Quid si prisca redit Venus 
      diductosque iugo cogit aeneo, 
      	si flaua excutitur Chloe 
      reiectaeque patet ianua Lydiae?' 
      	'Quamquam sidere pulchrior 
      ille est, tu leuior cortice et inprobo 
      	iracundior Hadria, 
      tecum uiuere amem, tecum obeam lubens.' 
      
      
      X 
      
      Extremum Tanain si biberes, Lyce, 
      saeuo nupta uiro, me tamen asperas 
      porrectum ante foris obicere incolis 
      	plorares Aquilonibus. 
      
      Audis quo strepitu ianua, quo nemus 
      inter pulchra satum tecta remugiat 
      uentis, et positas ut glaciet niues 
      	puro numine Iuppiter? 
      
      Ingratam Veneri pone superbiam, 
      ne currente retro funis eat rota: 
      non te Penelopen difficilem procis 
      	Tyrrhenus genuit parens. 
      
      O quamuis neque te munera nec preces 
      nec tinctus uiola pallor amantium 
      nec uir Pieria paelice saucius 
      	curuat, supplicibus tuis 
      
      parcas, nec rigida mollior aesculo 
      nec Mauris animum mitior anguibus: 
      non hoc semper erit liminis aut aquae 
      	caelestis patiens latus. 
      
      
      XI 
      
      Mercuri, -- nam te docilis magistro 
      mouit Amphion lapides canendo, -- 
      tuque testudo resonare septem 
      	callida neruis, 
      
      nec loquax olim neque grata, nunc et 
      diuitum mensis et amica templis, 
      dic modos, Lyde quibus obstinatas 
      	applicet auris, 
      
      quae uelut latis equa trima campis 
      ludit exultim metuitque tangi, 
      nuptiarum expers et adhuc proteruo 
      	cruda marito. 
      
      Tu potes tigris comitesque siluas 
      ducere et riuos celeres morari; 
      cessit inmanis tibi blandienti 
      	ianitor aulae 
      
      Cerberus, quamuis furiale centum 
      muniant angues caput eius atque 
      spiritus taeter saniesque manet 
      	ore trilingui. 
      
      Quin et Ixion Tityosque uoltu 
      risit inuito, stetit urna paulum 
      sicca, dum grato Danai puellas 
      	carmine mulces. 
      
      Audiat Lyde scelus atque notas 
      uirginum poenas et inane lymphae 
      dolium fundo pereuntis imo 
      	seraque fata, 
      
      quae manent culpas etiam sub Orco. 
      Impiae (nam quid potuere maius?) 
      impiae sponsos potuere duro 
      	perdere ferro. 
      
      Vna de multis face nuptiali 
      digna periurum fuit in parentem 
      splendide mendax et in omne uirgo 
      	nobilis aeuom, 
      
      'Surge', quae dixit iuueni marito, 
      'surge, ne longus tibi somnus, unde 
      non times, detur; socerum et scelestas 
      	falle sorores, 
      
      quae uelut nactae uitulos leaenae 
      singulos eheu lacerant. Ego illis 
      mollior nec te feriam neque intra 
      	claustra tenebo. 
      
      Me pater saeuis oneret catenis, 
      quod uiro clemens misero peperci, 
      me uel extremos Numidarum in agros 
      	classe releget. 
      
      I, pedes quo te rapiunt et aurae, 
      dum fauet Nox et Venus, i secundo 
      omine et nostri memorem sepulcro 
      	scalpe querellam.' 
      
      
      XII 
      
      Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci 
      	mala uino lauere aut exanimari 
      	metuentis patruae uerbera linguae. 
      
      Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas 
      	operosaeque Mineruae studium aufert, 
      	Neobule, Liparaei nitor Hebri, 
      
      simul unctos Tiberinis umeros lauit in undis, 
      	eques ipso melior Bellerophonte, 
      	neque pugno neque segni pede uictus; 
      
      catus idem per apertum fugientis agitato 
      	grege ceruos iaculari et celer arto 
      	latitantem fruticeto excipere aprum. 
      
      
      XIII 
      
      O fons Bandusiae splendidior uitro, 
      dulci digne mero non sine floribus, 
      	cras donaberis haedo, 
      	cui frons turgida cornibus 
      
      primis et uenerem et proelia destinat. 
      Frustra: nam gelidos inficiet tibi 
      	rubro sanguine riuos 
      	lasciui suboles gregis. 
      
      Te flagrantis atrox hora Caniculae 
      nescit tangere, tu frigus amabile 
      	fessis uomere tauris 
      	praebes et pecori uago. 
      
      Fies nobilium tu quoque fontium 
      me dicente cauis impositam ilicem 
      	saxis, unde loquaces 
      	tymphae desiliunt tuae. 
      
      
      XIV 
      
      Herculis ritu modo dictus, o plebs, 
      morte uenalem petiisse laurum, 
      Caesar Hispana repetit penatis 
      	nictor ab ora. 
      
      Vnico gaudens mulier marito 
      prodeat iustis operata sacris 
      et soror clari ducis et decorae 
      	supplice uitta 
      
      uirginum matres iuuenumque nuper 
      sospitum. Vos, o pueri et puellae ac 
      iam uirum expertae, male + ominatis 
      	parcite uerbis. 
      
      Hic dies uere mihi festus atras 
      eximet curas; ego nec tumultum 
      nec mori per uim metuam tenente 
      	Caesare terras. 
      
      I, pete unguentum, puer, et coronas 
      et cadum Marsi memorem duelli, 
      Spartacum si qua potuit uagantem 
      	fallere testa. 
      
      Dic et argutae properet Neaerae 
      murreum nodo cohibere crinem; 
      si per inuisum mora ianitorem 
      	fiet, abito. 
      
      Lenit albescens animos capillus 
      litium et rixae cupidos proteruae; 
      non ego hoc ferrem calidus iuuenta 
      	consule Planco. 
      
      
      XV 
      
      	Vxor pauperis Ibyci, 
      tandem nequitiae fige modum tuae 
      	famosisque laboribus; 
      maturo propior desine funeri 
      	inter ludere uirgines 
      et stellis nebulam spargere candidis. 
      	Non, si quid Pholoen satis, 
      et te, Chlori, decet. Filia rectius 
      	expugnat iuuenum domos, 
      pulso Thyias uti concita tympano. 
      	Illam cogit amor Nothi 
      lasciua similem ludere capreae: 
      	te lanae prope nobilem 
      tonsae Luceriam, non citharae decent 
      	nec flos purpureus rosae 
      nec poti uetulam faece tenus cadi. 
      
      
      XVI 
      
      Inclusam Danaen turris aenea 
      robustaeque fores et uigilum canum 
      tristes excubiae munierant satis 	
      	nocturnis ab adulteris, 
      
      si non Acrisium, uirginis abditae 
      custodem pauidum, Iuppiter et Venus 
      risissent: fore enim tutum iter et patens 
      	conuerso in pretium deo. 
      
      Aurum per medios ire satellites 
      et perrumpere amat saxa potentius 
      ictu fulmineo; concidit auguris 
      	Argiui domus ob lucrum 
      
      demersa exitio; diffidit urbium 
      portas uir Macedo et subruit aemulos 
      reges muneribus; munera nauium 
      	saeuos inlaqueant duces. 
      
      Crescentem sequitur cura pecuniam 
      maiorumque fames. Iure perhorrui 
      late conspicuum tollere uerticem, 
      	Maecenas, equitum decus. 
      
      Quanto quisque sibi plura negauerit, 
      ab dis plura feret; nil cupientium 
      nudus castra peto et transfuga diuitum 
      	partis linquere gestio, 
      
      contemptae dominus splendidior rei, 
      quam si quicquid arat inpiger Apulus 
      occultare meis dicerer horreis, 
      	magnas inter opes inops. 
      
      Purae riuus aquae siluaque iugerum 
      paucorum et segetis certa fides meae 
      fulgentem imperio fertilis Africae 
      	fallit sorte beatior. 
      
      Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes 
      nec Laestrygonia Bacchus in amphora 
      languescit mihi nec pinguia Gallicis 
      	crescunt uellera pascuis, 
      
      inportuna tamen pauperies abest, 
      nec, si plura uelim, tu dare deneges. 
      Contracto melius parua cupidine 
      	uectigalia porrigam 
      
      quam si Mygdoniis regnum Alyattei 
      campis continuem. Multa petentibus 
      desunt multa; bene est cui deus obtulit 
      	parca quod satis est manu. 
      
      
      XVII 
      
      Aeli uetusto nobilis ab Lamo -- 
      quando et priores hinc Lamias ferunt 
      	denominatos et nepotum 
      	per memores genus omne fastos, 
      
      auctore ab illo ducis originem, 
      qui Formiarum moenia dicitur 
      	princeps et innantem Maricae 
      	litoribus tenuisse Lirim, 
      
      late tyrannus, -- cras foliis nemus 
      multis et alga litus inutili 
      	demissa tempestas ab Euro 
      	sternet, aquae nisi fallit augur 
      
      annosa cornix. Dum potes, aridum 
      conpone lignum; cras Genium mero 
      	curabis et porco bimenstri 
      	cum famulis operum solutis. 
      
      
      XVIII 
      
      Faune, Nympharum fugientum amator, 
      per meos finis et aprica rura 
      lenis incedas abeasque paruis 
      	aequus alumnis, 
      
      si tener pleno cadit haedus anno 
      larga nec desunt Veneris sodali 
      uina craterae, uetus ara multo 
      	fumat odore. 
      
      Ludit herboso pecus omne campo, 
      cum tibi Nonae redeunt Decembres, 
      festus in pratis uacat otioso 
      	cum boue pagus; 
      
      inter audacis lupus errat agnos, 
      spargit agrestis tibi silua frondes, 
      gaudet inuisam pepulisse fossor 
      	ter pede terram. 
      
      
      XIX 
      
      	Quantum distet ab Inacho 
      Codrus, pro patria non timidus mori, 
      	narras, et genus Aeaci, 
      et pugnata sacro bella sub Ilio. 
      	Quo Chium pretio cadum 
      mercemur, quis aquam temperet ignibus, 
      	quo praebente domum et quota 
      Paelignis caream frigoribus, taces. 
      	Da lunae propere nouae, 
      da noctis mediae, da, puer, auguris 	
      	Murenae. Tribus aut nouem 
      miscentur cyathis pocula commodis? 
      	Qui Musas amat imparis, 
      ternos ter cyathos attonitus petet 
      	uates, tris prohibet supra 
      rixarum metuens tangere Gratia 
      	nudis iuncat sororibus. 
      Insanire iuuat... Cur Berecyntiae 
      	cessant flamina tibiae? 
      Cur pendet tacita fistula cum lyra? 
      	Parcentis ego dexteras 
      odi: sparge rosas; audiat inuidus 
      	dementem strepitum Lycus, 
      et uicina seni non habilis Lyco. 
      	Spissa te nitidum coma, 
      puro te similem, Telephe, Vespero 
      	tempestiua petit Rhode: 
      me lentus Glycerae torret amor meae. 
      
      
      XX 
      
      Non uides quanto moueas periclo, 
      Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae? 
      Dura post paulo fugies inaudax 
      	proelia raptor, 
      
      cum per obstantis iuuenum cateruas 
      ibit insignem repetens Nearchum: 
      grande certamen tibi praeda cedat 
      	maior, an illi. 
      
      Interim, dum tu celeris sagittas 
      promis, haec dentes acuit timendos, 
      arbiter pugnae prosuisse nudo 
      	sub pede palmam 
      
      fertur, et leni recreare uento 
      sparsum odoratis umerum capillis, 
      qualis aut Nireus fuit aut aquosa 
      	raptus ab Ida. 
      
      
      XXI 
      
      O nata mecum consule Manlio, 
      seu tu querellas siue geris iocos 
      	seu rixam et insanos amores 
      	seu facilem, pia testa, somnum, 
      
      quocumque lectum nomine Massicum 
      seruas, moueri digna bono die, 
      	descende, Coruino iubente 	
      	promere languidiora uina. 
      
      Non ille, quamquam Socraticis madet 
      sermonibus, te negleget horridus: 
      	narratur et prisci Catonis 
      	saepe mero caluisse uirtus. 
      
      Tu lene tormentum ingenio admoues 
      plerumque duro; tu sapientium 
      	curas et arcanum iocoso 
      	consilium retegis Lycaeo. 
      
      Tu spem reducis mentibus anxiis 
      uiresque et addis cornua pauperi, 
      	post te neque iratos trementi 
      	regum apices neque militum arma. 
      
      Te Liber et si laeta aderit Venus 
      segnesque nodum soluere Gratiae 
      	uiuaeque procucent lucernae, 
      	dum rediens fugat astra Phoebus. 
      
      
      XXII 
      
      Montium custos nemorumque uirgo, 
      quae laborantis utero puellas 
      ter uocata audis adimisque leto, 
      	diua triformis, 
      
      inminens uillae tua pinus esto, 
      quam per exactos ego laetus annos 
      uerris obliquom meditantis ictum 
      	sanguine donem. 
      
      
      XXIII 
      
      Caelo supinas si tuleris manus 
      nascente luna, rustica Phidyle, 
      	si ture placaris et horna 
      	fruge Lares auidaque porca 
      
      nec pestilentem sentiet Africum 
      fecunda uitis nec sterilem seges 
      	robiginem aut dulces alumni 
      	pomifero graue tempus anno. 
      
      Nam quae niuali pascitur Algido 
      deuota quercus inter et ilices 
      	aut crescit Albanis in herbis 
      	uictima, pontificum securis 
      
      ceruice tinguet; te nihil attinet 
      temptare multa caede bidentium 
      	paruos coronantem marino 
      	rore deos fragilique myrto. 
      
      Inmunis aram si tetigit manus, 
      non sumptuosa blandior hostia 
      	molliuit auersos Penatis 
      	farre pio et saliente mica. 
      
      
      XXIV 
      
      	Intactis opulentior 
      thesauris Arabum et diuitis Indiae 	
      	caementis licet occupes 
      terrenum omne tuis et mare publicum: 
      	si figit adamantinos 
      summis uerticibus dira Necessitas 
      	clauos, non animum metu, 
      non mortis laqueis expedies caput. 
      	Campestres melius Scythae, 
      quorum plaustra uagas rite trahunt domos, 
      	uiuunt et rigidi Getae 
      inmetata quibus iugera liberas 
      	fruges et Cererem ferunt 
      nec cultura placet longior annua 
      	defunctumque laboribus 
      aequali recreat sorte uicarius. 
      	Illic matre carentibus 
      priuignis mulier temperat innocens 
      	nec dotata regit uirum 
      coniunx nec nitido fidit adultero; 
      	dos est magna parentium 
      uirtus et metuens alterius uiri 
      	certo foedere castitas, 
      et peccare nefas aut pretium est mori. 
      	O quisquis uolet impias 
      caedis et rabiem tollere ciuicam, 
      	si quaeret Pater Vrbium 
      suscribi statuis, indomitam audeat 
      	refrenare licentiam, 
      clarus postgenitis; quatenus, heu nefas! 
      	uirtutem incolumem odimus, 
      sublatam ex oculis quaerimus inuidi. 
      	Quid tristes querimoniae 
      si non supplicio culpa reciditur, 
      	quid leges sine moribus 
      uanae proficiunt, si neque feruidis 
      	pars inclusa caloribus 
      mundi nec Boreae finitimum latus 
      	durataeque solo niues 
      mercatorem abigunt, horrida callidi 
      	uincunt aequora nauitae? 
      Magnum pauperies obprobrium iubet 
      	quiduis et facere et pati 
      uirtutisque uiam deserit arduae. 
      	Vel non in Capitolium 
      quo clamor uocat et turba fauentium 
      	uel non in mare proximum 
      gemmas et lapides, aurum et inutile, 
      	summi materiem mali, 
      mittamus, scelerum si bene paenitet. 
      	Eradenda cupidinis 
      praui sunt elementa et tenerae nimis 
      	mentes asperioribus 
      formandae studiis. Nescit equo rudis 
      	haerere ingenuus puer 
      uenarique timet, ludere doctior 
      	seu Graeco iubeas trocho 
      seu malis uetita legibus alea, 
      	cum periura patris fides 
      consortem socium fallat et hospites, 
      	indignoque pecuniam 
      haredi properet. Scilicet inprobae 
      	crescunt diuitiae, tamen 
      curtae nescio quid semper abest rei. 
      
      
      XXV 
      
      	Quo me, Bacche, rapis tui 
      plenum? Quae nemora aut quos agor in specus 
      	uelox mente noua? Quibus 
      antrum egregii Caesaris audiar 
      	aeternum meditans decus 
      stellis inserere et consilio Iouis? 
      	Dicam insigne, recens, adhuc 
      indictum ore alio. Non secus in iugis 
      	exsomnis stupet Euhias, 
      Hebrum prospiciens et niue candidam 
      	Thracen ac pede barbaro 
      lustratam Rhodopen, ut mihi deuio 
      	ripas et uacuum nemus 
      mirari libet. O Naiadum potens 
      	Baccharumque ualentium 
      proceras manibus uertere fraxinos, 
      	nil paruum aut humili modo, 
      nil mortale loquar. Dulce periculum est, 
      	o Lenaee, sequi deum 
      cingentem uiridi tempora pampino. 
      
      
      XXVI 
      
      Vixi puellis nuper idoneus 
      et militaui non sine gloria; 
      	nunc arma defunctumque bello 
      	barbiton hic paries habebit, 
      
      laeuom marinae qui Veneris latus 
      custodit. Hic, hic ponite lucida 
      	funalia et uectis et arcus 
      	oppositis foribus minacis. 
      
      O quae beatum diua tenes Cyprum et 
      Memphin carentem Sithonia niue 
      	regina, sublimi flagello 
      	tange Chloen semel arrogantem. 
      
      
      XXVII 
      
      Impios parrae recinentis omen 
      ducat et praegnans canis aut ab agro 
      raua decurrens lupa Lanuuino 
      	fetaque uolpes; 
      
      rumpat et serpens iter institutum, 
      si per obliquom similis sagittae 
      terruit mannos: ego cui timebo 
      	prouidus auspex, 
      
      antequam stantis repetat paludes 
      imbrium diuina auis inminentum, 
      oscinem coruum prece suscitabo 
      	solis ab ortu. 
      
      Sis licet felix, ubicumque mauis, 
      et memor nostri, Galatea, uiuas, 
      teque nec laeuus uetet ire picus 
      	nec uaga cornix. 
      
      Sed uides quanto trepidet tumultu 
      pronus Orion? Ego quid sit ater 
      Hadriae noui sinus et quid albus 
      	peccet Iapyx. 
      
      Hostium uxores puerique caecos 
      sentiant motus orientis Austri et 
      aequoris nigri fremitum et trementis 
      	uerbere ripas. 
      
      Sic et Europe niueum doloso 
      credidit tauro latus et scatentem 
      beluis pontum mediasque fraudes 
      	palluit audax. 
      
      Nuper in pratis studiosa florum et 
      debitae Nymphis opifex coronae 
      nocte sublustri nihil astra praeter 
      	uidit et undas. 
      
      Quae simul centum tetigit potentem 
      oppidis Creten: 'Pater, o relictum 
      filiae nomen pietasque' dixit 
      	'uicta furore! 
      
      Vnde quo ueni? Leuis una mors est 
      uirginum culpae. Vigilansne ploro 
      turpe commissum an uitiis carentem 
      	ludit imago 
      
      uana quae porta fugiens eburna 
      somnium ducit? Meliusne fluctus 
      ire per longos fuit an recentis 
      	carpere flores? 
      
      Si quis infamen mihi nunc iuuencum 
      dedat iratae, lacerare ferro et 
      frangere enitar modo multum amati 
      	cornua monstri. 
      
      Impudens liqui patrios Penates, 
      impudens Orcum moror. O deorum 
      si quis haec audis, utinam inter errem 
      	nuda leones. 
      
      Antequam turpis macies decentis 
      occupet malas teneraeque sucus 
      defluat praedae, speciosa quaero 
      	pascere tigris. 
      
      Vilis Europe, pater urget absens: 
      quid mori cessas? Potes hac ab orno 
      pendulum zona bene te secuta 
      	laedere collum. 
      
      Siue te rupes et acuta leto 
      saxa delectant, age te procellae 
      crede ueloci, nisi erile mauis 
      	carpere pensum 
      
      regius sanguis dominaeque tradi 
      barbarae paelex.' Aderat querenti 
      perfidum ridens Venus et remisso 
      	filius arcu. 
      
      Mox, ubi lusit satis: 'Abstineto' 
      dixit 'irarum calidaeque rixae, 
      cum tibi inuisus laceranda reddet 
      	cornua taurus. 
      
      Vxor inuicti Iouis esse nescis. 
      Mitte singultus, bene ferre magnam 
      disce fortunam; tua sectus orbis 
      	nomina ducet'. 
      
      
      XXVIII 
      
      	Festo quid potius die 
      Neptuni faciam? Prome reconditum, 
      	Lyde, strenua Caecubum 
      munitaeque adhibe uim sapientiae. 
      	Inclinare meridiem 
      sentis ac, ueluti stet uolucris dies, 
      	parcis deripere horreo 
      cessantem Bibuli consulis amphoram? 
      	Nos cantabimus inuicem 
      Neptunum et uiridis Nereidum comas, 
      	tu curua recines lyra 
      Latonam et celeris spicula Cynthiae; 
      	summo carmine, quae Cnidon 
      fulgentisque tenet Cycladas et Paphum 
      	iunctis uisit oloribus; 
      dicetur merita Nox quoque nenia. 
      
      
      XXIX 
      
      Tyrrhena regum progenies, tibi 
      non ante uerso lene merum cado 
      	cum flore, Maecenas, rosarum et 
      	pressa tuis balanus capillis 
      
      iamdudum apud me est: eripe te morae 
      nec semper udum Tibur et Aefulae 
      	decliue contempleris aruom et 
      	Telegoni iuga parricidae. 
      
      Fastidiosam desere copiam et 
      molem propinquam nubibus arduis, 
      	omitte mirari beatae 
      	fumum et opes strepitumque Romae. 
      
      Plerumque gratae diuitibus uices 
      mundaeque paruo sub lare pauperum 
      	cenae sine aulaeis et ostro 
      	sollicitam explicuere frontem. 
      
      Iam clarus occultum Andromedae pater 
      ostendit ignem, iam Procyon furit 
      	et stella uesani Leonis 
      	sole dies referente siccos; 
      
      iam pastor umbras cum grege languido 
      riuomque fessus quaerit et horridi 
      	dumeta Siluani caretque 
      	ripa uagis taciturna uentis. 
      
      Tu ciuitatem quis deceat status 
      curas et urbi sollicitus times 
      	quid Seres et regnata Cyro 
      	Bactra parent Tanaisque discors. 
      
      Prudens futuri temporis exitum 
      caliginosa nocte premit deus 
      	ridetque, si mortalis ultra 
      	fas trepidat. Quod adest memento 
      
      componere aequus; cetera fluminis 
      ritu feruntur, nunc medio aequore 	
      	cum pace delabentis Etruscum 
      	in mare, nunc lapides adesos 
      
      stirpisque raptas et pecus et domos 
      uolentis una, non sine montium 
      	clamore uicinaeque siluae, 
      	cum fera diluuies quietos 
      
      inritat amnis. Ille potens sui 
      laetusque deget cui licet in diem 
      	dixisse: 'Vixi': cras uel atra 
      	nube polum Pater occupato 
      
      uel sole puro; non tamen inritum, 
      quodcumque retro est, efficiet neque 
      	diffinget infectumque reddet 
      	quod fugiens semel hora uexit. 
      
      Fortuna saeuo laeta negotio et 
      ludum insolentem ludere pertinax 
      	transmutat incertos honores, 
      	nunc mihi, nunc alii benigna. 
      
      Laudo manentem; si celeris quatit 
      pinnas, resigno quae dedit et mea 
      	uirtute me inuoluo probamque 
      	pauperiem sine dote quaero. 
      
      Non est meum, si mugiat Africis 
      malus procellis, ad miseras preces 
      	decurrere et uotis pacisci, 
      	ne Cypriae Tyriaeque merces 
      
      addant auaro diuitias mari; 
      tunc me biremis praesidio scaphae 
      	tutum per Aegaeos tumultus 
      	aura feret geminusque Pollux. 
      
      
      XXX 
      
      Exegi monumentum aere perennius 
      regalique situ pyramidum altius, 
      quod non imber edax, non Aquilo inpotens 
      possit diruere aut innumerabilis 
      annorum series et fuga temporum. 
      Non omnis moriar multaque pars mei 
      uitabit Libitinam; usque ego postera 
      crescam laude recens, dum Capitolium 
      scandet cum tacita uirgine pontifex. 
      Dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus 
      et qua pauper aquae Daunus agrestium 
      regnauit populorum, ex humili potens 
      princeps Aeolium carmen ad Italos 
      deduxisse modos. Sume superbiam 
      quaesitam meritis et mihi Delphica 
      lauro cinge uolens, Melpomene, comam.
      
      

Реклама необходима...