Q. Horatii Flacci
      		Carminum Liber I
      
      
      I 
      
      Maecenas atauis edite regibus, 
      o et praesidium et dulce decus meum, 
      sunt quos curriculo puluerem Olympicum 
      collegisse iuuat metaque feruidis 
      euitata rotis palmaque nobilis 
      terrarum dominos euehit ad deos; 
      hunc, si mobilium turba Quiritium 
      certat tergeminis tollere honoribus; 
      illum, si proprio condidit horreo 
      quicquid de Libycis uerritur areis. 
      Gaudentem patrios findere sarculo 
      agros Attalicis condicionibus 
      numquam demoueas, ut trabe Cypria 
      Myrtoum pauidus nauta secet mare. 
      Luctantem Icariis fluctibus Africum 
      mercator metuens otium et oppidi 
      laudat rura sui; mox reficit rates 
      quassas, indocilis pauperiem pati. 
      Est qui nec ueteris pocula Massici 
      nec partem solido demere de die 
      spernit, nunc uiridi membra sub arbuto 
      stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. 
      Multos castra iuuant et lituo tubae 
      permixtus sonitus bellaque matribus 
      detestata. Manet sub Ioue frigido 
      uenator tenerae coniugis inmemor, 
      seu uisa est catulis cerua fidelibus, 
      seu rupit teretis Marsus aper plagas. 
      Me doctarum hederae praemia frontium 
      dis miscent superis, me gelidum nemus 
      Nympharumque leues cum Satyris chori 
      secernunt populo, si neque tibias 
      Euterpe cohibet nec Polyhymnia 
      Lesboum refugit tendere barbiton. 
      Quod si me lyricis uatibus inseres, 
      sublimi feriam sidera uertice. 
      
      
      II 
      
      Iam satis terris niuis atque dirae 
      grandinis misit Pater et rubente 
      dextera sacras iaculatus arces 
      	terruit Vrbem, 
      
      terruit gentis, graue ne rediret 
      saeculum Pyrrhae noua monstra questae, 
      omne cum Proteus pecus egit altos 
      	uisere montis, 
      
      piscium et summa genus haesit ulmo, 
      nota quae sedes fuerat columbis, 
      et superiecto pauidae natarunt 
      	aequore dammae. 
      
      Vidimus flauom Tiberim retortis 
      litore Etrusco uiolenter undis 
      ire deiectum monumenta regis 
      	templaque Vestae, 
      
      Iliae dum se nimium querenti 
      iactat ultorem, uagus et sinistra 
      labitur ripa Ioue non probante 
      	uxorius amnis. 
      
      Audiet ciuis acuisse ferrum, 
      quo graues Persae melius perirent, 
      audiet pugnas uitio parentum 
      	rara iuuentus. 
      
      Quem uocet diuum populus ruentis 
      imperi rebus? Prece qua fatigent 
      uirgines sanctae minus audientem 
      	carmina Vestam? 
      
      Cui dabit partis scelus expiandi 
      Iuppiter? Tandem uenias precamur, 
      nube candentis umeros amictus, 
      	augur Apollo, 
      
      siue tu mauis, Erycina ridens, 
      quam Iocus circumuolat et Cupido, 
      siue neglectum genus et nepotes 
      	respicis, auctor, 
      
      heu nimis longo satiate ludo, 
      quem iuuat clamor galeaeque leues, 
      acer et Mauri peditis cruentum 
      	uoltus in hostem, 
      
      siue mutata iuuenem figura 
      ales in terris imitaris, almae 
      filius Maiae, patiens uocari 
      	Caesaris ultor. 
      
      Serus in caelum redeas diuque 
      laetus intersis populo Quirini, 
      neue te nostris nitiis iniquum 
      	ocior aura 
      
      tollat; hic magnos potius triumphos, 
      hic ames dici pater atque princeps, 
      neu sinas Medos equitare inultos 
      	te duce, Caesar. 
      
      
      III 
      
      	Sic te diua potens Cypri, 
      sic fratres Helenae, lucida sidera, 
      	uentorumque regat pater 
      obstrictis aliis praeter Iapyga, 
      	nauis, quae tibi creditum 
      debes Vergilium; finibus Atticis 
      	reddas incolumem precor 
      et serues animae dimidium meae. 
      	Illi robur et aes triplex 
      circa pectus erat, qui fragilem truci 
      	commisit pelago ratem 
      primus, nec timuit praecipitem Africum 
      	decertantem Aquilonibus 
      nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, 
      	quo non arbiter Hadriae 
      maior, tollere seu ponere uolt freta. 
      	Quem mortis timuit gradum 
      qui siccis oculis monstra natantia, 
      	qui uidit mare turbidum et 
      infamis scopulos Acroceraunia? 
      	Nequicquam deus abscidit 
      prudens Oceano dissociabili 
      	terras, si tamen impiae 
      non tangenda rates transiliunt uada. 
      	Audax omnia perpeti 
      gens humana ruit per uetitum nefas; 
      	audax Iapeti genus 
      ignem fraude mala gentibus intulit; 
      	post ignem aetheria domo 
      subductum macies et noua febrium 
      	terris incubuit cohors 
      semotique prius tarda necessitas 
      	leti corripuit gradum. 
      Expertus uacuum Daedalus aera 
      	pennis non homini datis; 
      perrupit Acheronta Herculeus labor. 
      	Nil mortalibus ardui est; 
      caelum ipsum petimus stultitia neque 
      	per nostrum patimur scelus 
      iracunda Iouem ponere fulmina. 
      
      
      IV 
      
      Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni 
      	trahuntque siccas machinae carinas, 
      ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni 
      	nec prata canis albicant pruinis. 
      Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna 
      	iunctaeque Nymphis Gratiae decentes 
      alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum 
      	Volcanus ardens uisit officinas. 
      Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto 
      	aut flore, terrae quem ferunt solutae; 
      nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, 
      	seu poscat agna siue malit haedo. 
      Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas 
      	regumque turris. O beate Sesti, 
      uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam. 
      	Iam te premet nox fabulaeque Manes 
      et domus exilis Plutonia, quo simul mearis, 
      	nec regna uini sortiere talis 
      nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus 
      	nunc omnis et mox uirgines tepebunt. 
      
      
      V 
      
      Quis multa gracilis te puer in rosa 
      perfusus liquidis urget odoribus 
      	grato, Pyrrha, sub antro? 
      	cui flauam religas comam, 
      
      simplex munditiis? Heu quotiens fidem 
      mutatosque deos flebit et aspera 
      	nigra aequora uentis 
      	emirabitur insolens, 
      
      qui nunc te fruitur credulus aurea, 
      qui semper uacuam, semper amabilem 
      	sperat, nescius aurae 
      	fallacis. Miseri, quibus 
      
      intemptata nites. Me tabula sacer 
      uotiua paries indicat uuida 
      	suspendisse potenti 
      	uestimenta maris deo. 
      
      
      VI 
      
      Scriberis Vario fortis et hostium 
      uictor, Maeonii carminis alite, 
      quam rem cumque ferox nauibus aut equis 
      	miles te duce gesserit. 
      
      Nos, Agrippa, neque haec dicere nec grauem 
      Pelidae stomachum cedere nescii, 
      nec cursus duplicis per mare Vlixei 
      	nec saeuam Pelops domum 
      
      conamur, tenues grandia, dum pudor 
      inbellisque lyrae Musa potens uetat 
      laudes egregii Caesaris et tuas 
      	culpa deterere ingeni. 
      
      Quis Martem tunica tectum adamantina 
      digne scripserit aut puluere Troico 
      nigrum Merionen aut ope Palladis 
      	Tydiden superis parem? 
      
      Nos conuiuia, nos proelia uirginum 
      sectis in iuuenes unguibus acrium 
      cantamus, uacui siue quid urimur 
      	non praeter solitum leues. 
      
      
      VII 
      
      Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen 
      	aut Ephesum bimarisue Corinthi 
      moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos 
      	insignis aut Thessala Tempe; 
      sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 
      	carmine perpetuo celebrare et 
      undique decerptam fronti praeponere oliuam; 
      	plurimus in Iunonis honorem 
      aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: 
      	me nec tam patiens Lacedaemon 
      nec tam Larisae percussit campus opimae 
      	quam domus Albuneae resonantis 
      et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda 
      	mobilibus pomaria riuis. 
      Albus ut obscuro deterget nubila caelo 
      	saepe Notus neque parturit imbris 
      perpetuo, sic tu sapiens finire memento 
      	tristitiam uitaeque labores 
      molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis 
      	castra tenent seu densa tenebit 
      Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque 
      	cum fugeret, tamen uda Lyaeo 
      tempora populea fertur uinxisse corona, 
      	sic tristis affatus amicos: 
      'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 
      	ibimus, o socii comitesque. 
      Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro: 
      	certus enim promisit Apollo 
      ambiguam tellure noua Salamina futuram. 
      	O fortes peioraque passi 
      mecum saepe uiri, nunc uino pellite curas; 
      	cras ingens iterabimus aequor.' 
      
      
      VIII 
      
      	Lydia, dic, per omnis 
      te deos oro, Sybarin cur properes amando 
      	perdere, cur apricum 
      oderit Campum, patiens pulueris atque solis, 
      	cur neque militaris 
      inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis 
      	temperet ora frenis. 
      Cur timet flauum Tiberim tangere? Cur oliuum 
      	sanguine uiperino 
      cautius uitat neque iam liuida gestat armis 
      	bracchia, saepe disco 
      saepe trans finem iaculo nobilis expedito? 
      	quid latet, ut marinae 
      filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troia 
      	funera, ne uirilis 
      cultus in caedem et Lycias proriperet cateruas? 
      
      
      IX 
      
      Vides ut alta stet niue candidum 
      Soracte nec iam sustineant onus 
      	siluae laborantes geluque 
      	flumina constiterint acuto? 
      
      Dissolue frigus ligna super foco 
      large reponens atque benignius 
      	deprome quadrimum Sabina, 
      	o Thaliarche, merum diota. 
      
      Permitte diuis cetera, qui simul 
      strauere uentos aequore feruido 
      	deproeliantis, nec cupressi 
      	nec ueteres agitantur orni. 
      
      Quid si futurum cras, fuge quaerere, et 
      quem fors dierum cumque dabit, lucro 
      	adpone nec dulcis amores 
      	sperne, puer, neque tu choreas, 
      
      donec uirenti canities abest 
      morosa. Nunc et Campus et areae 
      	lenesque sub noctem susurri 
      	composita repetantur hora, 
      
      nunc et latentis proditor intumo 
      gratus puellae risus ab angulo 
      	pignusque dereptum lacertis 
      	aut digito male pertinaci. 
      
      
      X 
      
      Mercuri, facunde nepos Atlantis, 
      qui feros cultus hominum recentum 
      uoce formasti catus et decorae 
      	more palaestrae, 
      
      te canam, magni Iouis et deorum 
      nuntium curuaeque lyrae parentem, 
      callidum quicquid placuit iocoso 
      	condere furto. 
      
      Te, boues olim nisi reddidisses 
      per dolum amotas, puerum minaci 
      uoce dum terret, uiduus pharetra 
      	risit Apollo. 
      
      Quin et Atridas duce te superbos 
      Ilio diues Priamus relicto 
      Thessalosque ignis et iniqua Troiae 
      	castra fefellit. 
      
      Tu pias laetis animas reponis 
      sedibus uirgaque leuem coerces 
      aurea turbam, superis deorum 
      	gratus et imis. 
      
      
      XI 
      
      Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi 
      finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios 
      temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati! 
      Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, 
      quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 
      Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui 
      spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida 
      aetas: carpe diem, quam minimum credula postero. 
      
      
      XII 
      
      Quem uirum aut heroa lyra uel acri 
      tibia sumis celebrare, Clio? 
      Quem deum? Cuius recinet iocosa 
      	nomen imago 
      
      aut in umbrosis Heliconis oris 
      aut super Pindo gelidoue in Haemo? 
      Vnde uocalem temere insecutae 
      	Orphea siluae 
      
      arte materna rapidos morantem 
      fluminum lapsus celerisque uentos, 
      blandum et auritas fidibus canoris 
      	ducere quercus. 
      
      Quid prius dicam solitis parentis 
      laudibus, qui res hominum ac deorum, 
      qui mare ac terras uariisque mundum 
      	temperat horis? 
      
      Vnde nil maius generatur ipso 
      nec uiget quicquam simile aut secundum; 
      proximos illi tamen occupabit 
      	Pallas honores. 
      
      Proeliis audax, neque te silebo, 
      Liber, et saeuis inimica uirgo 
      beluis, nec te, metuende certa 
      	Phoebe sagitta. 
      
      Dicam et Alciden puerosque Ledae, 
      hunc equis, illum superare pugnis 
      nobilem; quorum simul alba nautis 
      	stella refulsit, 
      
      defluit saxis agitatus umor, 
      concidunt uenti fugiuntque nubes 
      et minax, quod sic uoluere, ponto 
      	unda recumbit. 
      
      Romulum post hos prius an quietum 
      Pompili regnum memorem, an superbos 
      Tarquini fasces, dubito, an Catonis 
      	nobile letum. 
      
      Regulum et Scauros animaeque magnae 
      prodigum Paulum superante Poeno 
      gratus insigni referam Camena 
      	Fabriciumque. 
      
      Hunc et incomptis Curium capillis 
      utilem bello tulit et Camillum 
      saeua paupertas et auitus apto 
      	cum lare fundus. 
      
      Crescit occulto uelut arbor aeuo 
      fama Marcelli; micat inter omnis 
      Iulium sidus, uelut inter ignis 
      	luna minores. 
      
      Gentis humanae pater atque custos, 
      orte Saturno, tibi cura magni 
      Caesaris fatis data: tu secundo 
      	Caesare regnes. 
      
      Ille seu Parthos Latio imminentis 
      egerit iusto domitos triumpho 
      siue subiectos Orientis orae 
      	Seras et Indos, 
      
      te minor laetum reget aequus orbem: 
      tu graui curru quaties Olympum, 
      tu parum castis inimica mittes 
      	fulmina lucis. 
      
      
      XIII 
      
      	Cum tu, Lydia, Telephi 
      ceruicem roseam, cerea Telephi 
      	laudas bracchia, uae, meum 
      feruens difficili bile tumet iecur. 
      	Tunc nec mens mihi nec color 
      certa sede manet, umor et in genas 
      	furtim labitur, arguens 
      quam lentis penitus macerer ignibus. 
      	Vror, seu tibi candidos 
      turparunt umeros inmodicae mero 
      	rixae, siue puer furens 
      inpressit memorem dente labris notam. 
      	Non, si me satis audias, 
      speres perpetuum dulcia barbare 
      	laedentem oscula, quae Venus 
      quinta parte sui nectaris imbuit. 
      	Felices ter et amplius 
      quos inrupta tenet copula nec malis 
      	diuolsus querimoniis 
      suprema citius soluet amor die. 
      
      
      XIV 
      
      O nauis, referent in mare te noui 
      fluctus. O quid agis? Fortiter occupa 
      	portum. Nonne uides ut 
      	nudum remigio latus, 
      
      et malus celeri saucius Africo 
      antemnaque gemant ac sine funibus 
      	uix durare carinae 
      	possint imperiosius 
      
      aequor? Non tibi sunt integra lintea, 
      non di, quos iterum pressa uoces malo. 
      	Quamuis Pontica pinus, 
      	siluae filia nobilis, 
      
      iactes et genus et nomen inutile: 
      nil pictis timidus nauita puppibus 
      	fidit. Tu, nisi uentis 
      	debes ludibrium, caue. 
      
      Nuper sollicitum quae mihi taedium, 
      nunc desiderium curaque non leuis, 
      	interfusa nitentis 
      	uites aequora Cycladas. 
      
      
      XV 
      
      Pastor cum traheret per freta nauibus 
      Idaeis Helenen perfidus hospitam, 
      ingrato celeris obruit otio 
      	uentos ut caneret fera 
      
      Nereus fata: 'Mala ducis aui domum 
      quam multo repetet Graecia milite, 
      coniurata tuas rumpere nuptias 
      	et regnum Priami uetus. 
      
      Heu, heu, quantus equis, quantus adest uiris 
      sudor! Quanta moues funera Dardanae 
      genti! Iam galeam Pallas et aegida 
      	currusque et rabiem parat. 
      
      Nequicquam Veneris praesidio ferox 
      pectes caesariem grataque feminis 
      inbelli cithara carmina diuides; 
      	nequicquam thalamo grauis 
      
      hastas et calami spicula Cnosii 
      uitabis strepitumque et celerem sequi 
      Aiacem: tamen, heu serus, adulteros 
      	crines puluere collines. 
      
      Non Laertiaden, exitium tuae 
      gentis, non Pylium Nestora respicis? 
      Vrgent inpauidi te Salaminius 
      	Teucer, te Sthenelus sciens 
      
      pugnae, siue opus est imperitare equis, 
      non auriga piger; Merionen quoque 
      nosces. Ecce furit te reperire atrox 
      	Tydides melior patre, 
      
      quem tu, ceruus uti uallis in altera 
      uisum parte lupum graminis inmemor, 
      sublimi fugies mollis anhelitu, 
      	non hoc pollicitus tuae. 
      
      Iracunda diem proferet Ilio 
      matronisque Phrygum classis Achillei; 
      post certas hiemes uret Achaicus 
      	ignis Iliacas domos.' 
      
      
      XVI 
      
      O matre pulchra filia pulchrior, 
      quem criminosis cumque uoles modum 
      	pones iambis, siue flamma 
      	siue mari libet Hadriano. 
      
      Non Dindymene, non adytis quatit 
      mentem sacerdotum incola Pythius, 
      	non Liber aeque, non acuta 
      	sic geminant Corybantes aera, 
      
      tristes ut irae, quas neque Noricus 
      deterret ensis nec mare naufragum 
      	nec saeuus ignis nec tremendo 
      	Iuppiter ipse ruens tumultu. 
      
      Fertur Prometheus addere principi 
      limo coactus particulam undique 
      	desectam et insani leonis 
      	uim stomacho apposuisse nostro. 
      
      Irae Thyesten exitio graui 
      strauere et altis urbibus ultimae 
      	stetere causae, cur perirent 
      	funditus inprimeretque muris 
      
      hostile aratrum exercitus insolens. 
      Conpesce mentem: me quoque pectoris 
      	temptauit in dulci iuuenta 
      	feruor et in celeres iambos 
      
      misit furentem. Nunc ego mitibus 
      mutare quaero tristia, dum mihi 
      	fias recantatis amica 
      	opprobriis animumque reddas. 
      
      
      XVII 
      
      Velox amoenum saepe Lucretilem 
      mutat Lycaeo Faunus et igneam 
      	defendit aestatem capellis 
      	usque meis pluuiosque uentos. 
      
      Inpune tutum per nemus arbutos 
      quaerunt latentis et thyma deuiae 
      	olentis uxores mariti 
      	nec uiridis metuunt colubras 
      
      nec Martialis haediliae lupos, 
      utcumque dulci, Tyndari, fistula 
      	ualles et Vsticae cubantis 
      	leuia personuere saxa. 
      
      Di me tuentur, dis pietas mea 
      et Musa cordi est. Hic tibi copia 
      	manabit ad plenum benigno 
      	ruris honorum opulenta cornu; 
      
      hic in reducta ualle Caniculae 
      uitabis aestus et fide Teia 
      	dices laborantis in uno 
      	Penelopen uitreamque Circen; 
      
      hic innocentis pocula Lesbii 
      duces sub umbra nec Semeleius 
      	cum Marte confundet Thyoneus 
      	proelia nec metues proteruum 
      
      suspecta Cyrum, ne male dispari 
      incontinentis iniciat manus 
      	et scindat haerentem coronam 
      	crinibus inmeritamque uestem. 
      
      
      XVIII 
      
      Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem 
      circa mite solum Tiburis et moenia Catili; 
      siccis omnia nam dura deus proposuit neque 
      mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. 
      Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepat? 
      Quis non te potius, Bacche pater, teque decens Venus? 
      Ac ne quis modici transiliat munera Liberi, 
      Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero 
      debellata, monet Sithoniis non leuis Euhius, 
      cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 
      discernunt auidi. Non ego te, candide Bassareu, 
      inuitum quatiam nec uariis obsita frondibus 
      sub diuum rapiam. Saeua tene cum Berecyntio 
      cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui 
      et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem 
      arcanique fides prodiga, perlucidior uitro. 
      
      
      XIX 
      
      	Mater saeua Cupidinum 
      Thebanaeque iubet me Semelae puer 
      	et lasciua Licentia 
      finitis animum reddere amoribus. 
      	Vrit me Glycerae nitor 
      splendentis Pario marmore purius; 
      	urit grata proteruitas 
      et uoltus nimium lubricus aspici. 
      	In me tota ruens Venus 
      Cyprum deseruit, nec patitur Scythas 
      	aut uersis animosum equis 
      Parthum dicere nec quae nihil attinent. 
      	Hic uiuum mihi caespitem, hic 
      uerbenas, pueri, ponite turaque 
      	bimi cum patera meri: 
      mactata ueniet lenior hostia. 
      
      
      XX 
      
      Vile potabis modicis Sabinum 
      cantharis, Graeca quod ego ipse testa 
      conditum leui, datus in theatro 
      	cum tibi plausus, 
      
      care Maecenas eques, ut paterni 
      fluminis ripae simul et iocosa 
      redderet laudes tibi Vaticani 
      	montis imago. 
      
      Caecubum et prelo domitam Caleno 
      tu bibes uuam; mea nec Falernae 
      temperant uites neque Formiani 
      	pocula colles. 
      
      
      XXI 
      
      Dianam tenerae dicite uirgines, 
      intonsum, pueri, dicite Cynthium 
      	Latonamque supremo 
      	dilectam penitus Ioui; 
      
      uos laetam fluuiis et nemorum coma, 
      quaecumque aut gelido prominet Algido, 
      	nigris aut Erymanthi 
      	siluis aut uiridis Gragi; 
      
      uos Tempe totidem tollite laudibus 
      natalemque, mares, Delon Apollinis 
      	insignemque pharetra 
      	fraternaque umerum lyra. 
      
      Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem 
      pestemque a populo et principe Caesare in 
      	Persas atque Britannos 
      	uestra motus aget prece. 
      
      
      XXII 
      
      Integer uitae scelerisque purus 
      non eget Mauris iaculis neque arcu 
      nec uenenatis grauida sagittis, 
      	Fusce, pharetra, 
      
      siue per Syrtis iter aestuosas 
      siue facturus per inhospitalem 
      Caucasum uel quae loca fabulosus 
      	lambit Hydaspes. 
      
      Namque me silua lupus in Sabina, 
      dum meam canto Lalagem et ultra 
      terminum curis uagor expeditis, 
      	fugit inermem, 
      
      quale portentum neque militaris 
      Daunias latis alit aesculetis 
      nec Iubae tellus generat, leonum 
      	arida nutrix. 
      
      Pone me pigris ubi nulla campis 
      arbor aestiua recreatur aura, 
      quod latus mundi nebulae malusque 
      	Iuppiter urget; 
      
      pone sub curru nimium propinqui 
      solis in terra domibus negata: 
      dulce ridentem Lalagen amabo, 
      	dulce loquentem. 
      
      
      XXIII 
      
      Vitas inuleo me similis, Chloe, 
      quaerenti pauidam montibus auiis 
      	matrem non sine uano 
      	aurarum et silua metu. 
      
      Nam seu mobilibus ueris inhorruit 
      aduentus folliis, seu uirides rubum 
      	dimouere lacertae, 
      	et corde et genibus tremit. 
      
      Atqui non ego te, tigris ut aspera 
      Gaetulusue leo, frangere persequor: 
      	tandem desine matrem 
      	tempestiua sequi uiro. 
      
      
      XXIV 
      
      Quis desiderio sit pudor aut modus 
      tam cari capitis? Praecipe lububris 
      cantus, Melpomene, cui liquidam pater 
      	uocem cum cithara dedit. 
      
      Ergo Quintilium perpetuus sopor 
      urget? Cui Pudor et Iustitiae soror, 
      incorrupta Fides, nudaque Veritas 
      	quando ullum inueniet parem? 
      
      Multis ille bonis flebilis occidit, 
      nulli flebilior quam tibi, Vergili. 
      Tu frustra pius, heu, non ita creditum 
      	poscis Quintilium deos. 
      
      Quid si Threicio blandius Orpheo 
      auditam moderere arboribus fidem? 
      Num uanae redeat sanguis imagini, 
      	quam uirga semel horrida, 
      
      non lenis precibus fata recludere, 
      nigro compulerit Mercurius gregi? 
      durum: sed leuius fit patientia 
      	quicquid corrigere est nefas. 
      
      
      XXV 
      
      Parcius iunctas quatiunt fenestras 
      iactibus crebris iuuenes proterui 
      nec tibi somnos adimunt amatque 
      	ianua limen, 
      
      quae prius multum facilis mouebat 
      cardines. Audis minus et minus iam: 
      'Me tuo longas pereunte noctes, 
      	Lydia, dormis?' 
      
      Inuicem moechos anus arrogantis 
      flebis in solo leuis angiportu 
      Thracio bacchante magis sub 
      	interlunia uento, 
      
      cum tibi flagrans amor et libido, 
      quae solet matres furiare equorum, 
      saeuiet circa iecur ulcerosum 
      	non sine questu, 
      
      laeta quod pubes hedera uirenti 
      gaudeat pulla magis atque myrto, 
      aridas frondes hiemis sodali 
      	dedicet Euro. 
      
      
      XXVI 
      
      Musis amicus tristitiam et metus 
      tradam proteruis in mare Creticum 
      	portare uentis, quis sub Arcto 
      	rex gelidae metuatur orae, 
      
      quid Tiridaten terreat, unice 
      securus. O quae fontibus integris 
      	gaudes, apricos necte flores, 
      	necte meo Lamiae coronam, 
      
      Piplea dulcis. Nil sine te mei 
      prosunt honores; hunc fidibus nouis, 
      	hunc Lesbio sacrare plectro 
      	teque tuasque decet sorores. 
      
      
      XXVII 
      
      Natis in usum laetitiae scyphis 
      pugnare Thracum est; tollite barbarum 
      	morem uerecundumque Bacchum 
      	sanguineis prohibete rixis. 
      
      Vino et lucernis Medus acinaces 
      immane quantum discrepat; impium 
      	lenite clamorem, sodales, 
      	et cubito remanete presso. 
      
      Voltis seueri me quoque sumere 
      partem Falerni? Dicat Opuntiae 
      	frater Megyllae quo beatus 
      	uolnere, qua pereat sagitta. 
      
      Cessat uoluntas? Non alia bibam 
      mercede. Quae te cumque domat Venus 
      	non erubescendis adurit 
      	ignibus ingenuoque semper 
      
      amore peccas. Quicquid habes, age, 
      depone tutis auribus. A! miser, 
      	quanta laborabas Charybdi, 
      	digne puer meliore flamma. 
      
      Quae saga, quis te soluere Thessalis 
      magus uenenis, quis poterit deus? 
      	uix inligatum te triformi 
      	Pegasus expediet Chimaera. 
      
      
      XXVIII 
      	
      Te maris et terrae numeroque carentis harenae 
      	mensorem cohibent, Archyta, 
      pulueris exigui prope latum parua Matinum 
      	munera nec quicquam tibi prodest 
      aerias temptasse domos animoque rotundum 
      	percurrisse polum morituro. 
      Occidit et Pelopis genitor, conuiua deorum, 
      	Tithonusque remotus in auras 
      et Iouis arcanis Minos admissus habentque 
      	Tartara Panthoiden iterum Orco 
      demissum, quamuis clipeo Troiana refixo 
      	tempora testatus nihil ultra 
      neruos atque cutem morti concesserat atrae, 
      	iudice te non sordidus auctor 
      naturae uerique. Sed omnis una manet nox 
      	et calcanda semel uia leti. 
      Dant alios Furiae toruo spectacula Marti, 
      	exitio est auidum mare nautis; 
      mixta senum ac iuuenum densentur funera, nullum 
      	saeua caput Proserpina fugit. 
      Me quoque deuexi rapidus comes Orionis 
      	Illyricis Notus obruit undis. 
      At tu, nauta, uagae ne parce malignus harenae 
      	ossibus et capiti inhumato 
      particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 
      	fluctibus Hesperiis, Venusinae 
      plectantur siluae te sospite multaque merces, 
      	unde potest, tibi defluat aequo 
      ab Ioue Neptunoque sacri custode Tarenti. 
      	Neglegis inmeritis nocituram 
      postmodo te natis fraudem committere? Fors et 
      	debita iura uicesque superbae 
      te maneant ipsum: precibus non linquar inultis 
      	teque piacula nulla resoluent. 
      Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 
      	iniecto ter puluere curras. 
      
      
      XXIX 
      
      Icci, beatis nunc Arabum inuides 
      gazis et acrem militiam paras 
      	non ante deuictis Sabaeae 
      	regibus horribilique Medo 
      
      nectis catenas? Quae tibi uirginum 
      sponso necato barbara seruiet? 
      	puer quis ex aula capillis 
      	ad cyathum statuetur unctis, 
      
      doctus sagittas tendere Sericas 
      arcu paterno? Quis neget arduis 
      	pronos relabi posse riuos 
      	montibus et Tiberim reuerti, 
      
      cum tu coemptos undique nobilis 
      libros Panaeti Socraticam et domum 
      	mutare loricis Hiberis, 
      	pollicitus meliora, tendis? 
      
      
      XXX 
      
      O Venus regina Cnidi Paphique, 
      sperne dilectam Cypron et uocantis 
      ture te multo Glycerae decoram 
      	transfer in aedem. 
      
      Feruidus tecum puer et solutis 
      Gratiae zonis properentque Nymphae 
      et parum comis sine te Iuuentas 
      	Mercuriusque. 
      
      
      XXXI 
      
      Quid dedicatum poscit Apollinem 
      uates? Quid orat, de patera nouum 
      	fundens liquorem? Non opimae 
      	Sardiniae segetes feraces, 
      
      non aestuosae grata Calabriae 
      armenta, non aurum aut ebur Indicum, 
      	non rura, quae Liris quieta 
      	mordet aqua taciturnus amnis. 
      
      Premant Calena falce quibus dedit 
      Fortuna uitem, diues et aureis 
      	mercator exsiccet culillis 
      	uina Syra reparata merce, 
      
      dis carus ipsis, quippe ter et quater 
      anno reuisens aequor Atlanticum 
      	inpune: me pascust oliuae, 
      	me cichorea leuesque maluae. 
      
      Frui paratis et ualido mihi, 
      Latoe, dones, at, precor, integra 
      	cum mente, nec turpem senectam 
      	degere nec cithara carentem. 
      
      
      XXXII 
      
      Poscimur. Si quid uacui sub umbra 
      lusimus tecum, quod et hunc in annum 
      uiuat et pluris, age, dic Latinum, 
      	barbite, carmen, 
      
      Lesbio primum modulate ciui, 
      qui, ferox bello, tamen inter arma, 
      siue iactatam religarat udo 
      	litore nauem, 
      
      Liberum et Musas Veneremque et illi 
      semper haerentem puerum canebat 
      et Lycum nigris oculis nigroque 
      	crine decorum. 
      
      O decus Phoebi et dapibus supremi 
      grata testudo Iouis, o laborum 
      dulce lenimen, mihi cumque salue 
      	rite uocanti. 
      
      
      XXXIII 
      
      Albi, ne doleas plus nimio memor 
      inmitis Glycerae neu miserabilis 
      descantes elegos, cur tibi iunior 
      	laesa praeniteat fide. 
      
      Insignem tenui fronte Lycorida 
      Cyri torret amor, Cyrus in asperam 
      declinat Pholoen: sed prius Apulis 
      	iungentur capreae lupis 
      
      quam turpi Pholoe peccet adultero. 
      Sic uisum Veneri, cui placet imparis 
      formas atque animos sub iuga aenea 
      	saeuo mittere cum ioco. 
      
      Ipsum me melior cum peteret Venus, 
      grata detinuit compede Myrtale 
      libertina, fretis acrior Hadriae 
      	curuantis Calabros sinus. 
      
      
      XXXIV 
      
      Parcus deorum cultor et infrequens, 
      insanientis dum sapientiae 
      	consultus erro, nunc retrorsum 
      	uela dare atque iterare cursus 
      
      cogor relictos: namque Diespiter 
      igni corusco nubila diuidens 
      	plerumque, per purum tonantis 
      	egit equos uolucremque currum, 
      
      quo bruta tellus et uaga flumina, 
      quo Styx et inuisi horrida Taenari 
      	sedes Atlanteusque finis 
      	concutitur. Valet ima summis 
      
      mutare et insignem attenuat deus, 
      obscura promens; hinc apicem rapax 
      	Fortuna cum stridore acuto 
      	sustulit, hic posuisse gaudet. 
      
      
      XXXV 
      
      O diua, gratum quae regis Antium, 
      praesens uel imo tollere de gradu 
      	mortale corpus uel superbos 
      	uertere funeribus triumphos, 
      
      te pauper ambit sollicita prece 
      ruris colonus, te dominam aequoris 
      	quicumque Bythyna lacessit 
      	Carpathium pelagus carina. 
      
      Te Dacus asper, te profugi Scythae, 
      urbesque gentesque et Latium ferox 
      	regumque matres barbarorum et 
      	purpurei metuunt tyranni, 
      
      iniurioso ne pede proruas 
      stantem columnam, neu populus frequens 
      	ad arma cessantis, ad arma 
      	concitet imperiumque frangat. 
      
      Te semper anteit serua Necessitas, 
      clauos trabalis et cuneos manu 
      	gestans aena nec seuerus 
      	uncus abest liquidumque plumbum; 
      
      te Spes et albo rara Fides colit 
      uelata panno nec comitem abnegat, 
      	utcumque mutata potentis 
      	ueste domos inimica linquis; 
      
      at uolgus infidum et meretrix retro 
      periura cedit, diffugiunt cadis 
      	cum faece siccatis amici, 
      	ferre iugum pariter dolosi. 
      
      Serues iturum Caesarem in ultimos 
      orbis Britannos et iuuenum recens 
      	examen Eois timendum 
      	partibus Oceanoque rubro. 
      
      Heu heu, cicatricum et sceleris pudet 
      fratrumque. Quid nos dura refugimus 
      	aetas, quid intactum nefasti 
      	liquimus? Vnde manum iuuentus 
      
      metu deorum continuit? Quibus 
      pepercit aris? O utinam noua 
      	incude diffingas retusum in 
      	Massagetas Arabasque ferrum! 
      
      
      XXXVI 
      
      	Et ture et fidibus iuuat 
      placare et uituli sanguini debito 
      	custodes Numidae deos, 
      qui nunc Hesperia sospes ab ultima 
      	caris multa sodalibus, 
      nulli plura tamen diuidit oscula 
      	quam dulci Lamiae, memor 
      actae non alio rege puertiae 
      	mutataeque simul togae. 
      Cressa ne careat pulchra dies nota 
      	neu promptae modus amphorae 
      neu morem in Salium sit requies pedum 
      	neu multi Damalis meri 
      Bassum Threicia uincat amystide 
      	neu desint epulis rosae 
      neu uiuax apium neu breue lilium. 
      	Omnes in Damalin putres 
      deponent oculos nec Damalis nouo 
      	diuelletur adultero 
      lasciuis hederis ambitiosior. 
      
      
      XXXVII 
      
      Nunc est bibendum, nunc pede libero 
      pulsanda tellus, nunc Saliaribus 
      	ornare puluinar deorum 
      	tempus erat dapibus, sodales. 
      
      Antehac nefas depromere Caecubum 
      cellis auitis, dum Capitolio 
      	regina dementis ruinas 
      	funus et imperio parabat 
      
      contaminato cum grege turpium 
      morbo uirorum, quidlibet impotens 
      	sperare fortunaque dulci 
      	ebria. Sed minuit furorem 
      
      uix una sospes nauis ab ignibus, 
      mentemque lymphatam Mareotico 
      	redegit in ueros timores 
      	Caesar, ab Italia uolantem 
      
      remis adurgens, accipiter uelut 
      mollis columbas aut leporem citus 
      	uenator in campis niualis 
      	Haemoniae, daret ut catenis 
      
      fatale monstrum. Quae generosius 
      perire quaerens nec muliebriter 
      	expauit ensem nec latentis 
      	classe cita reparauit oras, 
      
      ausa et iacentem uisere regiam 
      uoltu sereno, fortis et asperas 
      	tractare serpentes, ut atrum 
      	corpore conbiberet uenenum, 
      
      deliberata morte ferocior: 
      saeuis Liburnis scilicet inuidens 
      	priuata deduci superbo, 
      	non humilis mulier, triumpho. 
      
      
      XXXVIII 
      
      Persicos odi, puer, apparatus, 
      displicent nexae philyra coronae, 
      mitte sectari, rosa quo locorum 
      	sera moretur. 
      
      Simplici myrto nihil adlabores 
      sedulus, curo: neque te ministrum 
      dedecet myrtus neque me sub arta 
      	uite bibentem.
      
      

Реклама необходима...