Q. Horatii Flacci
      		Carminum Liber II
      
      
      I 
      
      Motum ex Metello consule ciuicum 
      bellique causas et uitia et modos 
      	ludumque Fortunae grauisque 
      	principium amicitias et arma 
      
      nondum expiatis uncta cruoribus, 
      periculosae plenum opus aleae, 
      	tractas et incedis per ignis 
      	suppositos cineri doloso. 
      
      Paulum seuerae Musa tragoediae 
      desit theatris; mox, ubi publicas 
      	res ordinaris, grande munus 
      	Cecropio repetes coturno, 
      
      insigne maestis praesidium reis 
      et consulenti, Pollio, curiae, 
      	cui laurus aeternos honores 
      	Delmatico peperit triumpho. 
      
      Iam nunc minaci murmure cornuum 
      perstringis auris, iam litui strepunt, 
      	iam fulgor armorum fugacis 
      	terret equos equitumque uoltus. 
      
      Audire magnos iam uideor duces 
      non indecoro puluere sordidos 
      	et cuncta terrarum subacta 
      	praeter atrocem animum Catonis. 
      
      Iuno et deorum quisquis amicior 
      Afris inulta cesserat impotens 
      	tellure, uictorum nepotes 
      	rettulit inferias Iugurthae. 
      
      Quis non Latino sanguine pinguior 
      campus sepulcris impia proelia 
      	testatur auditumque Medis 
      	Hesperiae sonitum ruinae? 
      
      Qui gurges aut quae flumina lugubris 
      ignara belli? Quod mare Dauniae 
      	non decolorauere caedes? 
      	Quae caret ora cruore nostro? 
      
      Sed ne relictis, Musa procax, iocis 
      Ceae retractes munera Neniae, 
      	mecum Dionaeo sub antro 
      	quaere modos leuiore plectro. 
      
      
      II 
      
      Nullus argento color est auaris 
      abdito terris, inimice lamnae 
      Crispe Sallusti, nisi temperato 
      	splendeat usu. 
      
      Viuet extento Proculeius aeuo, 
      notus in fratres animi paterni; 
      illum aget pinna metuente solui 
      	Fama superstes. 
      
      Latius regnes auidum domando 
      spiritum quam si Libyam remotis 
      Gadibus iungas et uterque Poenus 
      	seruiat uni. 
      
      Crescit indulgens sibi dirus hydrops 
      nec sitim pellit, nisi causa morbi 
      fugerit uenis et aquosus albo 
      	corpore languor. 
      
      Redditum Cyri solio Prahaten 
      dissidens plebi numero beatorum 
      eximit Virtus populumque falsis 
      	dedocet uti 
      
      uocibus, regnum et diadema tutum 
      deferens uni propriamque laurum 
      quisquis ingentis oculo inretorto 
      	spectat aceruos. 
      
      
      III 
      
      Aequam memento rebus in arduis 
      seruare mentem, non secus in bonis 
      	ab insolenti temperatam 
      	laetitia, moriture Delli, 
      
      seu maestus omni tempore uixeris 
      seu te in remoto gramine per dies 
      	festos reclinatum bearis 
      	interiore nota Falerni. 
      
      Quo pinus ingens albaque populus 
      umbram hospitalem consociare amant 
      	ramis? Quid obliquo laborat 
      	lympha fugax trepidare riuo? 
      
      Huc uina et unguenta et nimium breuis 
      flores amoenae ferre iube rosae, 
      	dum res et aetas et Sororum 
      	fila trium patiuntur atra. 
      
      Cedes coemptis saltibus et domo 
      uillaque, flauus quam Tiberis lauit, 
      	cedes, et exstructis in altum 
      	diuitiis potietur heres. 
      
      Diuesne prisco natus ab Inacho 
      nil interest an pauper et infima 
      	de gente sub diuo moreris, 
      	uictima nil miserantis Orci; 
      
      omnes eodem cogimur, omnium 
      uersatur urna serius ocius 
      	sors exitura et nos in aeternum 
      	exilium impositura cumbae. 
      
      
      
       IV 
      
      Ne sit ancillae tibi amor pudori, 
      Xanthia Phoceu: prius insolentem 
      serua Briseis niueo colore 
      	mouit Anchillem; 
      
      mouit Aiacem Telamone natum 
      forma captiuae dominum Tecmessae; 
      arsit Atrides medio in triumpho 
      	uirgine rapta, 
      
      barbarae postquam cecidere turmae 
      Thessalo uictore et ademptus Hector 
      tradidit fessis leuiora tolli 
      	Pergama Grais. 
      
      Nescias an te generum beati 
      Phyllidis flauae decorent parentes; 
      regium certe genus et penatis 
      	maeret iniquos. 
      
      Crede non illam tibi de scelesta 
      plebe delectam, neque sic fidelem, 
      sic lucro auersam potuisse nasci 
      	matre pudenda. 
      
      Bracchia et uoltum teretisque suras 
      integer laudo: fuge suspicari 
      cuius octauum trepidauit aetas 
      	claudere lustrum. 
      
      
      V 
      
      Nondum subacta ferre iugum ualet 
      ceruice, nondum munia comparis 
      	aequare nec tauri ruentis 
      	in uenerem tolerare pondus. 
      
      Circa uirentis est animus tuae 
      campos iuuencae, nunc fluuiis grauem 
      	solantis aestum, nunc in udo 
      	ludere cum uitulis salicto 
      
      praegestientis. Tolle cupidinem 
      immitis uuae: iam tibi liuidos 
      	distinguet autumnus racemos 
      	purpureo uarius colore; 
      
      iam te sequetur; currit enim ferox 
      aetas et illi quos tibi dempserit 
      	adponet annos; iam proterua 
      	fronte petet Lalage maritum, 
      
      dilecta, quantum non Pholoe fugax, 
      non Chloris albo sic umero nitens 
      	ut pura nocturno renidet 
      	luna mari Cnidiusue Gyges, 
      
      quem si puellarum insereres choro, 
      mire sagacis falleret hospites 
      	discrimen obscurum solutis 
      	crinibus ambiguoque uoltu. 
      
      
      VI 
      
      Septimi, Gadis aditure mecum et 
      Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et 
      barbaras Syrtis, ubi Maura semper 
      	aestuat unda, 
      
      Tibur Argeo positum colono 
      sit meae sedes utinam senectae, 
      sit modus lasso maris et uiarum 
      	militiaeque. 
      
      Vnde si Parcae prohibent iniquae, 
      dulce pellitis ouibus Galaesi 
      flumen et regnata petam Laconi 
      	rura Phalantho. 
      
      Ille terrarum mihi praeter omnis 
      angulus ridet, ubi non Hymetto 
      mella decedunt uiridique certat 
      	baca Venafro, 
      
      uer ubi longum tepidasque praebet 
      Iuppiter brumas et amicus Aulon 
      fertili Baccho minimum Falernis 
      	inuidet uuis. 
      
      Ille te mecum locus et beatae 
      postulant arces; ibi tu calentem 
      debita sparges lacrima fauillam 
      	uatis amici. 
      
      
      VII 
      
      O saepe mecum tempus in ultimum 
      deducte Bruto militiae duce, 
      	quis te redonauit Quiritem 
      	dis patriis Italoque caelo, 
      
      Pompei, meorum prime sodalium, 
      cum quo morantem saepe diem mero 
      	fregi, coronatus nitentis 
      	malobathro Syrio capillos? 
      
      Tecum Philippos et celerem fugam 
      sensi relicta non bene parmula, 
      	cum fracta uirtus et minaces 
      	turpe solum tetigere mento; 
      
      sed me per hostis Mercurius celer 
      denso pauentem sustuli aere, 
      	te rursus in bellum resorbens 
      	unda fretis tulit aestuosis. 
      
      Ergo obligatam redde Ioui dapem 
      longaque fessum militia latus 
      	depone sub lauru mea, nec 
      	parce cadis tibi destinatis. 
      
      Obliuioso leuia Massico 
      ciboria exple, funde capacibus 
      	unguenta de conchis. Quis udo 
      	deproperare apio coronas 
      
      curatue myrto? Quem Venus arbitrum 
      dicet bibendi? Non ego sanius 
      	bacchabor Edonis: recepto 
      	dulce mihi furere est amico. 
      
      
      VIII 
      
      Vlla si iuris tibi peierati 
      poena, Barine, nocuisset umquam, 
      dente si nigro fieres uel uno 
      	turpior ungui, 
      
      crederem; sed tu simul obligasti 
      perfidum uotis caput, enitescis 
      pulchrior multo iuuenumque prodis 
      	publica cura. 
      
      Expedit matris cineres opertos 
      fallere et toto taciturna noctis 
      signa cum caelo gelidaque diuos 
      	morte carentis. 
      
      Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident 
      simplices Nymphae, ferus et Cupido 
      semper ardentis acuens sagittas 
      	cote cruenta. 
      
      Adde quod pubes tibi crescit omnis, 
      seruitus crescit noua nec priores 
      impiae tectum dominae relinquont 
      	saepe minati. 
      
      Te suis matres metuunt iuuencis, 
      te senes parci miseraeque nuper 
      uirgines nuptae, tua ne retardet 
      	aura maritos. 
      
      
      IX 
      
      Non semper imbres nubibus hispidos 
      manant in agros aut mare Caspium 
      	uexant inaequales procellae 
      	usque, nec Armeniis in oris, 
      
      amice Valgi, stat glacies iners 
      mensis per omnis aut Aquilonibus 
      	querqueta Gargani laborant 
      	et foliis uiduantur orni: 
      
      tu semper urges flebilibus modis 
      Mysten ademptum, nec tibi Vespero 
      	surgente decedunt amores 
      	nec rapidum fugiente solem. 
      
      At non ter aeuo functus amabilem 
      plorauit omnis Antilochum senex 
      	annos nec inpubem parentes 
      	Troilon aut Phrygiae sorores 
      
      fleuere semper. Desine mollium 
      tandem querellarum et potius noua 
      	cantemus Augusti tropaea 
      	Caesaris et rigidum Niphaten 
      
      Medumque flumen gentibus additum 
      uictis minores uoluere uertices 
      	intraque praescriptum Gelonos 
      	exiguis equitare campis. 
      
      
      X 
      
      Rectius uiues, Licini, neque altum 
      semper urgendo neque, dum procellas 
      cautus horrescis, nimium premendo 
      	litus iniquom. 
      
      Auream quisquis mediocritatem 
      diligit, tutus caret obsoleti 
      sordibus tecti, caret inuidenda 
      	sobrius aula. 
      
      Saepius uentis agitatur ingens 
      pinus et celsae grauiore casu 
      decidunt turres feriuntque summos 
      	fulgura montis. 
      
      Sperat infestis, metuit secundis 
      alteram sortem bene praeparatum 
      pectus. Informis hiemes reducit 
      	Iuppiter, idem 
      
      summouet. Non, si male nunc, et olim 
      sic erit: quondam cithara tacentem 
      suscitat Musam neque semper arcum 
      	tendit Apollo. 
      
      Rebus angustis animosus atque 
      fortis appare; sapienter idem 
      contrahes uento nimium secundo 
      	turgida uela. 
      
      
      XI 
      
      Quid bellicosus Cantaber et Scythes, 
      Hirpine Quincti, cogitet Hadria 
      	diuisus obiecto, remittas 
      	quaerere nec trepides in usum 
      
      poscentis aeui pauca: fugit retro 
      leuis iuuentas et decor, arida 
      	pellente lasciuos amores 
      	canitie facilem somnum. 
      
      Non semper idem floribus est honor 
      uernis neque uno luna rubens nitet 
      	uoltu: quid aeternis minorem 
      	consiliis animum fatigas? 
      
      Cur non sub alta uel platano uel hac 
      pinu iacentes sic temere et rosa 
      	canos odorati capillos, 
      	dum licet, Assyriaque nardo 
      
      potamus uncti? dissipat Euhius 
      curas edacis. Quis puer ocius 
      	restinguet ardentis Falerni 
      	pocula praetereunte lympha? 
      
      Quis deuium scortum eliciet domo 
      Lyden? Eburna dic, age, cum lyra 
      	maturet, in comptum Lacaenae 
      	more comas religata nodum. 
      
      
      XII 
      
      Nolis longa ferae bella Numantiae, 
      nec durum Hannibalem nec Siculum mare 
      Poeno purpureum sanguine mollibus 
      	aptari citharae modis, 
      
      nec saeuos Lapithas et nimium mero 
      Hylaeum domitosque Herculea manu 
      Telluris iuuenes, unde periculum 
      	fulgens contremuit domus 
      
      Saturni ueteris; tuque pedestribus 
      dices historiis proelia Caesaris, 
      Maecenas, melius ductaque per uias 
      	regum colla minacium. 
      
      Me dulcis dominae Musa Licymniae 
      cantus, me uoluit dicere lucidum 
      fulgentis oculos et bene mutuis 
      	fidum pectus amoribus; 
      
      quam nec ferre pedem dedecuit choris 
      nec certare ioco nec dare bracchia 
      ludentem nitidis uirginibus sacro 
      	Dianae celebris die. 
      
      Num tu quae tenuit diues Achaemenes 
      aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes 
      permutare uelis crine Licymniae, 
      	plenas aut Arabum domos 
      
      cum flagrantia detorquet ad oscula 
      ceruicem aut facili saeuitia negat 
      quae poscente magis gaudeat eripi, 
      	interdum rapere occupet? 
      
      
      XIII 
      
      Ille et nefasto te posuit die, 
      quicumque primum, et sacrilega manu 
      	produxit, arbos, in nepotum 
      	perniciem obprobriumque pagi; 
      
      illum et parentis crediderim sui 
      fregisse ceruicem et penetralia 
      	sparsisse nocturno cruore 
      	hospitis, ille uenena Colcha 
      
      et quidquid usquam concipitur nefas 
      tractauit, agro qui statuit meo 
      	te, triste lignum, te, caducum 
      	in domini caput inmerentis. 
      
      Quid quisque uitet, nunquam homini satis 
      cautum est in horas: nauita Bosphorum 
      	Poenus perhorrescit neque ultra 
      	caeca timet aliunde fata, 
      
      miles sagittas et celerem fugam 
      Parthi, catenas Parthus et Italum 
      	robur; sed inprouisa leti 
      	uis rapuit rapietque gentis. 
      
      Quam paene furuae regna Proserpinae 
      et iudicantem uidimus Aeacum 
      	sedesque discriptas piorum et 
      	Aeoliis fidibus querentem 
      
      Sappho puellis de popularibus 
      et te sonantem plenius aureo, 
      	Alcaee, plectro dura nauis, 
      	dura fugae mala, dura belli. 
      
      Vtrumque sacro digna silentio 
      mirantur umbrae dicere, sed magis 
      	pugnas et exactos tyrannos 
      	densum umeris bibit aure uolgus. 
      
      Quid mirum, ubi illis carminibus stupens 
      demittit atras belua centiceps 
      	auris et intorti capillis 
      	Eumenidum recreantur angues? 
      
      Quin et Prometheus et Pelopis parens 
      dulci laborum decipitur sono 
      	nec curat Orion leones 
      	aut timidos agitare lyncas. 
      
      
      XIV 
      
      Eheu fugaces, Postume, Postume, 
      labuntur anni nec pietas moram 
      	rugis et instanti senectae 
      	adferet indomitaeque morti, 
      
      non, si trecenis quotquot eunt dies, 
      amice, places inlacrimabilem 
      	Plutona tauris, qui ter amplum 
      	Geryonen Tityonque tristi 
      
      compescit unda, scilicet omnibus 
      quicumque terrae munere uescimur 
      	enauiganda, siue reges 
      	siue inopes erimus coloni. 
      
      Frustra cruento Marte carebimus 
      fractisque rauci fluctibus Hadriae, 
      	frustra per autumnos nocentem 
      	corporibus metuemus Austrum: 
      
      uisendus ater flumine languido 
      Cocytos errans et Danai genus 
      	infame damnatusque longi 
      	Sisyphus Aeolides laboris. 
      
      Linquenda tellus et domus et placens 
      uxor, neque harum quas colis arborum 
      	te praeter inuisas cupressos 
      	ulla breuem dominum sequetur; 
      
      absumet heres Caecuba dignior 
      seruata centum clauibus et mero 
      	tinguet pauimentum superbo, 
      	pontificum potiore cenis. 
      
      
      XV 
      
      Iam pauca aratro iugera regiae 
      moles relinquent, undique latius 
      	extenta uisentur Lucrino 
      	stagna lacu platanusque caelebs 
      
      euincet ulmos; tum uiolaria et 
      myrtus et omnis copia narium 
      	spargent oliuetis odorem 
      	fertilibus domino priori; 
      
      tum spissa ramis laurea feruidos 
      excludet ictus. Non ita Romuli 
      	praescriptum et intonsi Catonis 
      	auspiciis ueterumque norma. 
      
      Priuatus illis census erat breuis, 
      commune magnum; nulla decempedis 
      	metata priuatis opacam 
      	porticus excipiebat Arcton, 
      
      nec fortuitum spernere caespitem 
      leges sinebant, oppida publico 
      	sumptu iubentes et deorum 
      	templa nouo decorare saxo. 
      
      
      XVI 
      
      Otium diuos rogat in patenti 
      prensus Aegaeo, simul atra nubes 
      condidit lunam neque certa fulgent 
      	sidera nautis; 
      
      otium bello furiosa Thrace, 
      otium Medi pharetra decori, 
      Grosphe, non gemmis neque purpura 
      	uenale neque auro. 
      
      Non enim gazae neque consularis 
      summouet lictor miseros tumultus 
      mentis et curas laqueata circum 
      	tecta uolantis. 
      
      Viuitur paruo bene, cui paternum 
      splendet in mensa tenui salinum 
      nec leuis somnos timor aut cupido 
      	sordidus aufert. 
      
      Quid breui fortes iaculamur aeuo 
      multa? Quid terras alio calentis 
      sole mutamus? Patriae quis exul 
      	se quoque fugit? 
      
      Scandit aeratas uitiosa nauis 
      cura nec turmas equitum relinquit, 
      ocior ceruis et agente nimbos 
      	ocior Euro. 
      
      Laetus in praesens animus quod ultra est 
      oderit curare et amara lento 
      temperet risu: nihil est ab omni 
      	parte beatum. 
      
      Abstulit clarum cita mors Achillem, 
      longa Tithonum minuit senectus, 
      et mihi forsan, tibi quod negarit, 
      	porriget hora. 
      
      Te greges centum Siculaeque circum 
      mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum 
      apta quadrigis equa, te bis Afro 
      	murice tinctae 
      
      uestiunt lanae; mihi parua rura et 
      spiritum Graiae tenuem Camenae 
      Parca non mendax dedit et malignum 
      	spernere uolgus. 
      
      
      XVII 
      
      Cur me querellis exanimas tuis? 
      Nec dis amicum est nec mihi te prius 
      	obire, Maecenas, mearum 
      	grande decus columenque rerum. 
      
      A! te meae si partem animae rapit 
      maturior uis, quid moror altera, 
      	nec carus aeque nec superstes 
      	integer? Ille dies utramque 
      
      ducet ruinam. Non ego perfidum 
      dixit sacramentum: ibimus, ibimus, 
      	utcumque praecedes, supremum 
      	carpere iter comites parati. 
      
      Me nec Chimaerae spiritus igneae 
      nec, si resurgat centimanus gigas, 
      	diuellet umquam: sic potenti 
      	Iustitiae placitumque Parcis. 
      
      Seu Libra seu me Scorpios aspicit 
      formidolosus, pars uiolentior 
      	natalis horae, seu tyrannus 
      	Hesperiae Capricornus undae, 
      
      utrumque nostrum incredibili modo 
      consentit astrum; te Iouis impio 
      	tutela Saturno refulgens 
      	eripuit uolucrisque Fati 
      
      tardauit alas, cum populus frequens 
      laetum theatris ter crepuit sonum; 
      	me truncus inlapsus cerebro 
      	sustulerat, nisi Faunus ictum 
      
      dextra lauasset, Mercurialium 
      custos uirorum. Reddere uictimas 
      	aedemque uotiuam memento; 
      	non humilem feriemus agnam. 
      
      
      XVIII 
      
      	Non ebur neque aureum 
      mea renidet in domo lacunar; 
      	non trabes Hymettiae 
      premunt columnas ultima recisas 
      	Africa, neque Attali 
      ignotus heres regiam occupaui, 
      	nec Laconicas mihi 
      trahunt honestae purpuras clientae. 
      	At fides et ingeni 
      benigna uena est pauperemque diues 
      	me petit; nihil supra 
      deos lacesso nec potentem amicum 
      	largiora flagito, 
      satis beatus unicis Sabinis. 
      	Truditur dies die 
      nouaeque pergunt interire lunae; 
      	tu secanda marmora 
      locas sub ipsum funus et sepulcri 
      	inmemor struis domos 
      marisque Bais obstrepentis urges 
      	summouere litora, 
      parum locuples continente ripa. 
      	Quid quod usque proximos 
      reuellis agri terminos et ultra 
      	limites clientium 
      salis auarus? Pellitur paternos 
      	in sinu ferens deos 
      et uxor et uir sordidosque natos. 
      	Nulla certior tamen 
      rapacis Orci fine destinata 
      	aula diuitem manet 
      erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus 
      	pauperi recluditur 
      regumque pueris, nec satelles Orci 
      	callidum Promethea 
      reuexit auro captus. Hic superbum 
      	Tantalum atque Tantali 
      genus coercet, hic leuare functum 
      	pauperem laboribus 
      uocatus atque non uocatus audit. 
      
      
      XIX 
      
      Bacchum in remotis carmina rupibus 
      uidi docentem, credite posteri, 
      	Nymphasque discentis et auris 
      	capripedum Satyrorum acutas. 
      
      Euhoe, recenti mens trepidat metu 
      plenoque Bacchi pectore turbidum 
      	laetatur. Euhoe, parce Liber, 
      	parce, graui metuende thyrso. 
      
      Fas peruicacis est mihi Thyiadas 
      uinique fontem lactis et uberes 
      	cantare riuos atque truncis 
      	lapsa cauis iterare mella; 
      
      fas et beatae coniugis additum 
      stellis honorem tectaque Penthei 
      	disiecta non leni ruina, 
      	Thracis et exitium Lycurgi. 
      
      Tu flectis amnes, tu mare barbarum, 
      tu separatis uuidus in iugis 
      	nodo coerces uiperino 
      	Bistonidum sine fraude crinis. 
      
      Tu, cum parentis regna per arduum 
      cohors Gigantum scanderet inpia, 
      	Rhoetum retorsisti leonis 
      	unguibus horribilique mala; 
      
      quamquam, choreis aptior et iocis 
      ludoque dictus, non sat idoneus 
      	pugnae ferebaris; sed idem 
      	pacis eras mediusque belli. 
      
      Te uidit insons Cerberus aureo 
      cornu decorum leniter atterens 
      	caudam et recedentis trilingui 
      	ore pedes tetigitque crura. 
      
      
      XX 
      
      Non usitata nec tenui ferar 
      penna biformis per liquidum aethera 
      	uates neque in terris morabor 
      	longius inuidiaque maior 
      
      urbis relinquam. Non ego pauperum 
      sanguis parentum, non ego quem uocas, 
      	dilecte Maecenas, obibo 
      	nec Stygia cohibebor unda. 
      
      Iam iam residunt cruribus asperae 
      pelles et album mutor in alitem 
      	superne nascunturque leues 
      	per digitos umerosque plumae. 
      
      Iam Daedaleo ocior Icaro 
      uisam gementis litora Bosphori 
      	Syrtisque Gaetulas canorus 
      	ales Hyperboreosque campos. 
      
      Me Colchus et qui dissimulat metum 
      Marsae cohortis Dacus et ultimi 
      	noscent Geloni, me peritus 
      	discet Hiber Rhodanique potor. 
      
      Absint inani funere neniae 
      luctusque turpes et querimoniae; 
      	conpesce clamorem ac sepulcri 
      	mitte superuacuos honores.
      
      

Реклама необходима...